Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

 DISCORSO DI PAOLO VI
PER L'INAUGURAZIONE DELLA TERZA SESSIONE
DEL CONCILIO ECUMENICO VATICANO II

Festività della Esaltazione della Santa Croce
Lunedì, 14 settembre 1964

     

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

In signo Sanctae Crucis, cuius honori Eucharisticum Sacrificium modo concelebravimus, tertia Sessio Concilii Oecumenici Vaticani secundi hodie initium capit. Hic revera est Ecclesia, Nos ipsi hic Ecclesiam efficimus, idque propterea quod membra sumus mystici Corporis Christi. Deus enim nobis inaestimabili gratiae suae munere dedit, ut in ipsum crederemus, ut baptismo ablueremur, ut caritate eiusdem sacri et visibilis populi Dei compagineremur. Efficimus Ecclesiam, quia eius administri sumus, scilicet sacerdotes peculiari charactere insigniti; vi cuius in hoc officio sumus constituti, cum sacramentalem ordinationem suscepimus, quae potestates mirabiles et gravissimas contulit nobis, et sacrae Hierarchiae Ordinis nos compotes reddidit, cuius est ministeria obire apta ad pergendum per tempora et ad propagandum in terris ipsum munus salvificum Christi. Ecclesiam demum efficimus, quia ut Magistri fidei, Pastores animarum, Dispensatores mysteriorum Dei (1 Cor. 4, 1), illius universae partes hic agimus, non quidem ut delegati vel delecti a fidelibus, quos spirituali sollicitudine attingimus, sed ut Patres ac Fratres, qui communitatum, curis uniuscuiusque nostrum commissarum, personam gerimus, et ut Coetus plenarius, quem Nos, cum omnibus vobis sociati ut Frater vester, iure meritoque convocavimus qua Episcopus Romae, Urbis huius e divinae providentiae consilio praecipuae, qua Successor, humillimus quidem sed certus, Petri Apostoli, ad cuius sepulcrum pie convenimus, atque adeo qua indignus sed verus Moderator Ecclesiae catholicae et Christi Vicarius, Servus servorum Dei.

Nos igitur, qui totam Ecclesiam per personas nostras sacraque munera complectimur, hoc Concilium dicimus Oecumenicum: hic celebratur unitas, hic celebratur Ecclesiae nota Catholica, quibus haec admirabile robur et singularem illam facultatem testatur homines fraterno foedere inter se sociandi, diversas recipiendi humani cultus formas, sermones inter se plane dissimiles, liturgiae ac pietatis modos notabilissimos, discrepantes res illas, quas vita nationum, res socialis, eruditio atque doctrina prae se ferunt: haec omnia ea ad unitatem feliciter redigit, omnium servans legitimam et naturalem varietatem.

Sanctitas Ecclesiae hic celebratur, quia ea hic implorat misericordiam Dei, ut ignoscat infirmitatibus et erroribus hominum peccatorum, quos esse confitemur, et quia hic, ministerio sacro fungentes, quam maxime intellegimus nos haurire posse ex «investigabilibus divitiis Christi» (cfr. Eph. 3, 8) praeclarissima dona salutis et sanctificationis, quibus homines cunctos locupletemus, et quia conscii sumus nihil aliud nobis esse propositum, quam ut «paremus Domino plebem perfectam» (cfr. Luc. 1, 17).

Hic denique celebratur Ecclesiae nota apostolica, quae praerogativa nobis ipsis mira esse videtur, utpote qui fragilitatem nostram experiendo cognoscamus nec ignoremus ex bistoria constare, etiam firmissima humana instituta eidem esse obnoxia, atque etiam probe sciamus quam congruenter constanterque mandatum a Christo Apostolis datum usque ad nos, humiles et stupentes, pervenerit, quam inexplicabiliter et quam invicte Ecclesia per saecula permanserit, semper vivax, semper idonea ad excitandas in se ipsa vires, quibus irrefrenabili quasi impulsione reviresceret.

Cadunt sane in rem haec verba Tertulliani: «ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna veneratione celebratur. Et hoc quam dignum fide auspicante congregari undique ad Christum! Vide, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum» (De ieiuniis, Cap. XIII, P.L. 2, 1024).

