The Holy See
back up
Search
riga

PAOLO VI

L’ annuncio del pellegrinaggio del Papa in Terra Santa 

SOLENNE CHIUSURA DELLA 
SECONDA SESSIONE DEL CONCILIO

Mercoledì, 4 dicembre 1963

   

Venerabiles Fratres,

Tempus iam advenit, quo huic secundae sessioni Concilii Oecumenici Vaticani II finis afferatur.

Iamdiu vos, vigilantissimi Pastores, a vestris cuiusque sedibus abestis, ubi sacri muneris exercitatio vestram praesentiam postulat, consilium, alacritatem; iam gravis, assiduus, longus factus est labor, quem sive ob religiosas caerimonias, sive ob studia, sive ob conventus hoc Concilii tempore cepistis; iam in sacros Adventus dies incurrimus, per quos animi nostri comparantur ad digne agendam memoriam, quotannis redeuntem, semper sollemnem, semper mirandam, semper piissimam Natalis Domini Nostri Iesu Christi; neque nostrum ullus optato hoc anni spatio potest se aliis cogitationibus, etsi excelsis et Sanctis, tradere, praeter celebrationem inenarrabilis illius mysterii, quo Dei Verbum caro factum est; neque nostrum ullus in alia sede, etsi nobili et venerabili, sacros hos ritus perficere potest, praeter eam in qua providentissimus Deus unicuique nostrum vel certam Ecclesiam, vel certam communitatem, vel certum munus sive sacerdotale, sive Pastorale concredidit. 

Oportet igitur cursum, iterum, intermittamus horum gravissimorum conventuum synodalium; oportet fraternas pacatasque salutationes demus invicem et reddamus; oportet rursum accessum et recessum experiamur rerum, quas tempus gignit idemque absumit; oportet inter nos discedamus, postquam quasi fraterno more de rebus sublimioribus sermocinantes, diebus et eventibus fruiti sumus laetis. 

Sed id prius fieri nolumus quam gratias Deo habeamus de beneficiis in nos hoc temporis spatio et per huiusmodi opportunitatem collatis. Neque praetermictere possumus memorem voluntatem Nostram iis profiteri, qui in hac Concilii Vaticani sessione interfuerunt, atque quoviscumque modo ad felicem eius exitum adiuverunt. At praecipuam quandam grati animi Nostri significationem pertinere cupimus ad Patres Concilii Oecumenici; ad Praesidum Consilium; ad Commissionem «de coordinandis Concilii laboribus»; ad Moderatores; peculiarique modo ad Secretariatum Generalem, quem vocant; ad varias Commissiones, uti appellant; ad Peritos; ad eos qui, ut nostrae huic rei faverent, vel scriptis nuntiis vulgandis, vel televisificis imaginibus propagandis dederunt operam; ad eos qui Basilicam Vaticanam, quod ad Concilii necessitates spectaret, instruxerunt, ornaverunt; itemque ad eos qui contulerunt ad Patres Conciliares hospitio excipiendos et variis ministeriis iuvandos. Singularem denique gratiam iis Patribus persolvere placet, qui aut ad huius eventus congruentem ordinationem suis sumptibus profuerunt, aut Fratribus in Episcopatu egentioribus auxilio venerunt, aut ingentibus Ecclesiae necessitatibus succurrerunt, aut hominibus opitulati sunt recentioribus calamitatibus conflictatis. 

Antequam laboribus hisce nostris finem faciamus, abs re non esset eosdem breviter perstringere, atque animadvertere eorum qui fuerit cursus, qui fuerint successus. Sed id simul nimis est longum, simul non dat, ut omnia absolute exponere possimus; siquidem multa huius Concilii ad eam gratiae regionem, ad illud intimum animorum regnum pertinent, in quod non semper facilis patet aditus. Accedit quod multi laborum fructus .nondum ad maturitatem venerunt, sei non secus atque semina commissa sulcis, cum a futuro tempore tum vero a divino adiumento germanam atque salutarem quasi aperitionem exspectant. 

