The Holy See
back up
Search
riga

MESSAGGIO DI PAOLO VI
ALL’ INTERA FAMIGLIA UMANA

QUI FAUSTO DIE

Sabato, 22 giugno 1963

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii totius orbis catholici!

Qui fausto die, suavissimo Cordi Iesu dicato, regendi dominici gregis officium suscepimus quod de S. Augustini sententia amoris officium (In Io. 123, 5) praecipue est, quippe quod spectet ad paternam caritatem sollicite servandam erga oves universas pretiosissimo Iesu Christi sanguine redemptas - multis quidem afficimur animi sensibus, sed in primis tuta afficimur fiducia in omnipotenti Dei ope collocata. Qui per Patrum Cardinalium suffragia adorandam signifìcavit voluntatem suam Nobisque curam commisit sanctae Ecclesiae gubernandae, sine dubio Ipse animo Nostro ob gravitatem demandati muneris trepidanti, vigilem praestabit serenamque fortitudinem, indefatigatum divinae gloriae studium, assiduanque sollicitudinem Evangelii Dei ubivis gentium aperte congruaque ratione propagandi.

Pontificale dum munus inimus, grata suavisque animum Nostrum subit recordatio proximorum praesertim Decessorum Nostrorum, qui veluti sacram ac gloriosam Nobis reliquerunt hereditatem: Pium XI dicimus, qui indomita animi fortitudine praestitit; Pium XII deinde, qui praeclaris sapientiae monumentis illustravit Ecclesiam et denique Ioannem XXIII, qui singularis bonitatis suae universo terrarum orbi dedit specimina.

At peculiari modo desideratissimum Ioannem XXIII permota ac pia voluntate commemorare placet, qui Pontificatus sui tempore, brevis quidem sed egregiis operibus insignis, ita se gessit, ut devinxerit, iis non exceptis, qui catholicae fidei sunt expertes. Idque assecutus est nava industria, sincera actuosaque caritate praesertim erga tenues, ac pastorali sollicitudine, qua tamquam praecipua nota ipsius actio distinguebatur. Quibus quidem virtutibus peculiaris illa gratia accedebat, quae naturaliter ex ipsius animo, tanta magnitudine praedito, proficiscebatur. Superna lux, qua Ipse radiabat animosque tam suaviter alliciebat, veluti flamma ardens clariore in dies fulgore enituit, usque ad extremum vitae suae, quam tanta animi fortitudine Deo devovit, ut terram orbem commoverit universum; ita quidem, ut circa lectum doloris sui omnes homines coniungere visus sit eosque ob unanimum obsequium unanimasque preces ac venerationis sensus quasi cor unum et animam unam effecerit.

Sacra autem hereditas quam a proximis hisce Decessoribus Nostris reverenter accipimus, palam secum fert magnum officii onus, quod Nobis est obeundum. Qui, ut verbis utamur Decessoris Nostris S. Leonis Magni, respicientes ad exiguitatis nostrae tenuitatem ad suscepti muneris magnitudinem, etiam nos illud propheticum debemus proclamare: Domine audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, et expavi.. . Habentes tamen incessabilem propitiationem omnipotentis et perpetui Sacerdotis, qui similis nostri, equalis Patri, divinitatem usque ad humana submisit, humanitatem usque ad divina provexit, digne et pie de ipsius constitutione gaudemus (Serm. III, 1-2; P.L. 54, 144-145).

At Pontificalis muneris potiorem veluti partem sane sibi vindicat persequendum Concilium Oecumenicum Vaticanum II, ad quod universi bonae voluntatis homines convertunt oculos. Hoc praecipuum opus erit, in quod omnes prorsus vires Nostras impendemus, eo consilio ducti, ut Catholica Ecclesia, quae in terrarum orbe refulget ut signum levatum in Nationibus procul (cfr. Is. 5, 26) omnes ad se perducat homines maiestate naturae suae, uberrimo iuventutis suae vigore, institutorum renovatione, varia membrorum suorum multitudine, ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione (Apoc. 5, 9); scilicet in obeundo apostolico munere id Nobis in primis proponimus, ut coram universo mundo manifestius usque ac sollemnius declaretur, optatam salutem tantummodo ex Iesu Christi Evangelio exspectandam esse: nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. 4, 12). 