Quodsi hic est Ecclesia, hic etiam est Spiritus Paraclitus, quem Christus Apostolis suis ad Ecclesiam, ipsam aedificandam promisit, in hanc sententiam locutus: «. . . Ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum; Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum; vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit . . .» (Io. 14, 16-17). Siquidem, ut novimus, opus duorum, apostolatus nempe et Spiritus Sancti, Christus pollicitus est et diversa ratione transmisit, ut ipsum munus suum pergeret, regnum a se conditum per tempora orbemque terrarum propagaret, atque homines a se redemptos congregaret in Ecclesiam suam, in Corpus suum mysticum, ut essent plenitudo sui ipsius, donec exspectatur reditus eius in fine saeculorum, qui ad postremum fiet triumphi in modum.

Apostolatus, extrinsecus et obiectiva ratione operans, corpus, ut ita dicamus, materiale Ecclesiae conficit, eique compaginem visibilem et socialem tribuit; Spiritus autem Sanctus intrinsecus agit vimque suam non solum in animis singulorum hominum edit, sed etiam in tota communitate, quatenus movet, vivificat, sanctificat.

Ambo, apostolatus, quem per successionem sacra Hierarchia suscepit, et Spiritus Iesu, qui eadem hac Hierarchia quasi ordinario instrumento utitur in verbi et sacramentorum ministerio, simul agunt: die enim Pentecostes mirum in modum inter se coniunguntur, cum initium sumit amplissimum opus Christi Domini, iam non visibilis sed semper praesentis in Apostolis eorumque successoribus, «quos operis sui vicarios contulit esse pastores» (cfr. Praef. de Apostolis): uterque, ratione quidem differenti, sed conspiranti, de Christo perhibent testimonium, foedere quodam iuncti, quo actioni apostolicae vis supernaturalis confertur (cfr. 1 Petr. 1, 12).

Credimusne hoc consilium operis salvifici, quo Redemptio Christi ad nos pertinet et in nobis perficitur, etiam nunc vigere? Certe, Venerabiles Fratres; quin immo credamus oportet per nos eiusmodi consilium continuari et ad effectum deduci, eo quod facultate et sufficientia praediti sumus, quae est a Deo, «qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti: non littera sed Spiritu . . . qui vivificat» (cfr. 2 Cor. 3, 6).

Si quis hac de re dubitaret, iniuriam inferret fidelitati Christi, qui promissa sua facit, deesset mandato nostro apostolico, Ecclesiam destitueret certissima illa proprietate, ex qua deficere nequit, et quae verbo divino est praestita atque experientia per saeculorum decursum comprobatur.

Spiritus hic adest, non quidem ut gratiam sacramentalem addat operi, quod nos omnes in Concilio congregati aggredimur, sed ut id illuminet ac dirigat in Ecclesiae totiusque humanae familiae utilitatem. Spiritus hic adest, eum nos invocamus, eum exspectamus eum sequimur . Spiritus hic adest: hoc doctrinae caput, hanc veram eius praesentiam memoramus praecipue, ut iterum et modo quam absolutissimo ac paene ineffabili communionem cum Christo viventi percipiamus; nam Spiritus nos cum eo coniungit. Haec monemus etiam, ut animo parato et sollicito ei nos sistamus, ut sentiamus miseriam nostram et inanitatem qua humiliamur, et necessitatem implorandi eius misericordiam et auxilium, atque ut haec verba Apostoli, quasi in intimis latebris animorum ad nos facta, audiamus: «. . . habentes administrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus» (2 Cor. 4, 1): hoc igitur Concilii tempore ad summam docilitatem interiorem impellamur, ad verbum Dei obsequentissime, ut filios addecet, accipiendum, ad impense precandum et amandum, ad mentes nostras spirituali ardore inflammandas. Huic singulari eventui haec verba a S. Ambrosio, quo erat poetico ingenio, prolata, quam maxime videntur congruere: «laeti bibamus sobriam ebrietatem spiritus» (P.L. 16, 1411). Hoc profecto nobis contingat per sacrum Concilii tempus.

