The Holy See
back up
Search
riga

VISITA DI PAOLO VI
ALLA PONTIFICIA UNIVERSITÀ GREGORIANA

Giovedì, 12 marzo 1964

            

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,

Incensissimo desiderio vestro, ut in hac Gregoriana studiorum Universitate Nobis observantiae pietatisque vestrae testimonium exhiberetis, libentissimo sane animo satisfecimus; eo vel magis sollemnis hic conventus Nobis diu optatam opportunitatem praebet vos coram excipiendi, videndi, alloquendi.

Etenim, non sine paterno solacio cernimus ante oculos Nostros Venerabilem Fratrem Nostrum Iosephum Pizzardo, huius Pontificiae Universitatis Magnum Cancellarium, cui de nobilissimis verbis modo prolatis maximas gratias agimus, itemque plures Purpuratos Patres, necnon venerandum Moderatorum coetum, quos novimus sollertissimam navare operam ecclesiasticae iuventuti rite sancteque instituendae. Cernimus etiam illustres huius Universitatis Doctores, virtute doctrinaeque laude insignes, quibus nunc Nobis iucundum est existimationis Nostrae sensus patefacere, ob egregiam eorum operam positam in sacra doctrina excolenda ac provehenda. Sed mirifice Nos recreat haec festiva ac lectissima studiosae iuventutis corona, quae non modo huius Urbis aut Italiae, sed Europae universique terrarum orbis clericis coalescit. Quos cum cernimus discendi studio flagrantes, fraterna caritate inter se coniunctos, ac desiderio ferventes ut idonei evadant doctrinae et gratiae Iesu Christi administri, temperare Nobis non possumus, quin ex animo gratulemur miram actuosamque vitae ubertatem, qua Gregoriana studiorum Universitas viget ac floret. Revera haec altrix studiorum domus, inde ab eius ortu succrescentibus Ecclesiae necessitatibus studise occurrens, numquam destitit in hac alma Urbe tamquam christianae sapientiae pharus elucere.

Haec omnia pro merito agnoscimus, probamus, laudamus; de iisque Nobis iucundum est Omnipotenti Deo grates persolvere.

Attamen Nobis in animo non est laudibus tantummodo extollere, quae meritis vitutique vestrae debentur; sed etiam utilia quaedam sermone Nostro placet proferre, unde vobis pateat, quo animo Christi Vicarius in Universitatem vestram intueatur, et quid Ecclesia nostris hisce temporibus ab ea potissimum expectet.

Imprimis id Nobis summopere tordi est, ut in iuniore clero instituendo semper sacra lex sit doctrinae incolumitati consulere. Etenim ecclesiastica Romana Athenaea, quibus omnibus vestrum tempore antecedit, non aliam ob causam hac in alma Urbe condita sunt, nisi ut, propre Petri Cathedram constituta, eius vocem ac monita fidelius perciperent. Apud vos igitur integra maneat haec antiqua laus, qua potissimum praemii dignos vestros censemus labores, ut nempe hinc alumni proficiscantur ad plenum imbuti romana illa fide, quam laudavit Apostolus (cfr. Rom. 1, 8), ex qua normas haurire necesse est catholice agendi atque sentiendi.

Quandonam autem doctrina tuta censenda est? Profecto si constet, eam omnino cum veritate esse concordem. Fatemur tamen id non semper facile obtineri posse. Etenim doctrinae cultores, dum veritatem inquirunt, ad investigationis cardinem tandem perveniunt, in quo discrimen adest, idque eo gravius, quo magis ipsi ingenio praestant, quo gravior est res ad considerandum proposita, et quo maioris momenti est consilium quod tunc ipsi capiunt, quod attinet sive ad iudicium ferendum de rei veritate, sive ad methodum in subsequentibus investigationibus retinendam: quae methodus hanc ob causam ab iisdem scientifica appellabitur. Id autem tunc contingit, cum vir doctus aut ea vera esse affirmat, quae vera reapse non sunt, sed eius opinioni, vel privatae interpretationi vel mentis habitui respondent; aut vera affirmat, quae cum veritate reapse concordant, quaeque humanae intelligentiae lumen et vires exsuperare possunt, atque interdum revera exsuperant. Cum autem de verbo Dei agitur, is, qui in ipsius studio versatur, quomodo sese gerere debet? Agnoscere ipse debet verbo Dei incommensurabilem amplitudinem supremamque veritatem, an ipsi fas est verbum Dei intra humanae mentis fines coercere atque propriae interpretationi obnoxium facere? Vir doctus qui fatetur verbum Dei supra humanam naturam esse, eique supremam auctoritatem supernamque virtutem agnoscit, sine dubio catholicus appellandus est. De homine autem, qui aliter se habet, nescimus an idem sit dicendum; is profecto nec veri nominis doctus habendus est, neque veri nominis christifidelis.

