 |
SOLENNE INIZIO DELLA SECONDA SESSIONE DEL
CONCILIO ECUMENICO VATICANO II
ALLOCUZIONE DEL
SANTO PADRE PAOLO VI
Domenica, 29 settembre 1963
Salvete, Fratres in Christo dilectissimi, quos undecumque
gentium vocavimus, quo sancta et catholica Ecclesia suae protulit Hierarchiae
ordines. Salvete vos, qui a Nobis invitati libentes huc confluxistis, ut una
Nobiscum in altera interessetis Concilii Oecumenici Vaticani Secundi sessione,
quam hodie Nos, auspice Michaele Archangelo, christiani populi Defensore, laeto
animo inchoamus.
O, ut in hunc dignissimum Fratrum consessum, in quem ab orientis
et occidentis regionibus, ab australibus et septemtrionalibus plagis viri
lectissimi convenerunt, apte cadit fatale et nobile nomen Ecclesiae, hoc
est congregationis et convocationis! O, ut nova quadam ratione nunc verbum illud
impleri videtur, quod, dum in hoc intendimus, spectaculum, Nostro occurrit
animo: In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
(Rom. 10, 18, Ps. 18, 5)! O, ut mirabiliter coniunctae elucent
arcanae illae Ecclesiae notae, quibus ipsam unam et catholicam praedicamus!
Atque ex hoc spectaculo, quo Ecclesia universalis demohstratur, eo adducimur, ut
non modo de eius origine apostolica cogitemus, quam hic veluti depictam et
celebratam videmus, sed de fine etiam sanctos efficiendi homines, ad quem
dilectissima Nobis Ecclesia Dei contendit. Quae sunt propriae Ecclesiae notae,
eae refulgent; Christi Sponsae vultus renidet; omniumque nostrum animi eo sensu
inflammantur, comperto quidem, sed semper arcano, quo percipimus nos mysticum
Christi Corpus esse, eamque simul capimus sine exemplo maximam laetitiam, adhuc
profanis hominibus incognitam, quae ex illa sententia oritur: quam iucundum habitare
fratres in unum (Ps. 132, 1). Nonnihil igitur iuvare putamus nos, a
primo initio, ea perspicere et in animum nostrum admittere, quae ex humano
divinoque eventu manant, qui nunc agitur. Hic enim iterum slumus, quasi in
altero cenaculo, quod, non amplissima moles, sed congregatorum hominum multitudo
facit angustum; hic caelitus Maria Virgo, Christi Mater, profecto nobis assidet;
huc, circa Nos, qui, licet postremi tempore et meritis in Petri Apostoli
successimus locum, cum eo tamen eandem auctoritatem et munus obtinemus, vos, Venerabiles Fratres, convenistis, qui et ipsi apostoli estis, et
a Collegio apostolico originem ducitis eiusque veri estis heredes; hic eadem
fide eademque caritate coniuncti una preces fundemus; hic nos sine dubio superno
dono fruemur Spiritus Sancti, praesentis, inflammantis, docentis, corroborantis;
hic omnes omnium gentium linguae secum consonabunt, eritque univocus nuntius ad
universitatem populorum mittendus; huc securo gressu pervenit Ecclesia, viginti
iam saecula in hisce terris peregrinata; hic quasi ad fontem, omnem sitim
restinguentem, novamque quamlibet sitim accendentem, reficitur agmen
apostolicum, ab universo terrarum orbe congregatum; atque hinc, iterum per
mundum perque tempus itinere suscepto, ad propositum contendet, quod ultra has
terras est et ultra hoc aevum.
Salvete, Venerabiles Fratres: ita vos accipit vestrum minimus,
servus servorum Dei, etsi summis clavibus onustus, a Christo Iesu Petro traditis
ita vobis ille gratias agit de testimoniis oboedientiae et fěduciae quae vos
eidem defertis; ita vobis ille re ipsa ostendit se velle vobiscum et precari, et
loqui, et deliberare, et operari. A primo initio alterius sessionis magnae huius
Synodi, Deum immortalem testamur, in Nostro animo neque ullum inesse humani
dominii consilium, neque Nostrae solius potestatis studium; inesse vero votum et
voluntatem divini obeundi mandati, quod Nos, Fratres, vestrum omnium constituit
interque vos Summum Pastorem. Quod mandatum a vobis id petit, quod Nostrum
efficit gaudium et coronam (cfr. Philip. 4, 1) hoc est sanctorum
communionem, vestram erga Nos fidelitatem, animum vestrum Nobiscum
coniunctum, operam vestram Nobiscum sociatam. Nos autem in vicem ea vobis
deferimus, quae deferre laetamur admodum: Nostram nempe venerationem,
existimationem Nostram, Nostram fiduciam, caritatem Nostram.
Erat propositum Nobis ut, quemadmodum traditus mos suadebat, ad
vos primas daremus Nostras Litteras Encyclicas; sed cur - ita Nobiscum ipsi
quaesivimus - ea scripto communicemus, quae per faustissimam quandam
singularemque opportunitatem - per hoc dicimus Concilium Oecumenicum - liceat
voce cum praesentibus communicare? Omnino non possumus nunc cuncta exponere,
quae mente agitamus, quaeque scriptis facilius tractantur. Sed tamen in
praesentia hanc allocutionem sive Concilio huic, sive pontificali muneri Nostro proludere posse putamus. In praesens
igitur vox Nostra in vicem reponatur Litterarum Encyclicarum, quas, Deo bene
iuvante, ad vos speramus Nos esse daturos, operosis hisce diebus transactis.