Attamen ne ex hac sacra Concilii Oecumenici aula discedere videamur immemores divinorum beneficiorum, quae ex huiusmodi eventu profecta sunt, perplacet in primis palam asseverare, Concilium nonnullos fines, ad quos spectabat, saltem ex aliqua parte feliciter assecutum esse. Etenim cum Ecclesia pleniorem sui ipsius conscientiam atque notitiam attingere sibi proposuisset, reapse nunc inter Ecclesiae Pastores atque Doctores magna instituta est investigatio de mysterio, ex quo Ecclesia suam originem suamque formam duxit. Quae investigatio nondum quidem ad exitum adducta est; sed ipsa difficultas investigationem concludendi, iam satis ostendit huiusmodi doctrinae altitudinem amplitudinemque, eademque nos omnes impellit, ut ad eam intellegendam apteque exprimendam nisus viresque consociemus. Qui nisus id profecto commodi habent, quod nostras nostrorumque christifidelium mentes, qui attento animo coetus nostros prosecuti sint, ad Christum necessario dirigent, ex quo omnia nobis proveniunt et ad quem omnia referre volumus, iuxta illam Sancti Pauli sententiam: «reconciliare omnia in ipsum» (Col. 1, 20); itemque efficiunt, ut non modo nostrum adaugeatur gaudium ob nostram mystici Corporis Christi participationem, sed etiam ut nostra foveatur mutua caritas, qua vita Ecclesiae tota continetur et regitur. Laetemur igitur, Venerabiles Fratres! Ecquando enim Ecclesia, ut nunc est, tam plenam sui ipsius conscientiam adepta est; tam impenso amore Christum dilexit; tam laeta, tam concordi, tam alacri voluntate Christum imitari studuit; tam solicita denique concredito sibi munere perfuncta est? Laetemur, Venerabiles Fratres! Siquidem nosmetipsos mutuo nascere atque inter nos colloqui didicimus. Qui invicem quasi extranei haud ita pridem huc advenimus, nunc amicitiae vinculis coniungimur. Nonne experimento novimus, quam vera sint praeclara illa Sancti Pauli verba, quibus Ecclesia ipsa describitur: «Iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu»? (Ephes, 2, 19-20). Nonne futurum legum canonicarum progressum, quibus Ecclesia regitur, iam nunc licet prospicere? Quem quidem progressum non alio spectare posse putamus, quam ut potissimum singulis Ecclesiae membris singulisque ofliciis auctior dignitas agnoscatur et amplior tribuatur operandi facultas; deinde ut sacra potestas, ex qua universa catholicae societatis compago per varios hierarchiae gradus firma constat, magis magisque roboretur, et quidem quasi ex virtute intus suscepta: hoc est ex amoris, concordiae mutuaeque observantiae incremento. Quare hoc Concilium grande sane eventum censendum est, ac praestantissimum donum a Deo Ecclesiae suae collatum, quandoquidem animi nostri ad haec cogitata, ad haec proposita tam vehementer inardescunt. 

Quodsi ad ipsos Concilii labores mentem Nostram convertimus, hinc nova laetitiae causa praebetur, quod in iisdem expediendis vos tam frequentem, tam assiduam, tam actuosam partem habuistis. Iterum mirum spectaculum haec Vaticana Basilica exhibuit, ad quam ingens ac veneranda nostrum omnium multitudo confluxit; quod spectaculum animos nostros admiratione, pietate supernoque gaudio penitus affecit. Valde iterum gavisi sumus, quod hic praesentes aspeximus honorabiles Observatores, qui, tam humaniter Nostrae invitationi obsecuti, Concilii laboribus adfuerunt. Item Nobis paterni solacii causa fuerunt Auditores, qui tacite quidem sed animo observantissimo conventus vestros prosecuti sunt; hi enim filii Nobis carissimi personam gerunt innumerae illius catholicorum e laicorum ordine multitudinis, qui hierarchicis Ecclesiae auctoritatibus Regno Dei amplificando adiutricem operam navant. Hac igitur in aula, sollemnique hac hora, omnia arcanum quiddam significant; omnia fere loquuntur; omnia denique ad caelestia contemplanda et ad supernam spem concipiendam astantium animos erigunt.