Exinde manifesto patet, quanti facienda sit reverentia atque oboedientia Ecclesiae Magisterio debita, cui profecto ex divina institutione munus concreditum est fidei depositum fideliter custodire et infallibiliter declarare (cfr. Conc. Vat. Sess. III, c. 4). Idque minime detrahit dignitati vel praestantiae doctrinae sacrae. «Nam licet locus ab auctoritate quae fundatur ratione humana sit infirmissimus; locus tamen ab auctoritate quae fundatur super revelatione divina est efficacissimus» (S. Thomas, S. T. I., qu. 1, a. 8, ad 2). Quare ii, quibus munus docendi demandatum est, omni cura omnique contentione nitantur, ut ad hoc obsequium erga Ecclesiae Magisterium discipulorum animum conforment. Iidem praeterea vocem Ecclesiae Doctorum reverenter auscultent, inter quos Divus Aquinas praecipuum obtinet locum; Angelici enim Doctoris tanta est ingenii vis, tam sincerus veritatis amor, ac tanta sapientia in altissimis veritatibus pervestigandis, illustrandis aptissimoque unitatis nexu colligendis, ut ipsius doctrina efficacissimum sit instrumentum non solum ad fidei fundamenta in tuto collocanda, sed etiam ad sanae progressionis fructus utiliter et secure percipiendos. Faciant denique ut, dum in hodiernas quaestiones, quas progrediens cultura in medium protulerit, diligentissimas suas conferunt investigationes, ac dum novis disciplinarum inventis antiquam sapientiam, ubi opus est, aequare conantur, faciant, dicimus, ut non omittant iugi studio redire ad genuinos sacrae doctrinae fontes, ubi veritatis thesauri numquam exhauriendi continentur.

Ad methodum autem doctrinae sacrae tradendae quod spectat, methodum positivam et methodum speculativam, quales in scholis eccle-siastica probante auctoritate vigent, diligenter servate. Utraque enim suum momentum, suam utilitatem habet. Quodsi positiva methodus magis nostrae aetatis indoli consentanea videtur ac plurimum afferre potest utilitatis, cavendum tamen est, ne eadem in detrimentum cedat alterius methodi, quam maximi theologiae cultores praeteritis temporibus tanto cum sacrarum discipinarum profectu excoluerunt. Cui quidem speculativae methodo praesertim tribuendum est, si sacrorum alumni, inter tot ac tam varias disciplinas necessario hodie addiscendas, admirandam illam totius doctrinae sacrae cohaerentiam atque unitatem tandem percipere possunt, quae tantopere confert ad congruam ipsorum ecclesiasticam institutionem. Quare ambae huiusmodi methodi, nedum sibi invicem quodammodo opponantur, sese mutuo compleant ac perficiant omnino oportet.

Verum, ut pretiosis fructibus haec ecclesiastica educatio cumuletur, eo semper spectare debet, ut iuvenes instituendi aliquando evadant sal terrae, lux mundi, idoneique christiani populi duces ac magistri. Quare iidem ex doctrinae haustibus, quos studiorum cursus emetientes excipiunt, id semper habeant, quo pietatem alant et ad spiritualem profectum moveantur. Absit, ut theologica studia mentem illustrent, caritatem autem non accendant. Quam ad rem Nobis perplacet nonnulla Sancti Bonaventurae praeclara monita vobis proponere: «(Nemo) credat quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exultatione, industria sine pietate, scientia sine charitate, intelligentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata... Exerce igitur te, homo Dei, prius ad stimulum conscientiae remordentem, antequam oculos eleves ad radios sapientiae in eius speculo relucentes, ne forte, ex ipsa speculatione radiorum, in graviorem incidas foveam tenebrarum» (Itinerarium mentis in Deum, n. 4).