OBSEQUIM MEMORIAE IOANNIS XXIII DELATUM
Nunc autem, postquam vobis salutem diximus, oportere existimamus
Nosmetipsos vobis proferre. Etenim recentes in pontificali munere sumus, quod
obimus, vel potius inimus. Compertum enim habetis, die vicesimo primo superioris
mensis Iunii - in quem nimirum diem sacratissimi Cordis Iesu festum feliciter
incidebat - purpuratorum Patrum Collegium - cui praesenti gaudemus iterum
obsequium et venerationem Nostram praebere - Nostra debilitate et humanitate neglecta,
ad Romanam episcopalem Sedem, atque adeo ad Summum universae Ecclesiae
Pontificatum eligere voluisse.
Qua de re dum Nobiscum recogitamus, facere non possumus quin
simul Nobis repraesentemus Decessorem Nostrum felicis et immortalis
recordationis, Ioannem XXIII, quem valde dileximus. Cuius nomen Nobis, iisque
omnibus quibus licuit eum contemplari in hac sede, quam Ipsi modo tenemus,
memoriam affert eius imaginis dulcis et sacerdotalis; cum, die undecimo mensis
Octobris superioris anni, primam inchoavit sessionem huius Concilii Oecumenici
Vaticani Secundi, eamque habuit orationem, quae non tantum Ecclesiae, sed
universae etiam hominum societati visa est praesagientis animi divinatio, ad
nostram hanc aetatem quod attinet. Quae quidem oratio in memoria Nostra, in
Nostraque conscientia adhuc personat, dum iter ostendit, quod Concilium instet;
eademque profecto valebit ad animos nostros ab omni dubitatione, ab omnique
lassitudine liberandos, si quae nos in difficili hoc itinere occupaverint. O
carum et venerandum Ioannem Pontificem! Grates tibi agantur, tibi tribuantur
laudes, quod Concilium hoc, divino quasi instinctus consilio, cogi iussisti, ut
simul Ecclesiae novas aperires vias, simul a Christi Dei gratia novas easque
bellefluentes aquas, adhuc occultas, in terras derivares. Tu, nullo terrenae rei
stimulo incitante, nullis cogentibus singularibus adiunctis, quasi caelestis
Numinis divinans consilia, atque in nostrae huius aetatis introspiciens obscuras
acerbasque necessitates, comminutum filum Concilii Vaticani Primi resarciendum
esse existimasti. Quod faciens, id etiam es consecutus, ut sponte eam
diffidentiam discuteres, quam ex illo Concilio quidam immerito collegerant,
quasi scilicet ad regendam Ecclesiam satis esset summa potestas Romano Pontifici
a Christo Iesu collata atque ab eodem Concilio agnita, praetermisso Conciliorum
Oecumenicorum auxilio.
Tu praeterea Fratres, Apostolorum successores, non solum
coegisti, ut intermissa studia et in suspenso relictae leges revocarentur, verum
etiam ut iidem se cum Summo Pontifice veluti in unum corpus redactos sentirent,
ab eoque robur acciperent et moderationem: ut sacrum christianae doctrinae
depositum efficaciore ratione custodiatur atque proponatur (A.A.S.
1962, p. 790). Attamen cum nobiliore hoc Concilii proposito illud quoque
coniunxisti, quod pastorale appellant, quodque in praesentia magis instans
videtur et salubre quam primum. Etenim admonuisti: Neque opus Nostrum, quasi
ad finem primarium, eo spectat, ut de quibusdam capitibus praecipuis doctrinae
ecclesiasticae disceptetur, sed potius ut: ea ratione pervestigetur et
exponatur, quam tempora postulant nostra (ibid, p. 791- 792). Insuper
in iis, ex quibus magisterium ecclesiasticum constituitur, opinionem
confirmasti, doctrinam christianam non esse solummodo veritatem ratione, quam
fides illustraverit, investigandam, sed etiam verbum, vitam et operationem
gignens; neque tantum Ecclesiae auctoritatem eo spectare debere, ut errores
coargueret, qui eam polluissent, sed documenta etiam pronuntiare debere directa et vitalia, quorum eadem est ferax. Cum igitur magisterii ecclesiastici munus
neque dumtaxat spectativum sit neque solum negans, necesse idcirco est, ut illud
in hoc Concilio magis magisque vim virtutemque demonstret doctrinae Christi, qui
dixit: Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Io.
6, 63).
Nos igitur neutiquam obliviscemur normas, quae a Te, primo huius
Concilii Patre, sapientissimo consilio impertitae sunt, et quas iuvat hic in
mentem revocare: . . . nostrum non est pretiosum hunc thesaurum - doctrinae
scilicet catholicae - solum custodire, quasi uni antiquitati studeamus;
sed alacres sine timore operi, quod nostra exigit aetas, nunc insistamus, iter
pergentes, quod Ecclesia a viginti fere saeculis fecit. Quapropter: . . . eae
inducendae erunt rationes res exponendi, quae cum magisterio, cuius indoles
praesertim pastoralis est, magis congruat (A.A.S. 1962, pp. 791-792).
Neque a nobis illa magni momenti quaestio neglegetur, quae
omnium unitatem spectat, quotquot in Christo credunt et ad Ipsius volunt
pertinere Ecclesiam, quam Tu, Ioannes, indicasti tamquam paternam domum omnibus
patentem; ita quidem ut altera celebranda sessio Concilii Oecumenici, a Te
statuti et inchoati, viam fideliter terat a Te patefactam, ac proposita, quae
flagrantissimis optasti votis, iuvante Deo, assequi possit.
QUAENAM SINT INITI CONCILII PRINCIPIUM VIA ET FINIS
Quamobrem, Venerabiles Fratres, susceptum pergamus iter. Hoc
autem manifestum consilium ad aliud considerandum Nostrum movet animum: idque
tam gravis momenti est tamque praeclarum, ut Nos impellat ad illud vobiscum
communicandum, quamvis totus hic consessus de eo certior sit factus, eiusque
quasi lumine perfundatur.