Nec minore afficimur oblectatione, cum rationem et viam circumspicimus, qua Concilium hoc nostrum ad hunc diem processit.

Duplicem autem procedendi rationem hic etiam reputemus oportet, animadvertendo Concilii opus et valde fuisse laboriosum, et in variis exponendis consiliis omnimo liberum. Re vera duplex huiusmodi meritum maximi sane pendendum Nobis esse videtur, quoniam id Oecumenicae huius Synodi singularis nota fuit, idemque posteritati erit durabile exempli monumentum. Hac enim via nostris diebus Ecclesia operatur, cum scilicet eius navitas ad summam vim gravissimumque momentum pervenit: navitatem dicimus, quae est maxime alacris, suaque sponte progrediens. Quodsi multiplices, variae, immo diversae etiam fuerunt sententiae, quae in Concilio auditae sunt, id nihil sane officit oblectationi Nostrae: immo id lutulente declarat, sessionum argumenta alta et maximi ponderis fuisse, eademque incredibili studio et ea qua par esset libertate, ut supra diximus, agitata esse. 

Ceterum, ardua huiusmodi et implexa disceptatio ubere quodam fructu haudquaquam caruit: nam quod argumentum ante omnia pertractatum est, quodque omnium praestantissimum quodammodo est, sive ex sui natura sive ex dignitate, qua pollet in Ecclesia - sacram dicimus Liturgiam - id ad exitum feliciter pervenit, hodieque a Nobis sollemni ritu promulgatur. Quam ob causam animus Noster sincero gaudio exsultat. Animadvertimus enim hoc in negotio aequum rerum officiorumque ordinem esse servatum; cum hoc professi simus, Deo summum locum esse tribuendum; nos primo eo officio teneri Deo admovendi preces; sacram Liturgiam primum esse fontem illius divini commercii, quo ipsa Dei vita nobiscum communicatur; primam esse animi nostri scholam; primum esse donum a nobis christiano populo dandum, nobiscum fide precationumque studio coniuncto; primam denique humani generis invitationem, ut mutam suam linguam solvat in beatas veracesque preces, utque ineffabilem illam vim sentiat, animum veluti recreantem, quae sita est in canendis nobiscum Dei laudibus hominumque spe, per Iesum Christum et in Spiritu Sancta. 

Hic silentio praeterire nolumus, quanto in honore apud christifideles orientalis Ecclesiae habeatur divinus cultus, et quam accurata diligentia sacri ritus observentur; quibus quidem christifidelibus sacra liturgia semper exstitit veritatis schola et Aamma christiane caritatis. 

Quapropter operae pretium erit, hunc Concilii nostri fructum servare, quippe qui sanctae Ecclesiae vitam incitare atque quodammodo insignire debeat: nam Ecclesia in primis societas est religiosa, est communitas orans, est populus conscientiae nitore et religionis studio florens, quae fide ac superna gratia aluntur. Si quas cultus formas ad simpliciorem rationem nunc redigimus, ut a christifidelibus aptius intellegantur, et cum nostri temporis sermonibus magis magisque congruant, consilium Nostrum eo certe non spectat, ut precandi momentum minoris pendatur, neve ceteris sacri muneris pastoralisque navitatis curis postponatur, neve quid de eius significantissima vi atque vetusta artis elegantia detrahatur; sed ut sacra Liturgia purior reddatur, ut notis naturae suae propriis magis sit consentanea, ut suis veritatis et gratiae fontibus sit propior, ut denique. facilius in spiritualem se vertat populi thesaurum.

Quod ut feliciter contingat, nolumus ulIus regulae publicarum Ecclesiae precum refragetur, immutationes privatas vel ritus singulares inducendo; nolumus ullus sibi sumat potestatem Constitutionem de Sacra Liturgia, quam hodie promulgamus, suo arbitrio usurpandi, antequam normae opportunae et certae hac de re edantur, atque immutationes legitime approbentur, quas Consilia ad hoc instituenda post Concilium apparaverint. Haec igitur praeclara Ecclesiae precatio concordi modulatione per totum resonet orbem terrarum: nemo eam perturbet, nemo violet.

