|
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE *
CAUSAS MATRIMONIALES
NORMAE QUAEDAM STATUUNTUR
AD PROCESSUS MATRIMONIALES
EXPEDITIUS ABSOLVENDOS
PAULUS PP. VI
Causas
matrimoniales peculiari semper cura sancta Mater Ecclesia prosecuta est, quae
quidem per eas sanctitatem germanamque naturam sacri vinculi matrimonii nititur
tueri. Ecclesiasticorum enim iudicum ministerium aperte ostendit — etsi modo
sibi proprio — pastoralem caritatem Ecclesiae, quae probe novit, quantopere in
iudicüs matrimonialibus animarum saluti consulatur.
Cum autem huiusmodi
causarum numerus temporibus nostris magis in dies augeatur, Ecclesia facere non
potest, quin hac de re sit valde sollicita. Hic enim causarum auctus,
quemadmodum ad Praelatos Auditores Tribunalis Sacrae Romance Rotae diximus,
«signum est peculiare imminuti sensus sacrae,
quae legi inest naturae, qua ut in fundamento familia christiana innititur;
signum inquietae perturbataeque vitae hodiernae; signum incertarum condicionum
socialium et oeconomicarum, in quibus illa degitur, ideoque periculi, quod
firmitati, vigori, felicitati instituts familiae impendere potest» (Cf AAS 58
(1966), p. 154).
Mater Ecclesia fore quidem confidit, ut
studium, a novissimo Oecumenico Concilio in matrimonii spirituali bono
pastoralique cura illustrandis atque promovendis collocatum, fructus suos
gignat, etiam quod ad firmitatem matrimonialis vinculi attinet; verumtamen ipsa
vitare simul, opportunes statutis normis, exoptat, ne nimia iudiciorum
matrimonialium diuturnitas plurium filiorum suorum spiritualem statum reddat
graviorem.
Dum igitur plenior exspectatur processus matrimonialis reformatio,
quam Commissio Nostra Codici Iuris Canonici recognoscendo parat, visum est Nobis
quasdam edere normas de constitutione Tribunalium ecclesiasticorum deque
processu iudiciario, quibus expeditior fiat ipse matrimonialis processus.
Firmes itaque manentibus reliques normis canonicis circa processus, motu
proprio et auctoritate Nostra Apostolica has, quae sequuntur, normas decernimus ac statuimus, a
die I mensis Octobris anno MCMLXXI in omnibus Tribunalibus, etiam Apostolicis,
fideliter servandas, donec novus Codex Iuris Canonici promulgetur.
DE FORO COMPETENTI
I.
Causae matrimoniales baptizatorum iure proprio ad iudicem
ecclesiasticum spectant.
II.
Causae de effectibus matrimonii mere civilibus
pertinent ad civilem magistratum, nisi ius particulare statuat easdem causas, si
incidenter et accessorie agantur, posse a iudice ecclesiastico cognosci ac
definici.
III.
Omnes causas matrimoniales, ad eos spectantes, de quibus in
C.I.C., can. 1557, § 1, n. 1, illa Congregatio vel Tribunal aut specialis
Commissio exclusive cognoscit, cui eas Summus Pontifex in singulis casibus
commiserit.
IV.
§ 1. In ceteris causis nullitatis matrimonii competens est:
a)
Tribunal loci in quo matrimonium celebratum est, vel
b) Tribunal loci in quo
pars conventa commorationem non precariam habeat, quae ex aliquo ecclesiastico
documento vel allo legitimo modo probari possit, vel
c) Tribunal loci in quo de
facto colligendae sint pleraeque depositiones seu probationes, dummodo accedat
consensus tum Ordinarii loci commorationis habitualis partis conventae, tum
Ordinarii loci et praesidis Tribunalis aditi.
§ 2. Si casus accidat de quo in
praecedenti § 1, c), Tribunal, antequam causam admittat, exquirat a parte
conventa, num quid excipiendum habeat contra forum aditum a parte actrice.
§ 3.
Mutatis substantialiter circumstantiis aut locorum aut personarum de quibus in
§ 1, instantia ante conclusionem in causa potest transferri in casibus
particularibus de uno ad aliud Tribunal aeque competens, si accedat consensus
partium et utriusque Tribunalis.
DE CONSTITUTIONE
TRIBUNALUM
V.
§ 1. Si nec in
Tribunali dioecesano nec in Tribunali regionali, ubi erectum sit, collegium
trium iudicum clericorum efformari possit, Conferentia Episcopalis facultate instruitur permittendi in primo et secundo gradu constitutionem collegii ex
duobus clericis et uno viro laico.
§ 2. In primo gradu, cum nec per
aggregationem viri laici collegium de quo in § 1 efformari possit, singulis in
casibus causae nullitatis matrimonii clerico tamquam iudici unico per eandem
Episcopalem Conferentiam demandari possunt. Qui iudex, ubi fieri possit,
assessorem et auditorem in iudicio sibi asciscat.
§ 3. Conferentia Episcopalis
facultates, de quibus supra, concedere valet iuxta propria statuta, vel per
membrorum coetum, vel saltem per membrum Conferentiae, quae ad id eligatur.
VI.