Huc pariter pertinet ponenda opera in Codice Iuris Canonici recognoscendo, itemque coepta persequenda ut, secundum normas per Litteras Encyclicas a Decessoribus Nostris de doctrina sociali impertitas, ad iustitiam rectius componantur tum res publicae, tum sociales rationes; ad iustitiam dicimus, quae quidem in veritate, in libertate atque in mutua iurium officiorumque observantia innitatur. Rectus enim proximorum amor, quo ipsa caritas in Deum maxime comprobatur, id certissime praecipit, ut omnes homines contendant ad quaestiones sociales aptiore ratione dissolvendas; postulat etiam ut curae sollicitudinesque adhibeantur ad iuvandas Nationes egentiores, quorum cives vitam saepe degere coguntur hominis dignitati non consentaneam, requerit denique ut communia consilia communiaque studia ubivis gentium generose suscipiantur ad meliores efficiendas humanae vitae condiciones. Aetas haec nostra, qua viae ad siderea spatia patefacta sunt, praestantissimis Dei beneficiis profecto cumulabitur, si homines ut fratres, non autem ut competitores se ipsios revera agnoscant, et si talem praestare valeant rerum ordinem, qui ex timore sancta Dei, ex divinae legis obsequio atque ex caritate mutuaque adiutrice opera normas ductumque capiat. 

Praeterea curae cogitationesque Nostrae eo quoque spectabunt, ut, iuvante Deo, pax inter populos, quod omnium bonorum praestantissimum est, in tuto omnino sit posita. Quae pax, non solum bellicas confictationes vel oppositas factiones armorum pondere inter se contendentes non admittit; verum etiam eiusmodi esse debet, ut ex ordine proficiscatur a Deo Creatore et Redemptore statuto religioseque servato; postulat mutuam aestimationem fraternumque amorem actuose constanterque assequenda; requirit ut recta voluntas apertis testimoniis ostendatur, ac numquam intermittantur operosae concordiae studia, quae ad germana hominum bona conducant, in caritate non ficta (2 Cor. 6, 6).

In praesens autem, dum cuncti homines ad veritatis Cathedram suspiciunt atque in Eum, qui ad vicariam Iesu Christi potestatem in terris gerendam vocatus est, facere non possumus, quin ipsius Christi nomine instantissime adhortemur ad concordiam veram, apertam ac fiduciae plenam, quae quidem homines mutua sinceraque observantia coniungere valeat. Quapropter, eiusdem divini Redemptoris quasi verbis, universos appellamus homines, ut omnibus viribus dent operam humanae familiae saluti procurandae, eius naturalibus iuribus tranquille promovendis, atque religiosae ipsius fovendae vitae, ita ut hominum genus perducatur ad obsequium Creatori suo debitum impensiore dignioreque ratione praestandum. 

Cuius rei indicia spei plena recentiore hoc tempore a bonae voluntatis hominibus profecto non defuerunt. Qua de re dum maximas grates Deo persolvimus, ab eo pariter instincti adiutricem operam Nostram, serenam quidem sed firmam, omnibus pollicemur, ut terrarum orbis praestantissimo pacis munere secure fruatur.

Extremum, pontificalis Nostri muneris erit omni alacritate curare, ut magnum illud non intermittatur inceptum, quod a Decessore Nostro laetissima spe ac felici omine incohatum est: scilicet ut flagrans Divini Redemptoris votum: ut omnes unum sint (Io. 17, 21) tandem impleatur, quod ab omnibus admodum exspectatur. Id ut mature eveniret, Ioannes XXIII, b. m., vitam ipsam quasi gratam Deo victimam moriens immolavit. 

Quam ob rem, redintegranda christianorum hominum coniunctio, superioribus saeculis pro dolor amissa, Nostra quoque consilia Nostrasque preces penitus distringet. Qui Christi vices in terris gerimus, commissi officii apprime conscii sumus, quid Iesu Christi verba Nos moneant: Simon Simon... ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliqnando conversus confirma fratres tuos (Luc. 22, 31-32). Quapropter sinum iis praebemus, qui Christi nomine gloriantur; suavi appellatione eos vocamus fratres iidemque scient velimus, Nos constanti benevolentia erga ipsos affectos esse, se autem Romanam Ecclesiam veluti paternam domum esse inventuros, quae rutilantes gestarum rerum, civilis cultus atque spiritualis hereditatis thesauros, quibus ipsi decorantur, sublime veluti extollat, novoque splendore exornet.

Venerabiles Fratres et dilecti filii. 

Iniuncti Nobis officii magnitudo, ea sane est, quae tenuem conturbent sacerdotem, ad gerendas caelorum claves (cfr. Matth. 16, 19) divinitus vocatum. Nullis tamen territi difficultatibus, indefatigabili voluntate et cotidianis Deo adhibitis precibus in reformidandum munus incumbemus. Laboribus Nostris adiutrix vestra opera ne desit, oramus, et assidua vota Nos comitentur, quae in odorem suavitatis (Eph. 5, 2) pro universalis Ecclesiae Pastore ad caelum ascendant. 