Ac demum haec affirmamus, siquidem in rerum ac vicissitudinum progressione nunc eo perventum est, ut Ecclesia, quae per nos repraesentatur et a nobis formam et vitam accipit, dicat de se ea, quae Christus eandem instituens cogitavit et voluit, et Patres, Pontifices, Doctores pro sua sapientia, veluti meditatione in saecula producta, pie fideliterque exploraverunt. Ecclesia oportet se ipsam definiat, et ex germana conscientia sua promat doctrinam, quam Spiritus Sanctus iam ei ingerit iuxta promissum Domini: «Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis» (Io. 14, 26)

 Hoc igitur modo absolvenda est doctrina, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum primum sibi statuerat enuntiare, sed, ob externa impedimenta abruptum, definire non potuit nisi quoad primam partem, quae agit, ut nostis, de Summo Ecclesiae Pastore seu Romano Pontifice, atque de eius summis praerogativis, ad primatum iurisdictionis et infallibilitatem magisterii pertinentibus, qui bus Iesus Christus Petrum Apostolum donavit, utpote suum Vicarium visibilem ac terrenum, et eos, qui in tam Celso et gravissimo munere ei essent successuri.

Superest, ut compleatur tractatio de hac doctrina atque adeo explicentur cogitata Christi de universa Ecclesia ipsius ac praesertim de natura et munere eorum, qui Apostolorum sunt successores, Episcopatus nempe, cuius dignitate et officio maior pars vestrum, Venerabiles Patres, quin immo nostrum, Reverendissimi Fratres, ex benigna Dei voluntate, est aucta.

De multis aliis rebus Concilio erit sermo instituendus; sed eiusdem disceptatio, quae in hac ipsa re vertitur, prae ceteris esse videtur maioris gravitatis atque prudentiae. Haec eadem res in posteritatis memoria peculiarem notam sine dubio tribuet sollemni huic Synodo, historia sane dignae. Eius est quasdam theologicas controversias easque laboriosas dirimere; de Pastorum Ecclesiae natura et sacro munere constituere: disceptare de praerogativis ex Episcopatu legitime manantibus ac, Spiritus Sancti ope, de iis certam ferre sententiam; rationes, quae huic Sedi Apostolicae cum Episcopis intercedunt circumscribere; ostendere instituta et formam Ecclesiae, tam in oriente quam in occidente, licet proprietates quasdam utrimque habeat, esse eiusdem naturae; eius denique est manifestare Fidelibus Ecclesiae catholicae et Fratribus ab eius communione seiunctis, quae sit vera notio ordinum sacrae Hierarchiae, de quibus haec verba dicta sunt: «Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei» (Act. 20, 28), ac quidem cum auctoritate certa, quam in dubium vocari non licet; ii vero etiam contendant, ut fratribus humiliter ac patienter serviant, quemadmodum Pastores decet, ministros scilicet fidei et caritatis.

Haec vividiore cum meditatione Nos et vos ipsi, Venerabiles Fratres, animo volvimus, eo quod in tertia sessione Concilii Oecumenici ex variis diversisque quaestionibus illic disceptandis praecipua habebitur quaestio ad enucleandam et declarandam doctrinam naturae et mandati Ecclesiae pertinens. Ex quo continget, ut resumatur et integre perficiatur pertractatio in superioribus duabus sessionibus inchoata, utque haec sollemnis generalis Synodus congruens continuatio et perpetuitas Oecumenici Concilii Vaticani primi evadat. Vult denique Ecclesia se ipsam contemplari, vel potius in mente Iesu Christi, divini Conditoris sui, se ipsam inquirere. Quod profecto idem valet ac sapientiae et caritati Fundatoris sui honoris exhibere obsequium, atque, dum ipsi iterata observantia fidem et fidelitatem profitetur, se instructiorem facere ad opus salutis exsequendum, ob quod instituta est.

Nemo autem putet Ecclesiam, dum ita se gerit, oblectationis causa in se ipsa conquiescere eandemque oblivisci tum Christum, a quo cuncta accipit, cui cuncta debet, tum humanum genus, cui quidem ad deserviendum nata est. Inter Christum et hominum societatem Ecclesia media consistit, minime contenta sui, minime quasi opacum quiddam visum impediens, minime sibi ipsi finis, sed contra idcirco constanter sollicita, ut tota sit Christi, in Christo, pro Christo. ut tota sit hominum, inter homines, pro hominibus, vere humilis et excellens trames inter divinum Servatorem et humanum genus ideo constitutum, ut tueatur et expandat supernaturalis vitae veritatem et gratiam.