Ad munus assessoris et auditoris in Tribunalibus cuiusvis gradus, viri laici
vocari possunt; munus autem notarii sive viri sive mulieres suscipere possunt.
VII.
Laici ad huiusmorli munera assumendi fulgeant catholica fide et bonis
moribus ac simul iuris canonici scientia. Cum autem agitur de munere iudicis
viro laico conferendo, de quo in n. V, § 1, ii praeferantur qui etiam
consuetudinem fori habeant.
DE APPELLATIONIBUS
VIII.
§ 1. A prima sententia,
matrimoni nullitatem declarante, vinculi defensor ad superius Tribunal provocare
tenetur intra legitimum tempus: quod si facere neglegat, auctoritate praesidis vel
iudicis urici compellendus est.
§ 2. Apud Tribunal secundae instantiae
vinculi defensor suas animadversiones exhibeat ut dicat utrum contra decisionem
latam in prima gradu aliquid opponendum habeat necne. Contra quas
animadversiones collegium, si opportunum censuerit, partium earumve patronorum
animadversiones exquirat.
§ 3. Visa sententia et perpensis animadversionibus defensoris vinculi necnon,
si exquisitae et datae fuerint, partium earumve
patronorum, collegium suo decreto vel decisionem primi gradus ratam habet, vel
ad ordinarium examen secundi gradus causam admittit. In priore casu, flemme
recurrente, ius est coniugibus, qui alioquin non impediantur, decem diebus a
decreti publicatione elapsis, novas nuptias contrahere.
IX.
§ 1. Adversus
decretum collegii, sententiam primi gradus ratam habens, defensor vinculi vel
pars, quae se gravatam putet, ius habent recurrendi, intra decem dies a die
publications decreti, ad superius Tribunal, sed tantummodo prolatis novas et
gravibus argumentis, quae tamen praesto sint. Huiusmodi argumenta debent
exhiben Tribunali tertii gradus intra mensem ab interposito recursu.
§ 2.
Defensor vinculi tertii gradus, audito praeside Tribunalis, potest a recursu
recedere: quo in casu Tribunal declarat litem finitam. Si autem pars recurrat,
Tribunal, perpensis argumentis allatis, intra mensem ab interposito recursu vel
recursum reicit per decretum, vel causam admittit ad ordinarium tertii gradus
examen.
DE REGULIS
IN CASIBUS SPECIALIBUS
X.
Cum ex certo et authentico
documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni obnoxium sit, constiterit de
exsistentia impedimenti dirimentis, simulque pari certitudine patuerit
dispensationem super his impedimentis datam non esse, hisce in casibus,
praetermissis sollemnitatibus in iure recensitis, poterit Ordinarius, citatis
partibus et intervenente defensore vinculi, matrimonii nullitatem declarare.
XI.
Item sub iisdem clausulis et eodem modo, de quibus in n. X, Ordinarius
matrimonii nullitatem declarare tunc etiam poterit, cum causa instituta est ex
defectu formae canonicae vel ex defectu validi mandati procuratoris.
XII.
Adversus hanc declarationem defensor vinculi, si prudenter existimaverit impedimenta aut defectus, de quibus in nn. X et XI, non esse certa aut
dispensationem super eisdem probabiliter intercessisse, provocare tenetur ad
iudicem secundae instantiae, ad quem acta transmittenda sunt, quique scripto
monendus est agi de casu speciali.
XIII.
Iudex alterius instantiae,
interveniente tantum defensore vinculi, decernet eodem modo, de quo in n. X,
utrum sententia sit confirmanda, an potius procedendum in causa sit ad
ordinarium tramitem iuris; quo in casu eam remittit ad Tribunal primae
instantiae.
NORMAE TEMPORARIAE
1. Die quo praesentes Litterae Apostolicae
vigere incipient, causa matrimonialis, quae, post primam sententiam matrimoni
nullitatem declarantem, apud superius Tribunal ex appellatione legitima
prosequitur, interim suspendatur.
2. Vinculi defensor Tribunales secundae
instantiae animadversiones suas exhibeat super omnia, quae sive decisionem latam
in primo gradu respiciunt, sive actis in altero gradu eo usque expletis
continentur, ut dicat utrum contra decisionem latam in primo gradu aliquid
opponendum habeat necne. Contra quas animadversiones collegium, si opportunum
censuerit, partium earumve patronorum animadversiones exquirat.
3. Perpensis
animadversionibus defensores vinculi necnon, si exquisitae et datae fuerint,
partium earumve patronorum et visa sententia primi gradus, collegium suo decreto
vel decisionem primi gradus ratam habet, vel causam in ordinario examine secunde
gradus prosequendam esse decernit. In priore casu, nemine recurrente, ius est
coniugibus, qui alioquin non impediantur, decem diebus a decreti publicatione
elapsis, novas contrahendi nuptias. In altero vero casu instantia prosequenda
erit usque ad definitivam sententiam.
Quae igitur a Nobis hisce Litteris motu
proprio datis decreta sunt, ea omnia rata ac firma esse iubemus, contrarias
quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Martii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri
octavo.
PAULUS PP. VI
* AAS 63 (1971), pp. 441-446
|