 |
TEMPORE SUMMI PONTIFICIS PEREGRINATIONIS
IN PALESTINAM
ALLOCUTIO AD EXC.MUM D. ATHÉNAGORAS,
PATRIARCHA OECUMENICUM CONSTANTINOPOLITANUM
Die 5 mensis Ianuarii, a.1964
Vehementer Nos commovet, gaudio
Nos penitus afficit granditas huius horae, in aevum sane memorandae, qua
Catholica Ecclesia et Constantinopolitanus Patriarchatus per maximos suos
sacrorum Antistites rursus coram adstant, post plura saecula in silentio et
exspectatione transacta.
Item grati animi sensibus vehementer ac penitus erga
te afficimur, qui, ut Nobis obviam ire posses, parumper a patriarchali sede tua
discedere voluisti.
At Omnipotenti Deo, qui Ecclesiae Dominus est, fas est
in primis humiliter debitas nostras grates persolvere.
Apud christianos vetus
opinio est, veluti «mundi centrum» locum illum habendum esse, ubi gloriosa
Salvatoris nostri Crux erecta est, et ubi Ipse exaltatus a terra omnia trahit ad
seipsum (cfr. Io. 12, 32).
Consentaneum igitur erat — idque ex providentis Dei
consilio reapse accidit — ut hoc ipso loco, in hac praecipua terrarum orbis
parte, in perpetuum sacra ac veneranda, liceret nobis, Roma et Constantinopoli
pie peregrinantibus, invicem obviam ire et communes sup plicationes consociare.
Hodiernus occursus tuis in optatis erat inde a tempore Decessoris Nostri
immortalis memoriae Ioannis XXIII, quem quidem aestimatione et amore palam
prosecutus es, eique, non sine acri mentis perspicacitate, S. Ioannis Apostoli
verba adhibuisti: «Fuit homo missus a Deo, cui noment erat Ioannes» (Io. 1,
6).
Etiam Summus ille Pontifex hodiernum eventum exoptaverat, ut tu et
Nosmetipsi compertum habemus; at praematura morte prohibitus est, quominus haec
animi Sui vota ad effectum deduceret.
Nihilominus Christi verba: «Ut unum sint», iterum iterumque ex ore illius Pontificis morientis prolata, procul
dubio ostendunt quo spectaverit unum ex illis propositis, quae ei maxime tordi
erant et ad quae perficienda ipse diuturnum mortis agonem pretiosamque Suam
vitam obtulit Deo.
Viae, quae ad unitatem perducunt, hinc illinc longae quidem
esse poterunt ac multis difficultatibus impeditae. Attamen utrumque iter alterum
ad alterum vergit et ad Evangelii fontes convenit. Ceterum, nonne fausto ac
felici omine hodiernus occursus noster in hac terra contingit, in qua Christus
Ecclesiam condidit ac pro ea sanguinem suum profudit? Utcumque, hoc eventum
voluntatem manifesto testatur, quae quidem, iuvante Deo, magis magisque communis
evadit inter christianos homines hoc nomine dignos; voluntatem, dicimus,
sollertem dandi operam, ut dissensiones superentur et opposita repagula
diruantur; hoc est voluntatem constanter prosequendi susceptum iter, quod ad
concordiae reconciliationem conducit.
Dissensiones quae ad doctrinam, ad
liturgiam et ad disciplinam spectant, tempore et loco opportuno expendendae sane
erunt, et eo quidem animo, qui veritatis iura fideliter servet rectoque iudicio
res aestimet, salva caritate. Quod autem iam nunc effici potest atque debet,
hoc est, ut incrementum ea capiat fraterna caritas, quae sollicita sit novas
reperiendi vias ad operandum; talis scilicet caritas, qua quis, praeteritorum
temporum experientia edoctus, veniae dandae sit promptus, permoveatur ad
cernendum in aliis bonum magis quam malum, ac nihil optatius habeat, quam ut
Divini Redemptoris vestigia sequatur, atque possit ab eo attrahi et ipsius
imaginem in se referre.
Huius caritatis signum et specimen esto pacis osculum,
quod ex Dei beneficio nobis licet in hac sanctissima Terra invicem dare; esto
pariter precatio illa, quam a Christo Iesu didicimus, ac nos una simul mox
recitaturi sumus.
Nobis verba desunt ad apte significandum, quam penitus tua
agendi ratio Nos tetigerit, neque Nos solummodo; etenim Romana quoque Ecclesia
et Concilium Oecumenicum non sine vehementi gaudio hoc magni sane momenti
eventum accipient.
Ad Nos quod attinet, una cum gratiarum actione preces
Omnipotenti Deo admovemus, opem implorantes, ut coeptum iter pergere valeamus, ac dilargiatur tibi Nobisque, qui cum fide et spe firma illud inivimus,
caelestium gratiarum copiam ad optatam metam feliciter assequendam .
Hisce
animi sensibus affecti, non tibi valedicimus, sed vota proferre cupimus te
revisendi, si tibi placuerit, spe delectati eiusmodi colloquia etiam in posterum
fructuose iterari posse in nomine Domini.
|