Undenam, Venerabiles Fratres, iter Nostrum initium sumet? Praeterea
quaenam via terenda erit, si magis quam ad ratianes modo expositas, ad leges
divinas attendamus, quibus obsequi oportet? Denique itineri nostro quinam erit
praestituendus finis? Qui quidem finis, dum his in terris degimus, quamquam ad
mortalis huius vitae tempora et adiuncta accommodandus est, nihilominus semper
spectare debet ad supremum hominis finem, ad quem post terrestrem hanc
peregrinationem perveniamus oportet.
Hae tres quaestiones, quae, quamquam intellectu facillimae sunt,
maximae tamen sunt gravitatis, nonnisi unam habent responsionem, quam hac ipsa
sollemni hora et in hoc consessu, repetendam esse nobismetipsis putamus et
universo mundo nuntiandam: scilicet Christum, Christum dicimus, principium
nostrum esse, Christum ducem et viam esse nostfam, Christum esse spem nostram
nostrumque finem.
Utinam hoc Concilium Oecumenicum vinculum illud plane perspectum
habeat, unum et multiplex, firmum et incitans, arcanum et manifestum, arctum et
suavissimum, quo nos cum Iesu Christo coniungimur, quo haec vivens ac sancta
Ecclesia, hoc est nos, copulatur cum Christo, a quo procedimus, per quem
vivimus, et ad quem tendimus. Non alio lumine praesens hic consessus noster
fulgeat, nisi Christo, qui est lux mundi; non aliam veritatem quaerant animi
nostri, nisi verba Domini, qui unus est magister noster; nihil aliud studeamus
nisi Eius praeceptis prorsus fideli obsequio obtemperare; non alia fiducia nos
suffulciat, nisi ea quae flebilem roborat infirmitatem nostram, cum Ipsius
verbis innitatur: Et ecce Ego vobiscum cum omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi (Matth. 28, 20).
Utinam hac grandi hora ad Dominum Nostrum Iesum Christum vocem
Ipso dignam Nobis liceret extollere! Hic usurpamus Sacrae Liturgiae verba: Te
Christe, solum novimus - te mente pura et simplici - flendo et canendo quaesumus
- intende nostris sensibus! (Hymnus ad Laudes, feria IV). Dum haec
verba proferimus, ante oculos nostros, mirabundos ac trepidos, Iesus ipse
obversari videtur, et quidem tanta insignis maiestate, quanta in vestris Basilicis,
Venerabiles Ecclesiarum Orientalium Fratres, atque etiam in occidentalibus,
Pantocrator refulget. Nosmetipsi quodammodo videmur personam gerere Decessoris
Nostri Honorii III, qualis in apside Basilicae Sancti Pauli extra moenia
splendido musivo opere effingitur, Christum adorans. Ille Pontifex statura
pusillus et corpus quasi exinanitum humi prosternens, Christi pedes osculatur,
qui immensa magnitudine praestans, instar magistri regali praediti maiestate,
multitudini in Basilica congregatae, hoc est Ecclesiae, praesidet atque bene
precatur. Iamvero spectaculum huiusmodi Nobis repraesentari videtur, non iam per
imaginem in pariete lineis et coloribus descriptam, sed re ipsa, hoc nempe
consessu nostro, qui Christum agnoscit ut principium et fontem, unde humanae
redemptionis opus et Ecclesia manant; qui pariter Ecclesiam agnoscit tamquam
eiusdem Christi terrestre idemque arcanum spiramentum et continuationem; ita
quidem ut mentis nostrae oculi quasi ea Apocalipsis visione percellantur, quam
Ioannes Apostolus his verbis describit: Et ostendit mihi fluvium aquae vivae,
splendidum tamquam crystallum procedentem de sede Dei et Agni (Apoc.
22, 1).
Nobis prorsus opportunum esse videtur, ut hoc Concilium ex
huiusmodi imagine, immo vero ex mystica hac celebratione initium capiat. Haec
enim celebratio Dominum Nostrum Iesum Christum esse Verbum incarnatum
proclamat, Filium Dei et Filium hominis, mundi Redemptorem, hoc est humani
generis spem eiusque unum ac summum Magistrum, Pastorem, Panem vitae, Pontificem
nostrum nostramque Hostiam, unicum Mediatorem inter Deum et homines, Servatorem
terrae, Regem venturum aeterni saeculi; ac praeterea eadem celebratio declarat
nos esse a Christo divinitus vocatos, eiusque esse discipulos, apostolos,
testes, administros, legatos; itemque una cum ceteris fědelibus viva ipsius
membra, quae in immensum illud atque unum Mysticum Corpus coalescunt, quod Ipse,
fidei et sacramentorum ope, per humanas, continuas aetates sibi format; ipsius
Ecclesiam dicimus, quae spiritualis et aspectabilis societas est, fraterna et
hierarchica, nunc temporalis, aliquando autem perpetuo mansura.
Venerabiles Fratres, si id attento animo perpendimus, quod summi
momenti est, scilicet Christum esse Conditorem nostrum nostrumque Caput, non
oculis cernendum sed verum, ac Nos ab Ipso omnia recipere, ita ut cum Eo
efficiamur: Christus totus, de quo apud Sanctum Augustinum legimus, et
quo tota doctrina de Ecclesia perfunditur, tunc sine dubitatione clarius
patebunt praecipui huius Concilii fines; quos fines, brevitatis et claritatis
causa, ad quattuor redigimus capita, quae sunt: notio vel, si magis id placet,
conscientia Ecclesiae, eius renovatio, unitatis redintegratio inter christianos
universos, et Ecclesiae collocutio cum nostrae aetatis hominibus.