Haec nunc praegravia et maxima sunt, hoc nimirum momento vertente temporis, quad saeculorum decursu valde sacratum esse videtur. Etenim de Ecclesia suscipienda consideratio Nobis ac potissimum vobis aliquid in medium proferet summi profecto ponderis, quod spectabit Ecclesiae ipsius hierarchicam constitutionem coniunctimque originem, naturam, munus, potestatem Episcopatus. Ecclesiasticae nempe Hierarchiae, ut iam monuimus, Episcopatus pars est celsa et eximia eamque «Spiritus Sanctus posuit . . . regere Ecclesiam Dei» (Act. 20, 28).

Quocirca putamus Nos providentissimi Dei obsequi consilio, cum in hoc eventu celebrationis historia dignae vobis, Venerabiles et dilecti in Episcopatu Fratres, honorem impertimus, quem Dominus Noster voluit Apostolis una cum Petro actribui.

A Patribus Concilii Oecumenici Vaticani primi definitae et declaratae sunt potestates, reapse unicae summaeque, a Christo Petro collatae et successoribus eius transmissae. Hac pronuntiatione nonnullis visa est Episcoporum, Apostolorum successorum, auctoritas minui; hoc persuasum illis habebatur supervacaneam prorsus fieri et praepediri convocationem subsequentis Concilii Oecumenici, cui tamen suprema in universam Ecclesiam potestas iure canonico agnoscitur.

Haec Synodus pariter Oecumenica confirmatura utique est doctrinam superioris Concilii Oecumenici de Summi Pontificis praerogativis; attamen id quoque et praecipue intendet, ut praerogativas Episcopatus describat et honore collustret. Pro certo sciant omnes praesentis Concilii convocationem ultro et sponte factam esse a felicis recordationis Decessore Nostro Ioanne XXIII et a Nobis statim confirmatam, cum probe novissemus, id quod a sacratissimo hoc coetu quaereretur, prorsus Episcopatum attingere. Nec aliter evenire poterat, cum non tantum considerarentur conexae doctrinae, verum etiam cum sincera exsisteret voluntas profitendi gloriam, mandatum, merita, amicitiam Nostrorum Fratrum, qui partes agunt docendi, sanctificandi, moderandi Ecclesiam Dei.

Liceat Nobis iterare et quasi Nostra facere praeclara verba, quae remotus sanctissimusque Decessor Noster immortalis memoriae Gregorius Magnus ad Eulogium, Episcopum Alexandrinum, scripsit: «Meus honor est honor universalis Ecclesiae. Meus honor est fratrum meorum solidus Vigor. Tum ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur» (8, 30; P.L. 77, 933).

Veritatis catholicae integritas nunc postulat, ut doctrinae caput declaretur, quod, congruenter cum doctrina de Romano Pontifice, fulgida in sua luce ponat dignitatem ac munera, quae ad Episcopatum pertinent. Huiusmodi dignitatis atque munerum lineamenta describere, oflicium erit Concilii Oecumenici quod non alio contendet nisi ut mentem Iesu Christi recte interpretetur, qualem divinae revelationis fontes ac doctrina catholica certe exinde derivata exhibent. Ad Nos quod attinet, iam nunc gaudemus Episcopos agnoscere Fratres Nostros, eosque cum Petro Apostolo appellare «Seniores», Nosque «Conseniorem» grata nec absimili appellatione nuncupare (cfr. 1 Petr. 5, 1); hoc est gaudium Nostrum, quod eos Pauli Apostoli verbis appellare possumus «socios in tribulationibus et consolationibus» (cfr. 2 Cor. 1, 4, 7), haec sollicitudo Nostra, quod venerationem, existimationem, caritatem, animi coniunctionem Nostram iis testari licet. Denique Nostrum est ofIicium eos agnoscendi Magistros, Pastores, Sanctificatores populi christiani, «dispensatores mysteriorum Dei» (cfr. 2 Cor. 4, l), testes Evangelii, ministros novi Testamenti, quasi splendorem gloriae Domini (cfr. 2 Cor. 3, 6-18).

