 |
DISCORSO DI PAPA PAOLO VI ALLA
CONGREGAZIONE DELLA MISSIONE
Sabato, 31 agosto 1963
Dilecti filii.
Laetitia, immo honore plane afficimur, dum tot tamque egregios
moderatores atque Sodales Congregationis a Missione coram admittimus, rite
absoluto tertio et tricesimo Generali eorum Conventu; itemque gratum animum
Nostrum palam facimus, ob pietatis obsequium hac data opportunitate Nobis
exhibitum, cuius pietatis indicia et nuntia probe fuerunt verba, quae Generalis
Praepositus nuper apud Nos fecit.
Vestrae Religiosae Familiae ortus in mentem revocat Sanctum
Vincentium a Paulo. Ecclesiae Catholicae decus praestantissimum, qui cleri
sanctimoniam atque caritatis opera erga proximos - praesertim egenos atque
miseros - magnifica impulsione fovit, novis invectis huiusmodi apostolatus
formis atque instrumentis, inter quae primum tenent locum praeclara ista atque
bene merita Sodalitas vestra, atque vulgatissima illa nec minore laude digna
Societas Filiarum a Caritate, quae appellatur.
Quam ob rem, dum tam radiantem virtutum fulgorem, ab ipso
Evangelio profectum, ac tantum actuosae sanctitatis vigorem contemplamur, facere
non possumus, quin penitus moveamur. Immo magis magisque animo commovemur, dum
rerum consideramus eventus, plus quam tria saecula habitos, quibus Vincentianae
institutionis fidelis progressus et auctus conspiciuntur, eiusque parta merita
celebrantur: merita dicimus, insigni operum, exemplorum ac ministeriorum
consuetudine sibi comparata, quae non modo eandem Congregationem, verum etiam
universam collustraverunt Ecclesiam, quaeque christiani nominis splendorem in
profanos etiam campos diffuderunt.
Hac igitur data occasione, qua Nobiscum convenitis, facere non
possumus, quin gratias vobis agamus ob spiritualia haec bona, quae e Vincentiana
sacerdotum familia, veluti e limpido atque inexhausto fonte, in Sanctae
Ecclesiae utilitatem et in civilis societatis emolumentum proficiscuntur;
itemque, ut par est, de hoc beneficio, maximi pendendo, animum Deo gratum
profitemur, eumque supplices exoramus, ut eiusdem Sodalitatis salutarem
efficacitatem servet atque provehat, ad huius aetatis necessitatibus, quae
haudquaquam remiserunt, apte respondendum.
Nostrum autem praeconium insignis Vestri sacerdotalis Sodalicii
praeteritas ac praesentes tantum laudes considerare nequit, sed in futuros
quoque ausus protenditur, ideoque, hortationes et vota a Nobis requirit, quem ad
modum poscit sincerae ac paternae caritatis affectus: quam ob rem pectoris
Nostri sensus vobis pandimus, ut ad triplex fidelitatis officium vos adhortemur.
Ac primum omnium vobis dicimus: traditas a Conditore vestro
vivendi normas fidelissime persequimini, quae evangelica sapientia atque Christi
imitatione imbuta sunt; supernaturales illos thesauros orationis, gratiae et
sanctitatis indemnes servate, quibus vestra Congregatio semper praestitit,
indeque peculiarem sumpsit formam atque figuram; certas, definitas et canonicas
leges, quibus ista Familia intus solide firmata est et externorum operum
efficacitatem est consetuta, sanctas integrasque custodite; novarum rerum minime
cupidi sitis, sed sedula prudentia vestrae regulae immutationes perpendite, quae
haec tempora ob nova rerum adiuncta et usus vitae inducendos forte suadeant,
quaeque summa Ecclesiae Auctoritas providas ac lecitimas in posterum
iudicaverit.
Praeterea eodem fideli studio sollicitam date operam
cognoscendis atque allevandis hominum corporis atque animi necessitatibus,
quibus hodierna aetas laborat. Curam atque propensam voluntatem servate, quae
pauperes, aegrotos, derelictos atque errantes spectant; vestrorum animorum
sollicitudo pateat sive ad singulorum hominum, sive ad universae societatis
necessitates; neque illic studia vestra desint, ubi homines magna cum animi
exspectatione et dolore atque interdum non sine erroribus, ad humaniorem rerum
ordinem contendunt.
Denique adsidua fidelitate in exemplum praestate erga Catholicam
Ecclesiam, quam semper decet atque oportet aestimemus, diligamus, adiuvemus ut
filii, milites, apostoli atque sancti. Hoc vobis proponite, quod in vestrum
decus maxime vertet, ut nemini cedere patiamini in huiusmodi generosa amoris
professione, quam praesens hora, grandis sed discriminis plena, omnino postulat.
Quae quidem professio, hac de causa, tanto magis optanda est, quanto supernorum
meritorum est fecundior.
Hos paterni animi sensus atque vota confirmet Apostolica
Benedictio, quam vobis coram adstantibus, sodalibus vestris itemque operibus
iisque omnibus, quibus caritas vestra addicta est, dilargimur; eamque efficacem
reddat Christus Iesus, cuius nomine eandem impertimus.
|