NOTIO ECCLESIAE PLENIUS DEFINIENDA
In primis dubium non est, quin in Ecclesia exoptet, immo
necessitate et officio cogatur, ad dandam tandem de se ipsa plenam notionem. Ac
nobis omnibus plane compertae sunt pulcherrimae imagines, quibus in Sacris
Litteris natura Ecclesiae describitur; ea enim variis in locis appellatur
aedificatio Christi, domus Dei, templum et tabernaculum Dei, eiusque populus,
grex, vinea, campus, civitas, ac tandem Sponsa Christi eiusque Mysticum Corpus.
Quarum pulcherrimarum imaginum ubertas causa fuit cur Ecclesia, earum
consideratione permota, se ipsam agnosceret ut societatem hisce in terris
constitutam, aspectabilem, sacra praeditam hierarchia, pariterque arcana virtute
intus animatam. Per praeclaras Encyclicas Litteras Decessoris Nostri Pii XII,
quibus initium «Mystici Corporis», factum est, ut partim implerentur
Ecclesiae optata, tradendi plenam de se ipsa doctrinam; partim vero eadem acrius
impelleretur ad sui ipsius definitionem dandam propriam atque satis plenam.
Concilium Oecumenicum Vaticanum primum iam sibi huiusmodi argumentum
proposuerat, ad quod pertractandum, docti viri, sive intra sive extra Catholicae
Ecclesiae septa, pluribus externis causis movebantur, cuiusmodi erant: socialis
vitae incrementa, quibus huius temporis civilis cultus distinguitur; aucta
commercia inter homines; necessitas varias christianas professiones iudicandi
iuxta veram univocamque notionem, in divina revelatione contentam; et id genus
alia.
Mirum non est, si fere exactis viginti saeculis, postquam
Christi religio condita est, ac post tot incrementa ab Ecclesia catholica ubique
suscepta, nec non a ceteris religiosis communitatibus, quae a Christo nomen
ducunt et Ecclesiae appellantur, mirum non est, inquimus, si vera, suprema ac
plena notio Ecclesiae, qualem Christus condidit et Apostoli aedificare
coeperunt, adhuc accuratiore enuntiatione indiget. Nam Ecclesia mysterium est,
scilicet arcana res quae Dei praesentia penitus perfunditur, ac propterea talis
est naturae, quae novas semper altioresque suipsius explorationes admittat.
Mens hominis cogitando et inveniendo natura sua progreditur. Ex
veritatibus enim, quas experimentis percepit, ad concipiendas cognitiones
ascendit ratione et via magis conspicuas et elatas. Ex aliis veritatibus alias
dialectice infert; et cum in conspiciendo consistit, rem quandam multiplicem et
prima praeditam certitudine, unum aliumve eius prospectum considerat; ita ut
illa investigantis animi industria, explicetur de qua humani generis historia
enarrat.
Nobis prorsus videtur advenisse nunc tempus, quo circa Ecclesiam
Christi veritas magis magisque explorari, digeri, exprimi debeat, fortasse non
sollemnibus illis enuntiationibus, quas definitiones dogmaticas vocant, sed
potius declarationibus adhibitis, quibus Ecclesia clariore et graviore
magisterio sibi declarat quid de seipsa sentiat.
Conscientia Ecclesiae sibimetipsi clarescit, dum firmissimo
obsequio verbis et sententiis Christi adhaeret, dum reverenti memoria Sacrae
Traditionis probata praecepta complectitur, dum interiori lumini Spiritus Sancti
obsecundat, qui videtur hoc ab Ecclesia nunc exquirere, ut omnibus viribus
contendat, ut qualis ipsa sit ab hominibus plane agnoscatur.
Putamus hoc auspicato fore, ut Spiritus veritatis in hoc
Oecumenico Concilio sacris Ordinibus Ecclesiae docentis radiantiorem lucem
afferat, et evidentiorem proponat doctrinam de eiusdem Ecclesiae natura atque
perinde contingat, ut quasi Sponsa Christi in Ipso imaginem suam inquirat, et in
Ipso, flagrantissimo mota amore, studeat propriam detegere formam,
pulchritudinem scilicet, quam Ipse vult in Ecclesia sua elucentem.
Hanc ob rem argumentum princeps, quod in hac altera sessione
Oecumenici Concilii proponetur, ad Ecclesiam ipsam spectabit. Cuius propterea
intima natura penitus indagabitur, ut, pro humana fandi facultate, eius
definitio idcirco exhibeatur, ut vera et primaria constitutio Ecclesiae altius
ediscatur et eius multiplex salvificumque mandatum clarius patescat.
Potest inde theologica doctrina magnificas accipere
explicationes plane dignas, quae etiam a seiunctis Fratribus attenta
consideratione perpendantur; quae quidem explicationes, ut flagrantibus
exoptamus votis, ipsis facilius usque iter demonstrant ad consensionum unitatem
efficiendam.
Inter varias diversasque quaestiones, de quibus in Concilio
pertractabitur, primas habet quae ad vos attinet, utpote Episcopos Ecclesiae
Dei. Haud dubitamus asseverare Nos magna spe ac sincera fiducia huiusmodi
disceptationem exspectare. Enimvero, salvis declarationibus dogmaticis
Oecumenici Concilii Vaticani primi ad Romanum Pontificem attinentibus, altius
investiganda erit doctrina de Episcopatu, de eius muneribus, deque eius cum
Petro necessitudinibus. Exinde rationes Nobis exponentur, quibus, ad doctrinam
et usum vitae quod attinet, in apostolico munere Nostro obeundo utamur. Hoc
namque universale munus, quamvis a Christo instructum sit plenitudine et iusta
virtute potestatis, quam quidem scitis, poterit tamen auxilii et praesidii
maiores vires sibi adiungere, si dilecti et venerabiles Fratres in Episcopatu,
modis et rationibus opportune statuendis, Nobis validiorem et suscepti oneris
magis consciam praestabunt adiutricem operam.