Restat ut aliquid vobis dicamus de rationibus, quas inter Romana Athenaea intercedere optamus. Quae quidem opportunum est suas cuiusque peculiares notas servare; attamen, licet sapienti studiorum ratione ordinata ac multiplicibus Institutis optime instructa sint, nequeunt sibi ipsis consulere, ut oportet, si alia nimis seorsum ab aliis actionem suam ponant, aut ad ecclesiasticae vitae cursum, qualis praesertim hic Romae agitur, assidua qua par est alacritate non attendant. Quare Nobis in optatis est, ut haec studiorum altiorum domicilia Ecclesiae eventus diligenti cura prosequantur, potissimum hoc Concilii Oecumenici Vaticani tempore; ita quidem, ut alumni, inde ab aetatis flore, vitam Ecclesiae actuose participare assuescant. Item magnopere cupimus, ut inter varia Romana Athenea arctiora in dies fraternae concordiae vincula fiant, eademque magis magisque sibi invicem adiutricem sociamque operam praestent. Quod quidem postulat sive Ecclesiae bonum sive ipsorum Institutorum emolumentum, quia vis unita fortior validiorque evadit ad commune propositum obtinendum.

Antequam autem orationem Nostram ad exitum adducimus, cor Nostrum peculiari modo patet ad vos, iuvenes dilectissimi. Optatissimo et singulari beneficio, quod romana commoratio vobis praebet, sapienter utamini. Divinitus votati estis, ut viam ad Iesu Christi amorem in hominum animis aliquando muniatis. Quare efficite, ut ex severis studiis, in quae incumbitis, germanos Iesu Christi spiritus hauriatis, qui semper in mentibus, in verbis, in operibusque vestris resplendeant. Ex diversissimis atque maxime inter se dissitis regionibus orti, omnes tamen eiusdem fidei, eiusdem vocationis, eiusdemque omnino iuris in Ecclesia participes, discite hac in Urbe, christiani nominis capite, Ecclesiam, matrem nostram amantissimam, totis viribus diligere, in eaque plenam fiduciam vestram reponere. At si in Ecclesiae amore crescere vultis, foveatis oportet oboedientiam, amorem, fiduciam erga Iesu Christi Vicarium, licet tam excelsam auctoritatem in humili persona Nostra conspiciatis. Christo enim per Ipsum reverentiam et oboedientiam exhibetis; Christus in Ipso vobis praesens est. Quale sensus illi, qui in familia vere christiana patrem cum filiis, filios vero, cum patre arctissime coniungunt, iidem inter Nos et vos regnent, ita ut omnes in caritate Christi cum Summo Pontifice unum sitis. Gravissima hac hora, qua Catholica Ecclesia, Oecumenico Concilio coacto, quaerit novas rationes novasque vias, quibus Christi nuntius ad omnes homines aptius afferatur, Nos, filii carissimi, non sine erecta spe paternoque solacio vestrum confertissimum agmen conspicimus. Qui enim hodie, sub ipsis Nostris oculis educati, testes estis huius maximi Ecclesiae eventus, iidem aliquando in patria vestra eritis in exsequendis decretis Oecumenicae Synodi sollertes Nostri adiutores. Pergite, igitur, sapientissimis huius Universitatis normis perducti, eam sanae doctrinae copiam eumque dignum sacrorum administrorum animi cultum alacriter percipere, quae tempora nostra omnino postulant. Vobis feliciter concessum est, ut tempore Concilii Oecumenici educatio vestra contingat; pio ergo fervore huic praestantissimo dono respondere contendite.

Hac spe suffulti, uberrimas Divini Redemptoris gratias super altricem hanc studiorum domum ex animo invocamus, ut vivat, crescat, floreat, ad maiorem Dei gloriam et ad Sanctae Matris Ecclesiae decus atque incrementum. Nominatim autem supernum lumen et robur imploramus pro omnibus qui praesunt, qui docent, qui discunt; atque harum caelestium gratiarum pignus esto Apostolica Benedictio, quam vobis universis peramanter in Domino impertimus.

                  

top