Alter fructus, isque non parvi ponderis, Concilii nostri est Decretum de instrumentis, quae vocant, communicationis socialis; quod aperte testabitur facultate Ecclesiam pollere, cum vita interna iungendi externam, cum contemplatione actionem, cum precibus apostolatum. Hac etiam re Synodus nostra efficiet, ut recte dirigantur ac provehantur plurimae agendi rationes ac formae, quae, sive ut instrumenta sive ut documenta, tum perfunctioni muneris pastoralis, tum universae catholicorum alacritati in orbe terrarum iam subserviunt.

In fructibus deinde Concilii ponendae sunt etiam plures facultates, quas, finem pastoralem eiusdem Synodi consectantes, valuimus pertinere ad officium Episcoporum, maxime eorum, qui iurisdictione ordinaria utuntur. 

Sed haec minime satis. Concilium enim operi impigre institit et, ut probe nostis, de multis coepit disserere quaestionibus, quarum enodationes in gravibus sententiis penitus contineri dicendae sunt, quae post argumenti, ad quod attinent, tractationem, suo tempore definite proponentur ac legitime promulgabuntur. 

Aliae vero supersunt expendendae iterumque in disceptationem vocandae quaestiones, quas in proxima tertia Sessione, scilicet autumno venientis anni habenda, speramus ad felicem exitum perduci posse. Non quidem moleste ferimus animos nostros aliquandiu in cogitatione rerum tam gravium defixos conquiescere. Confidimus enim hoc temporis intervallo Commissiones, ad quas res pertinet et in quarum praesenti auxilio spem multam collocamus, ratione habita sententiarum a Patribus Concilii praesertim in Congregationibus generalibus significatarum, comparare posse in futuros Concilii coetus formulas alte perspectas, conceptis verbis expressas, opportune coartatas et in pauca collatas, ita ut disceptationes, quas semper esse liberas volumus, faciliores expeditioresque evadant. 

Huius generis est, ut exemplum supponamus, quaestio de divina Revelatione, quam Concilium eo modo persolvet, ut hinc sacrum depositum veritatum a Deo traditarum tueatur adversus errores, abusiones, dubitationes, quibus vis earum subiectiva infringatur, illinc studia Sacrorum Bibliorum, operum Patrum ac theologicae disciplinae recte dirigat; quae docti catholici viri, magisterio Ecclesiae fideliter inhaerentes et quibusvis aptis huius aetatis subsidiis usi, alacriter, prudenter, fidenterque promovere pergent.

Huius pariter generis est etiam quaestio magna et multiplex de Episcopatu, quae, sive ob congruentem rerum tractandarum dispositionem, sive ob momentum rei ipsius, primum obtinet locum in hoc Concilio Oecumenico Vaticano Secundo, quod neminem fugere velimus, naturalem quandam continuationem et complementum esse Concilii Oecumenici Vaticani Primi. Haec igitur Synodus nostra, non aversans sed confirmans praerogativas a Christo manantes et Summo Pontifici agnitas, atque omni auctoritate praeditas ad Ecclesiae universalis moderationem necessaria, in sua luce studebit ponere, secundum Domini Nostri Iesu Christi doctrinam sinceramque traditionem ecclesiasticam, Episcopatus naturam et munus, a Deo instituta; atque statuere, quae sint eius potestates earumque usus, quod attinet ad Praesules sive singillatim sive coniunctim consideratos; ita ut praecelsum officium episcopale in Ecclesia Dei digne illustretur, non quasi agatur de instituto sui iuris, a Summo Petri Pontificatu divulso, multoque minus eidem adversario, sed cum eo et sub eo ad bonum commune et ad finem supremum Ecclesiae concorditer spectante. Ita profecto fiet, ut Ecclesiae hierarchica compositio virium incremento corroboretur, non imminuatur; intima conspirans operatio augeatur, non attenuetur; efficacitas apostolica amplificetur, non languescat; caritas mutua ferveat, non residat. Quocirca fore confidimus, ut Concilium - hoc votum est - rem tanti momenti perspicue explanet et expediat. 