Postquam huiusmodi doctrina declarata erit, aliud caput eam
enodationem subsequetur, quod ad compositionem pertinebit Corporis visibilis et
mystici Christi, Ecclesiam scilicet militantem et peregrinantem in terris, hoc
est sacerdotes, religiosos, sodales, fideles, itemque seiunctos a nobis Fratres,
qui et ipsi ad ei plene adhaerendum vocantur.
Neminem praeterit quodnam momentum et pondus habiturum sit hoc
Concilii theologicum munus, ex quo Ecclesia conscientiam sui haurire potest,
suae nempe virtutis, lucem, laetitiam et sanctimoniam gignentis. Utinam has spes
Nostras impleat Deus!
CATHOLICAE ECCLESIAE RENOVATIO
Quae spes ad aliam quoque primariam causam indicti Concilii
pertinent; ad sanctae Ecclesiae videlicet renovationem, quam vocant.
Nostra quidem sententia, huiusmodi renovatio proficisci debet
pariter e conscientia necessitudinis, qua Ecclesia cum Christo coniungitur.
Vult, uti diximus, Ecclesia in Christo imaginem suam inquirere. Si quid umbrae,
si quid vitii post hanc contemplationem in vultu suo, in sua veste nuptiali
animadverterit, quid sponte et strenue ei est agendum ? Uti liquet, nihil aliud
spectet opus est, nisi ut se renovet, se corrigat, se ad eam congruentiam
referat cum divino archetypo suo; quam sequi ex praecipuo officio suo tenetur.
Verba Iesu Christi memoriam repetimus, quae in prece sacerdotali
protulit, cum eius supremi cruciatus et mors imminerent: Ego sanctifico
meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate (Io. 17, 19).
Oecumenicum Concilium Vaticanum secundum - ut Nostra fert opinio
- hanc certam vivendi disciplinam, quam Christus voluit, probare et amplecti
debet. Tunc solum, cum interioris sanctimoniae tantum opus perfectum erit,
Ecclesia vultum suum universo mundo ostendere poterit, talia fundens dicta: Qui
videt me, videt et Patrem (Io. 14, 9).
Ad hanc rationem, Oecumenicum Concilium veluti novum ver
habendum est, quod immensas animorum vires et virtutes, in Ecclesiae sinu quasi
occultas, excitet. Concilio enim, ut aperte patet, est propositum, ut sive
interiores Ecclesiae opes sive normae, quibus eius canonica instituta et
rituales formae ordinantur, in pristinum redeant vigorem. Scilicet universalis
haec Synodus eo contendit, ut Ecclesiae augeat venustam illam perfectionem et
sanctimoniam, quae nonnisi Iesu Christi imitatio atque mystica cum eo per
Spiritum Sanctum coniunctio eidem tribuere possunt.
Sane quidem, Concilium ad florentiorem spectat Ecclesiae
renovationem. Attamen cavendum est ne, ex eo quod haec affirmamus atque optamus,
quis putet Nos concedere Ecclesiam catholicam nostris his temporibus accusari
posse, quod mentem Conditoris sui in re magni momenti violaverit. Quin immo ex
explorata planius sua fidelitate erga Christum quoad summas res, eadem grata
atque verecunda afficitur laetitia, atque alacritatem studiumque sumit emendandi
labes, quae humanae sunt infirmitatis. Itaque renovatio, ad quam Concilium
spectat, neque praesentem Ecclesiae vitam subvertere ducenda est, neque eius
traditioyes interscindere, in iis quae sunt potissima et venerabilia, sed potius
his ipsis traditionibus honorem habere, caducis et mendosis formis exutis, atque
easdem sinceras feracesque efficere velle.
Nonne ipse Iesus dixit discipulis suis: Ego sum vitis vera,
et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet
eum, et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat (Io.
15, 1-2)? Quae Evangelii verba satis superque sunt ad ostendenda praecipua
capita perfectionis, quam nunc temporis appetit et persequitur Ecclesia. Cuius
perfectionis caput eiusdem interiorem exterioremque vitalitatem attingit;
Christo enim vivo Ecclesia viva respondere debet. Si vero fides atque caritas
sunt principia eius vitae, plane liquet nihil omittendum esse, quod fidei laetam
firmitatem novumque conferet alimentum, quodque christianam eruditionem et
educationem efficaciorem reddat, ad eas res consequendas. Non esse omittenda
dicimus neque studium impensius neque deditior divinae veritatis cultus, quae
profecto uti fundamenta sunt habenda huius renovationis. Deinde caritatis
disciplina nobilem obtinebit locum. Ecclesiam caritatis nempe appetere
debemus, si volumus, ut ea potestatem habeat se penitus renovandi atque - quod
perquam arduum et difficile est - mundum universum instaurandi. Praeterea
caritas, ut omnibus notum est, regina est et veluti radix aliarum christianarum
virtutum; hoc est humilitatis, paupertatis, pietatis, se devovendi voluntatis,
fortitudinis in veritate profitenda, iustitiae exquirendae amoris, aliarumve
virium, quas in agendo novus exserit homo.
Qua super re Oecumenici Concilii munus ad latissimos spatiatur
campos: quorum unum, praestantissimum sane et caritate florens, sacra liturgia
occupat. De qua cum in prima sessione longe fuseque actum sit, fore speramus, ut
nunc ad felicissimos perducatur exitus. Ad alias quoque campos eodem certe
studio eademque diligentia Patres animum intendent; quamvis timendum sit ne, ob
temporis angustias, omnes quaestiones, prout res postulat, explorari queant, ita
ut quarundam disquisitio ad aliam futuram sessionem sit differenda.
UNITATIS REDINTEGRATIO INTER UNIVERSOS CHRISTIANOS
Tertia est causa Oecumenico huic Concilio a Decessore Nostro
Ioanne XXIII praestituta, quae in spiritualium reium ordine gravissima sane est
existimanda: causam dicimus, quae ad «alios christianos» spectat, hoc est
eos, quos, quamvis in Christo credant, nequimus - o abreptum Nobis gaudium! -
inter eos numerare qui sunt Nobiscum vinculo perfectae unitatis Christi
coniuncti. Haec unitas quam per se vi Baptismatis ipsi participare deberent ab
una catholica Ecclesia illis offerri potest, et ab iis vi naturaque sua
percupitur.