Hanc ob causam, ad omnes per terrarum orbem catholicae Ecclesiae filios grata commotaque cogitatio convolat Nostra, qui christianam fidem coram cunctis populis testantur, mirifica unitate praestant, regalis dignitatis suae splendore omnibus praelucent: etenim Christi discipuli - ut ait Clemens Alexandrinus - sunt a Christo Rege reges (Strom. 11, 4, 18; P.G. 8, 951-952). 

In primis autem Purpuratos Patres Cardinales consalutamus, quos maximi facimus, quique partem Nobiscum in trepida superiorum dierum exspectatione atque in coniuncta prece artissime habuerunt. 

Venerabiles quoque in Episcopatu Fratres sive ex Oriente sive ex Occidente, qui in omnibus continentibus terris pro Christo legatione funguntur, tamquam Deo exhortante per eos (cfr. 2 Cor. 5, 20), singulari benevolentia prosequimur, laetitiam iam animo praecipientes, quae Nobis dabitur cum eos omnes in altera Oecumenici Concilii Sessione amplexabimur. 

Peculiari autem modo paternam existimationem Nostram profiteri placet Romanae Curiae, cuius perhonorificum gravissimumque munus in eo continetur et tam proxime Christi Vicarium adiuvet. Iamvero plane confidimus fore ut eius magni pretii opera Nobis validissimo adiumento sit, qui eius sedulam navitatem, Ecclesiae sensum, gerendarumque rerum prudentiam iamdiu experti, praesertim in Concilio Oecumenico Vaticano II parando, celebrando una cum ceteris Catholicae Ecclesiae Episcopis probavimus. 

Paterno animo curiones, sacerdotes, religiosos viros etiam alloquimur, qui, nec labore defatigati, nec solitudine fracti, saepe auxilio sociisque destituti, in maximis urbibus vel in oppidulis operam, curam, viresque impendunt in Dei regni fines hisce in terris proferendos; neque sacras virgines praetermittimus, vel in caelestium rerum contemplatione adibitas, vel in multiplicis caritatis operibus sedulo occupatas. 

Pontificale munus ineuntes, quod Beati Petri Successori uti almae huius Urbis Episcopo defertur, facere non possumus quin Romanae dioecesis filios peramanter complectamur, qui Decessoris Nostri pastoralibus inceptis tam alacri voluntate obsecuti sunt, dum firmam animo concipimus spem, fore ut ipsi, caritati caritate respondentes, laetos virtutum fructus edere pergant: ad eos enim, Petri Cathedrae omnium proximos, catholicorum hominum oculi ex universo terrarum orbe convertuntur.

Memori autem caritate, dulcique recordationum sensu permoti, Archidioecesis Nostrae Mediolanensis cleri et christifidelium oblivisci nequaquam possumus, quos superioribus annis singulariter prorsus dileximus in visceribus Iesu Christi (Phil. 1, 8), quique, amantissimi veluti filii tot tantaque gaudia atque solatia Nobis praebuerunt. Dilectissimam quoque dioecesim Brixiensem salutamus, in qua vitalem hausimus auras. Imo ex pectore ominamur, ut fideli semper obsequio Iesu Christi Evangelio utraque dioecesis pareat, atque avito more christianae vitae actione florere pergat.

Praesertim Venerabilibus Fratribus dilectisque filiis illarum regionum animo praesentes adsumus, ubi Sancta Ecclesia, quominus legitimis suis utatur iuribus, prohibetur; qui in eiusmodi rerum adiunctis ad Christi dolores artiore quodam nexu participandos adducti sunt, quos tamen, ut confidimus, radians Resurrectionis aurora consequetur. Quam ob rem fiet aliquando, ut ad sacrum pastorale officium suum pleno iure exercendum redeant, quod ex instituto suo ad utilitatem pertinet, non solum singulorum fidelium, sed nationum etiam, in quibus sustinetur. 

Animum pariter addimus omnibus Evangelii praeconibus, quos veluti oculorum Nostrorum pupillam diligimus, iisque peramanter bene precamur, qui ubivis gentium, tamquam in prima Ecclesiae acie, Dei regnum et gloriam indefesso labore amplificant. Quoniam eorum curas atque aerumnas plane novimus, eos paterne adhortamur, ut in Cruce Domini nostri Iesu Christi continenter glorientur (cfr. Gal. 6, 14), atque curas et molestias, quae patiuntur, forti animo tolerent, persuasum habentes superna auxilia sibi numquam defutura esse. 

Peculiari quoque laude omnes Actionis Catholicae sodales ornamus, qui in apostolatu calendo Sacrae Hierarchiae praesto sunt, ac ceteros cunctos qui validissimas vires coetibus catholicis sive e singulis sive ex omnibus nationibus sedulo tribuunt. 