Speramus denique eandem Synodum quaestionem de schemate circa Beatam Mariam Virginem, optimam, quae possit, habituram esse enodationem: ita scilicet ut uno consensu et summa pietate agnoscatur locus longe praestantissimus, qui Matris Dei est proprius in Sancta Ecclesia, de qua praecipuus est sermo in hoc Concilio; locum dicimus, post Christum, altissimum nobisque maxime propinquum, ita ut nomine «Matris Ecclesiae» eam possimus ornare; idque in eius honorem cedat in nostrumque solacium. 

Praeter huiusmodi quaestiones, quas Concilium breviter tetigit, aliae plures supersunt adhuc a Concilio pertractandae, de quibus tamen fuse iam investigatum est. Easdem Nos denuo altiusque excutiendas curabimus, ut proximae Concilii sessioni breviora schemata exhiberi possint, sicut supra diximus, atque ita proposita ut Concilium de praecipuis argumentis haud difficulter sententiam suam aperire possit, eaque deinde explicanda atque ad normarum formam redigenda ad Commissiones, post Concilium constituendas, remittere; e quibus Commissionibus ea, ad quam novos Codices cum Ecclesiae Latinae tum Ecclesiae Orientalis conscribere pertinebit, sine dubio graviorem laboris molem aggredietur. Tunc ergo, scilicet in his laboribus Concilii suscipiendis, maximi existimandam Nobis praestabunt auxiliatricem operam Episcopi, et novis quidem rationibus, quales sive necessitas sive ecclesiasticae compaginis indoles postulabunt. Iustum igitur Nobisque pergratum erit ex totius orbis Episcopis atque ex religiosis Ordinibus optimos quosque ac peritos Fratres deligere, quemadmodum pro Commissionibus Concilii praeparatoriis factum est; ut una cum idoneis Sacri Collegii Patribus consilio et ope Nos adiuvent ad generalia Concilii decreta in opportunas et peculiares normas adducenda. Itaque, firma semper manente Romani Pontificis potestate, a Concilio Oecumenico Vaticano primo definita, rerum prudentia ususque Nobis suadebunt, providentissimo Deo auspice, qua ratione efficacior reddi possit pia ac studiosa Episcoporum opera ad totius Ecclesiae bonum promovendum. 

Quamobrem, dum huic sessioni Concilii Oecumenici finem imponimus, libenter animadvertimus, eam, omnibus perpensis, momenti obtinuisse praestantiam. Magnum ea confecit opus; unum et aliud e propositis sibi capitibus absolvit; aliarum quaestionum bene coepit investigationem; ostendit varias posse opiniones libere declarari; demonstravit mentium concordiam circa maximi momenti quaestiones, de quibus disceptetur, et optari et haberi posse; palam fecit veritatibus dogmaticis, quae ad catholicae doctrinae thesaurum pertinent, universos prorsus firmiter et aperte adhaerere; in nobis omnibus eam aluit caritatem, quae apud nos ab investigatione et professione veritatis numquam seiungatur oportet; semper in proposita Concilii intendit, ad sacrorum Pastorum munera spectantia; nullo non tempore vias elegit et verba, quibus seiunctorum fratrum animi nobiscum conciliarentur; denique in omnibus operibus suis precibus Deo supplicavit, cuiusvis bonae spei fonti et principio. 

Sed huius sessionis exitu expedito, pariter acrius in ea prospicimus quae adhuc agenda sunt, pariter altius in animis nostris sentimus, facere nos non posse, quin Ecclesiam magis idoneam reddamus ad ferendum nostrae huius aetatis hominibus veritatis salutisque nuntium. 

Neque enim sollicitudo nostra abstracta est a praesentium temporum condicionibus, neque nostra deferbuit caritatis flamma, qua humanum genus complectimur. Quod quidem efficientioris caritatis studium in suo animo unusquisque religiose fovebit, cum ad suam sedem et ad sueta officia redibit.