Etenim ea quae recens in sinu christianarum communitatum a Nobis
seiunctarum contingunt quaeque maiora in dies incrementa suscipiunt, duo
perspicue demonstrant: Ecclesiam Christi unam esse et unam esse debere; et
arcanam hanc et aspectabilem unitatem in rem deduci non posse nisi una fide,
nisi participatione eorundem Sacramentorum, nisi apta cohaerentia unici
ecclesiastici regiminis, quamvis admitti possint alibi alii sermones, sacri
ritus et a maioribus accepti mores, locorum propriae praerogativae,
investigationes de rebus spiritualibus, legitima instituta, actionis vitae
formae, quas quis praeoptet.
Quid sentiat, quidve agat Concilium, quod attinet ad haec
ingentia agmina seiunctorum a Nobis Fratrum, et ad possibiles varietates in
unitate? Res prorsus patet. Etiam hanc ob rationem singularis evadit huius
convocatio Concilii. Contendit nempe hoc ad oecumenicitatem, ut aiunt, plenam
scilicet et universalem: saltem in votis, in precibus Deo admovendis, in
praeparatione. Hodie affulget spes, cras fortasse res. Enimvero dum Concilium
vocat, numrrc:, claudit in Christi ovili oves, quae illud iusto plenoque iure
constituunt, aperit interea portas, vocem extollit, atque trepidanter
praestolatur tot Christi oves, quae unici ovilis saeptis adhuc non continentur.
Quocirca hoc est huius Concilii proprium, ut vocet, ut exspectet, ut confidat
fore ut in posterum plures fraterno animo veram oecumenicitatem suam
participent.
Omni cum reverentia nunc alloquium Nostrum convertitur ad
delegatos christianarum communitatum ab Ecclesia catholica seiunctarum, ab his
idcirco missos, ut personam gerentes Observatorum, quos appellant, sollemnibus hisce coetibus intersint.
Suave est Nobis iis salutem ex animo impertire.
Gratias iis agimus, quod huc advenerunt.
Per eos nuntium, amoris Nostri paterni et fraterni interpretem,
mittimus ad venerabiles christianas communitates, quarum ipsi hic personam
gerunt .
Tremit vox Nostra, cor Nostrum palpitat, propterea quod
quemadmodum praesens earum propinquitas Nobis inenarrabile solatium et spem
dulcissimam affert, ita diuturna earum separatio animum Nostrum perquam acerbe
afficit.
Si quae culpa ob huiusmodi separationem in nos admittenda sit,
veniam humili rogatu a Dei petimus, ab ipsisque Fratribus veniam petimus, si
iniuriam a nobis se accepisse putent. Ad nos quod attinet, animo parati sumus ad
condonandas iniurias catholicae Ecclesiae illatas, et ad relinquedum moerorem,
quo confecta est, diuturnarum dissentionum atque separationum causa.
Utinam caelestis Pater hanc nostram affirmationem benigne
excipiat, nobisque universis pacem vere fraternam restituat.
Supersunt, ut probe novimus, quaestiones ex rei natura graves
atque implicatae, quae perscrutandae, tractandae atque dissolvendae sunt.
Velimus sane ut id statim fiat ob caritatem Christi quae urget nos; persuasum
tamen habemus multas condiciones requiri, ut causae huiusmodi componi ac dividi
possint; quae quidem condiciones nondum eo pervenerunt, ut res possit expediri.
Verum non piget aequo animo faustum exspectare tempus, quo perfecta reconciliatio tandem contingat.
Interea autem Observatoribus, qui hic adsunt, quasdam praecipuas
rationes confirmare volumus, quibus innixi unitatem ecclesiasticam cum Fratribus
seiunctis efficiendam esse putamus, ut eas ad suas quisque communitates
christianas referant; itemque ut vox Nostra ad alias etiam venerabiles
communitates christianas perveniat, a Nobis seiunctas, quae invitantibus Nobis
ut huic Concilio, quamvis sine mutuo officii onere, adessent, renuerunt. Qui
quamquam rationes illas, ut opinamur, iam compertas habent, eas tamen posse hic
salutariter declarari opinamur.
Sermo, quo eos alloquimur, est pacificus et sincerus omnino.
Nullae in eo insidiae, nulla utilitatis terrestris studia occulta latent. Nos,
ut oportet, fidei nostrae, quam divinam esse plane credimus, apertissime ac
firmissime adhaeremus. Attamen pro certo habemus eam minime impedimento esse,
quominus ad exoptatam consensionem inter nos et Fratres a Nobis seiunctos
deveniatur; agitur enim de divina veritate, quae est principium unitatis, non
discriminis et separationis. Ceterum nolumus fidem nostram esse causam ob quam
cum illis concertemus.
Deinde debita, quae par est, reverentia religiosam hereditatem
prosequimur antiquitus acceptam omnibusque communem, quam Fratres seiuncti
servaverunt et ex parte etiam bene excoluerunt. Libenter sane eorum studia
probamus, qui honeste in sua luce et honore ponere nituntur germanos veritatis
vitaeque spiritualis thesauros eorundem Fratrum seiunctorum, ea mente, ut
rationes, quae inter nos et illos intercedunt in melius mutentur. Fore autem
confidimus, ut et ipsi pari voluntate permoti nostram doctrinam altius
cognoscere velint et perspicere, quam rationaliter e divinae revelationis
deposito ea proficiscatur, atque etiam nostrae historiae nostraeque vitae
religiosae uberiorem notitiam sibi comparare conentur.