Paterna caritate eos etiam complectimur, qui angoribus omne genus premuntur: aegrotos, pauperes, in custodiam traditos, patria extorres, profugos. 

Omnes denique salvere iubemus, quos in Christo habemus filios, e quibus nominativi appellare placet: generosos alacresque iuvenes, in quibus melioris aevi certissima est reposita spes; innocentes condidosque puellos; simplices atque Sanctis moribus praeditos homines. Omnes re vera diligimus, sive tenuiores sive optimates; opifices operariosque omnes, quorum labores probe novimus atque magni pendibus; civili cultu et doctrina praestantes viros; magistros atque rerum naturae inquisitores; scriptores atque diurnarios; civilibus artibus peritos viros rerumque publicarum principes. 

Precibus Deo admotis summopere optamus, ut hi omnes, habita suscepti officii ratione, adiutricem operam valide navent ad talem rerum ordinem efficiendum, qui in institutis servandis aequior, in ferendis legibus efficacior, in privatis pubblicisque moribus modestior, in defendenda pace promptior usque sit.

Splendescat in hominum familia fidei et caritatis fulgidissima flamma, quae homines bona voluntate praeditos incendat, eorumque itinera collustret ad mutuam populorum coniunctionem provehendam, quaeque universis gentibus supernae benignitatis copiam, ipsumque Dei robur conciliet, sine quo nihil validum nihil sanctum. 

Ad Nostrum praegrave inceptum aggressuri, ne animum despondeamus iubent Christi Iesu solacii plena verba, quibus Petro eiusque Successoribus pollicitus est, se cum Sancta Ecclesia usque ad consummationem saeculi futuram (cfr. Matth. 28, 20); iubet materna tutela Beatissimae Virginis Mariae, Matris Dei et Matris nostrae, cui pontificale officium in ipso eius exordio certissima spe committimus; simulque Apostolorum Petri et Pauli, et omnium Caelitum precibus suffulta auxilia.

Caelestis huius tutaminis pignus, ac laetae alacritatis incitamentum, vobis, Venerabiles Fratres et dilecti fìlii, simulque cuncto humano generi Apostolicam Benedictionem Urbi et Orbi peramanter dilargimus, quae pontificalis Nostri officii primitiae sit atque libamentum. 

In nomine Domini! 
Procedamus cum pace.


Sua Santità tiene anzitutto a dire che le parole augurali rivolteGli, anche a nome del Sacro Collegio, dal Signor Cardinale Decano, trovano l’animo Suo molto commosso e sensibile; mentre assai graditi Gli riescono i voti presentati, anche perché essi dànno conferma della fiducia che il Sacro Collegio ha voluto attestare all’ultimo dei suoi membri perché assumesse l’altissimo ufficio del governo della Chiesa universale. 

L’Augusto Pontefice dichiara di avvertire fino alla sofferenza i limiti derivanti dagli anni che hanno preceduto questo momento, da qualche esperienza dei bisogni immensi, dei problemi ardui, drammatici in cui il mondo oggi vive, e in cui la Chiesa si trova a svolgere la sua missione. Tiene, perciò, a manifestare non solo la gratitudine per i voti or ora espressi, ma il desiderio di sapersi ognora sorretto dal Sacro Collegio mercé la dichiarata fiducia e l’amabile comprensione, soprattutto con la preghiera. Davvero la necessità è grande, come del resto sincera, per quanto umile, la promessa, che diventa solenne in questo momento. Il Papa farà quanto a Lui sarà dato, per non deludere le aspettative e per dimostrare come anche nell’ultimo Servitore della Chiesa il Signore può compiere le sue opere, fedele al divino programma di suscitare alte imprese mediante piccoli strumenti: ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei (cfr. 1 Cor. 1, 29). 

Il Signor Cardinale ha accennato a due Santi, che non possono non essere molto cari al Pontefice. Ad essi tutta la Sua devozione. L’uno è il Precursore di Nostro Signore Gesù Cristo; l’altro l’Apostolo delle genti. È indubbio che entrambi sembrano descrivere, quasi programmaticamente, l’impegno che tutti dobbiamo porre nell’annunciare Cristo al mondo. Tale proposito diventa per l’umile Successore di Pietro ancor più obbligante: e perciò Egli di gran cuore accetta gli auguri così ardentemente formulati, soprattutto quale promessa di preghiere; solidarietà nel servizio della Santa Chiesa: speranza viva nelle perenni divine Benedizioni. 

Ed eccoci al momento di esporre tutti questi sentimenti in maniera più ufficiale, come richiede la odierna solenne circostanza.

                      

top