Antequam consessus hic amplissimus hodiernas sacri apostolatus quaestiones aggrediatur, nos omnes quodammodo iam compertum habemus, quomodo eaedem sint solvendae; etenim sive doctrina Ecclesiae, copia et nitore praestans, sive optimorum Fratrum exempla iam nobis terendum iter monstraverunt. Nonne igitur, in patriam vestram reversi, iam nunc potestis actuosioris pastoralis virtutis specimina edere, hortativa et consolatoria verba ferentes christifidelibus vestris, iisque omnibus, quos sacrum vestrum munus pertingere valet ? Nonne iam nunc, quasi ad digne praeparandam proximam Concilii Sessionem, spiritualem vitam nostram impensiore studio excolere possumus ac Dei voci magis pronas aures praebere? Nonne potestis clero Vestro flagrantioris caritatis nuntium afferre? Laicis hominibus salutationem et hortamenta fiduciae plena impertire? Iuventutem ad altiora inflammare? Hominibus doctrina excultis lumen aliquod veritatis praebere? Operariis opificibusque spei et amoris testimonium exhibere? Pauperes et egenos docere, ad ipsos potissimum pertinere primam Evangelicam beatitudinem? 

Nos persuasum habemus, huiusmodi diligentiorem sacri muneris perfunctionem posse nos aptos reddere ad id efliciendum ut, Deo volente, magnum hoc Concilium salutaribus christianae vitae fructibus concludatur. 

Nunc vero quaedam addere placet, ut propositum Vobis nuntiemus, quod iam pridem in animo volvimus et hodie patefacere statuimus, in hoc lectissimo ac gravissimo Coetu. 

Tam penitus persuasum habemus ad felicem exitum Concilii assequendum pias supplicationes esse suscipiendas, opera multiplicanda, ut, post maturam rei considerationem et multas preces Deo adhibitas, statuerimus Nosmet ipsos, peregrinatoris in modum, in regionem illam, patriam Domini Nostri Iesu Christi, conferre. 

Est igitur Nobis propositum, Deo auxiliante, proximo mense Ianuario petere Palaestinam, ea mente ut in locis sacris, ubi Christus natus est, vixit, obiit et e morte resuscitatus ascendit in caelum, praecipua mysteria salutis nostrae praesentes recolamus: id est Incarnationem Redemptionem. Visemus terram illam venerandam, unde Sanctus Petrus profectus est, quo nullus eius Successor amplius revertit. Nos quidem, humillime et perbrevi tempore, studio piae precationis, paenitentiae, spiritualis renovationis eo redibimus, ut Christo Ecclesiam suam offeramus; ut ad eam, unam et sanctam, Fratres inde seiunctos revocemus; ut misericordiam divinam imploremus ad pacem fovendam, quae his diebus adhuc tenuis et quasi trepidans esse videtur; ut Christo Domino supplicemus pro salute totius generis humani. Beatissima Virgo Maria se Nobis praebeat,  quaesumus, itineris ducem; Apostoli autem Petrus et Paulus et omnes Sancti Nos caelitus benigne custodiant. 

Quemadmodum Nos Vestri in ea piissima peregrinatione memores erimus, ita vos, Fratres Venerabiles, rogamus, ut vestris precibus Nobis adsitis, ut hoc Concilium ad felicem exitum perveniat, ad gloriam Christi et bonum Ecclesiae eius. 

Omnibus denique gratias agimus eosque iubemus valere; Observatoribus item animum gratum et officiosum in discessione significamus, idemque dilectis Auditoribus praestamus et cunctis qui Deo supplicarunt pro Concilio eidemque operam navarunt.

Item amans sed tristis cogitatio nostra praesertim ad nostros convolat in Episcopatu Fratres, absentes et in passionibus positos, quos summo gaudio complecti volebamus, quorumque precationes, doloribus pretiosiores effectae, ad felicem progressionem huius secundae Sessionis laborum tam efficaci ratione - ut pro certo habemus, - contulerunt. Quos paterna recordatione continenter prosequentes iisque animum addentes, ut in fidelitate erga Christum eius que Ecclesiam firmiter perseverent, ipsis singulari caritate benedicimus. Caelestium pariter munerum conciliatricem omnibus catholicae familiae fidelibus, iisque, qui Christi Redemptoris lumine illustrantur, Apostolicam Benedictionem peramanter dilargimur; cunctis vero bona voluntate praeditis hominibus felicia ac salutaria omnia precamur.

                                                 

top