ECCLESIAE COLLOCATIO CUM NOSTRAE AETATIS HOMINIBUS
Praeterea, ad rem quod attinet, dicere libet Nobis, qui conscii
sumus praegravium difficultatum, quae optatissimae unitati etiamnum officiunt,
suppliciter Nos fiduciam Nostram in Deo collocare. Quapropter ei admovere preces
pergemus, operamque dabimus, ut. omnibus viribus luculentius praebeamus
testimonium vitae vere christianae fraternaeque caritatis. Quodsi eventus spei
et exspectationi Nostrae non responderint, haec verba Christi, solacii plena,
meminerimus: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum (Luc.
18, 27).
Denique, Concilio propositum est, ut humanam consortionem
nostrae aetatis, quodam quasi ponte instituto, attingat. Rem sane miram!
Ecclesia enim, dum, internum vigorem suum Spiritus Sancti ope magis magisque
animando, a societate profana, qua circumfunditur, distinguitur atque
secernitur, interea apparet ut fermentum vivificum et instrumentum salutis
eiusdem humanae consortionis, itemque munus missionale sibi praestitutum detegit
et confirmat, quod est potissimum officium suum, eo pertinens, ut humano generi,
quaecumque eius est condicio, Evangelium, pro accepto mandato, alacri studio
annuntiet.
Ceterum vosmetipsi, Venerabiles Fratres, hoc prodigium
experiendo novistis. Etenim, primae sessionis initium facientes et auspicali
sermone Ioannis XXIII veluti inflammati, statim vestras esse partes duxistis
fores aulae huius consessus, ut ita dicamus, patefacere et ilico ad omnes
homines nuntium salutis, fraternitatis, spei e valvis apertis magna voce
mittere. Singulare sane factum, sed admirabile! Prophetiae donum, ut ita
dicamus, Ecclesiae datum, tunc de repente erumpere visum est; et quemadmodum
Sanctus Petrus Pentecostes die impulsus est, ut sine mora verba faceret et
orationem ad populum haberet, ita et vos confestim non de rebus vestris agere
voluistis, sed de iis quae ad humanam spectarent familiam, non inter vos
colloqui voluistis, sed ad homines vos convertere.
Ex quo colligitur, Venerabiles Fratres, peculiarem notam huius
Concilii esse caritatem, eamque amplissimam et vehementissimam, caritatem, quae
potius de aliena quam de sua ipsius utilitate cogitat, caritatem dicimus
universalem Christi!
Quae profecto caritas animum erigit nostrum. Nam, cum vita
hominum, ut nunc est, oculis obversatur nostris, sponte fit ut metu magis
afficiamur quam solatio, dolore magis quam laetitia, atque ad periculum arcendum
et ad errores damnandos magis quam ad fiduciam et amicitiam moveamur.
Res ipsas spectare oportet, nullo modo vulnus celantes quod
pluribus de causis huic ipsi universali Synodo illatum est. Num cacci oculi
Nobis sunt, ut plura loca in hoc consessu vacua esse non videamus? Ubinam sunt
nostri Fratres ex iis Nationibus, ubi Ecclesiae bellum indictum est, et in
quanam condicione religio ibidem versatur? Haec Nobis considerantibus graviora
videntur, si mentem intendimus ad ea quae novimus, multo magis autem ad ea quae
noscere non licet, de sacra Hierarchia, de religiosis viris et sacris
virginibus, ac de ingenti filiorum Nostrorum multitudine, qui ob invictam suam
erga Christum et Ecclesiam fidelitatem timoribus, vexationibus, aerumnis,
oppressionibus sunt obnoxii. Ob huiusmodi dolores quanta aficimur tristitia, et
quam vehementer dolemus, cum cernimus in quibusdam territoriis religiosam
libertatem, sicut alia praecipua hominis iura, opprimi eorum principiis et
artibus, qui opiniones a suis diversas de re politica, de hominum stirpibus, de
cuiusvis generis religione non tolerant. Dolemus praeterea tot adhuc iniurias
alicubi iis illatas, qui religionem suam honeste ac libere profiteri velint.
Attamen in hisce malis deplorandis, potius quam acerba verba, sinceram
humanamque adhortationem iis iterum adhibere placet, in quos tristis huius
condicionis culpa recidit; ut tandem desinant animum gerere catholicae religioni
sine causa infensum; catholicae enim religionis asseclae non inimici vel infidi,
sed potius honesti et operosi cives Nationis, ad quam pertinent, sunt habendi.
Catholicos vero, qui propter suam fidem doloribus premuntur, hanc etiam
occasionem nacti, peramanter salutamus et pro ipsis peculiaria a Deo solatia
precibus imploramus.
Nec satis hic tristitiae Nostrae. Dum hominum familiam
aspicimus, summa aegritudine angimur ob plures alias calamitates quibus
conflictatur; ob atheismum potissimum, qui ad humanae consortionis partem
pervasit, ita rerum ordinem perturbans, qui ad mentis culturam, ad mores et ad
socialem vitam pertinet, ut inter homines germana eiusdem ordinis recta notio
pedetemptim deponatur. Etenim dum clarior fět lux, quae e naturalium rerum
scientia oritur, passim - pro dolor - obscurior evadit scientia Dei, ac
propterea vera etiam hominis scientia. Quare dum progressae artes mirum in modum
cuiusvis generis instrumenta perficiunt, quibus homo utatur, magis in dies
ipsius occupant aninum solitudo, tristitia, desperatio.
De implexis atque multas ob causas tristibus nostrae aetatis
hominum condicionibus, plura a Nobis dicenda sunt; sed de iisdem hodie loqui non
vacat Nobis. Nunc, ut modo diximus, caritate flagrat animus Noster, sicut
flagrat Ecclesia in Concilium coacta. Aetatem hanc nostram eiusque varias et
pugnantes significationes summa benevolentia prosequimur, itemque summo
afficimur studlo, ut amoris, salutis et spei nuntium, quod Christus attulit
mundo, nostrorum temporum hominibus deferamus: Nos enim misit Deus Fělium
suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Io.
3, 17).
Probe noverit mundus se peramanter ab Ecclesia aspici, quae in
ipsum sincera fertur admiratione sinceroque proposito movetur non ei dominandi
sed serviendi, non eum contemnendi, sed dignitatem ipsius augendi, non eum
damnandi, sed solacium et salutem ei afferendi.
In hoc Concilio, unde in universum terrarum orbem prospectus
patet, peculiari animi sollicitudine ad quosdam hominum coetus Ecclesia suae
mentis oculos refert. Scilicet contuetur pauperes, egenos, moerentes, eos qui
fame et dolore premuntur, qui in vincula sunt coniecti; hoc est eam humani
generis partem peculiari modo aspicit, quae dolet et luget, cum sciat hos
homines ad se iure evangelico pertinere; quare gaudet iisdem adhibere Dominica
verba: Venite ad me omnes (Matth. 11, 28).
Oculos praeterea Ecclesia conicit in viros doctrina excultos,
qui litterarum studiis, rerum naturae investigationi, optimis artibus sunt
addicti; hos quoque Ecclesia summo in honore habet, incensissimoque ardore
studet eorum excipere experimenta, confirmare ingenii nisus, libertatem tutari,
eorumque animis perturbatis et commotis aditum patefacere ad supernas divini
verbi divinaeque gratiae regiones.
Respicit ad opifices, ad eorum personae et laboris dignitatem;
ad eorum legitima optata; ad necessitatem, qua ipsi tantopere adhuc aelictantur,
ut in melius mutentur eorum rationes sociales, eorumque spiritualis vita proficiat;
ad munus denique quod ipsis committi potest, recto tamen christianoque animo
absolvendum: munus dicimus novum condendi rerum ordinem, in quo homines liberi
sint seseque fratres agnoscant. Ecclesia, Mater et Magistra, ipsis praesens
adest.
Respicit ad populorum rectores. Pro gravibus monitis, quibus eos
saepe appellare debet, Ecclesia hodie haec verba hortationis et fiduciae plena
iisdem adhibet: Bono estote animo, Nationum moderatores! Complura bona, quibus
hominum vita indiget, hodie vestris gentibus suppeditare potestis, nempe panem,
doctrinam, ordinem, dignitatem, liberorum et concordium civium propriam, dummodo
tamen noscatis quid sit homo; quam rem vos sapientia christiana tantum plene
valet edocere. Coniunctis consiliis agentes ad iustitiae et amoris normam, vos
pacem donare potestis, bonum omnium praestantissimum, quod tam sitienter omnes
exoptant et Ecclesia tam strenue tuetur ac promovet; atque adeo ex omni gentium
familia potestis civitatem unam efficere. Deus vobiscum sit!
Catholica Ecclesia etiam longius respicit, ultra christianae
familiae fines; quomodo enim certis terminis circumscribere potest amorem suum,
cum imitari debeat amorem Dei Patris, qui omnibus, bona sua dilargitur (cfr. Matt.
5, 48) et sic dilexit mundum, ut pro eius salute unigenitum Filium suum daret?
(cfr. Io. 3, 16). Ultra igitur christiana castra oculos suos dirigit, et
ad alias religiones respicit, quae servant sensum et notionem Dei, unius,
creatoris, providentis, summi et rerum naturam trascendentis; quae Dei cultum
exercent sincerae pietatis actibus; quaeque ex iis usibus et opinionibus, morum
et socialis vitae praecepta derivant.
In his quidem religionibus catholica Ecclesia cernit profecto,
nec sine dolore, lacunas, defectus et errores; facere tamen non potest quin ad
eas quoque mentem suam convertat, ut easdem certiores faciat, catholicam
religionem debita aestimatione iudicare quidquid veri, boni et humani apud ipsos
reperitur; itemque ut moneat, ad tuendum in hominibus huius temporis religionis
sensum et Dei cultum - quod civilis cultus necessitas et officium postulant - se
in prima scie stare, utpote quae Dei iura in homines validissime defendat.
Denique Ecclesia respicit ad alios eosque immensos humanae
navitatis campos: ubi nempe novellae iuvenum aetates adolescunt, vivendi et
excellendi studio incensae; ubi recentiores Nationes conscientiam suorum iurium,
libertatem ac civilia instituta sibi vindicant; ubi innumeri homines solitudine
laborant, etsi inter tumultum humanae societatis vivant, quae ipsorum animis
nullum salutare verbum proferre potest. Ad hos singulos universos Ecclesia vocem
suam spei plenam dirigit, atque lucem veritatis, vitae et salutis omnibus optat
et praebet, quia Deus omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem
veritatis venire (1 Tim. 2, 4).
Venerabiles Fratres!
Munus ministrandae salutis nobis commissum, grande et grave est.
Quod ut dignius sustineamus, nunc in hoc sollemni consessu una congregati sumus.
Nostrorum animorum concordia, firma atque fraterna, nos ducat et roboret.
Communio cum Ecclesia caelesti sit nobis propitia; adsint Sancti caelites, qui
in variis Dioecesibus peculiari veneratione coluntur et in religiosis familiis;
adsint Angeli Sanctique omnes, ac praesertim Sancti Petrus et Paulus, Sanctus
Ioannes Baptista, ac peculiarissimo modo Sanctus Ioseph, qui huius Concilii
Patronus declaratus est. Assideat nobis, maternam et validam ferens opem,
beatissima Virgo Maria, quam incensissimis precibus invocamus; Christus
praesideat; atque omnia cedant in Dei gloriam, in honorem Sanctissimae
Trinitatis, cuius benedictionem vobis omnibus audemus impertire, in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti.
|