Quodsi, utpote Petri successoi, atque hac de causa plena in universam Ecclesiam potestate praediti, Nos etsi immerentes officio fungimur Vestri Moderatoris; hoc non eo spectat ut vestra imminuatur auctoritas; immo eam Nos imprimis veneratione prosequimur. Praeterea si apostolicum munus a Nobis requirit ut, ad potestatis episcopalis perfunctionem quod attinet, aliquid Nobis reservemus, limites praefiniamus, formas statuamus, agendi rationes ordinemus: haec omnia, ut probe nostis, ipsum Ecclesiae universae bonum postulat, postulat unitas Ecclesiae; quae quidem eo magis supremo ductore indiget, quo latius catholici nominis fines proferuntur, quo graviora fiunt pericula et instantius urgent necessitates populi christiani in variis temporum rerumque adiunctis, immo, ut addere licet, quo expeditior hodie nobis commeandi facultas praebetur. Haec potestatis ecclesiasticae in unum veluti centrum ordinatio, quae temperate semper exercebitur, ac semper pensabitur opportunis facultatibus utilibusque ministeriis quae locorum Pastoribus vigilanter tribuantur; haec ad unum veluti centrum ordinatio, dicimus, censenda minime est quasi quoddam artificium dominandi cupiditate quaesitum; verum eadem, Venerabiles Fratres, famulatus speciem induit; indoli Ecclesiae respondet, quae suapte natura una et hierarchica est; efficit illud ornamentum, illud robur, illam pulchritudinem, quam Christus Ecclesiae pollicitus est eique temporum successione concedit.

Quam ad rem verba commemorare placet, quae Decessor Noster Pius XII fel. rec. ad Episcoporum coetum habuit: «Haec ergo coniunctio et congruens rei communicatio cum Sancta Sede non oritur ex quodam studio omnia in unum cogendi et conformandi, sed ex iure divino et ex proprio ipsius constitutionis Ecclesiae Christi elemento» (A.A.S., 1954, p. 676).

Attamen haec norma episcopalem auctoritatem nullo modo ex. tenuat, immo robore auget, sive ea in singulis antistitibus, sive in toto Episcoporum collegio consideratur. O quanta admiratione prosequimur, quantopere tueri cupimus munera sacrae Hierarchiae propria! Ea enim e caritate Christi orta est, ut compleret, diffunderet atque integrum frugiferumque per temporum decursum transmitteret sacrum illum fidei, exemplorum, praeceptorum et charismatum thesaurum, quem Christus Ecclesiae suae hereditate reliquit; ipsa christifidelium communitatem generat eiusque visibilem compaginem apte ordinat; ipsius opera fit ut Ecclesia Mater et Magistra appellari possit; ipsius ministerio nobis sacramentorum divitiae impertiuntur; ipsa praeeunte Deo preces adhibentur; ipsa christianae caritatis promovet opera atque incepta. Nos, qui sacri huius Instituti supremo regimini praepositi sumus, nonne Nostras curas, Nostram fiduciam, Nostrum praesidium illi praebebimus? Num defensionem Nostram ei denegabimus? Quod officium frequentius, gravius, gratiusque Nobis esse poterit, quam iura, libertatem, dignitatem sacrae Hierarchiae in variis Nationibus tueri? Nonne hac ardua navitate fere tota Summi Pontificatus historia contexitur, praesertim nostris temporibus, quibus tot rerum perturbationes cernimus?

Alio quoque argumento has catholici Episcopatus laudes confirmare placet, ut manifesto pateat quantum eius dignitati, quantum eius caritati prosint haec hierarchicae communionis vincula, quae Episcopos cum Apostolica Sede coniungunt; scilicet Sedes Apostolica vobis indiget, Venerabiles Fratres! Etenim quemadmodum vobis, varias terrarum orbis partes incolentibus, ut veram Ecclesiae notam catholicam efficiatis atque ostendatis, necessarium omnino est centrum et principium unitatis fidei et communionis, quod in hac Petri Cathedra habetis; ita semper vestram praesentem operam expetimus, ut vultus Apostolicae Sedis pulchritudine niteat neve eadem careat vi atque momento suo humano et historico, immo ut fides eius consonanter servetur, officia eius in exemplum impleantur, in eius angustiis solacium ipsi praebeatur.

Itaque Nos, dum exspectamus vestros coetus doctrinam de episcopali munere declaraturos esse, ipsi Episcopatui iam Nostrum tribuimus honorem, animum Nostrum fraternum, immo paternum profitemur, atque ab ipso assensionem petimus, quae Nos ex imo pectore soletur. Utinam animorum illa consensio et conspiratio, qua catholicae Hierarchiae ordines vitali fidei caritatisque foedere inter se coniunguntur, ex hoc Oecumenico Concilio altior, validior atque sanctior usque fiat: exinde gloria Christo, pax Ecclesiae, lux terrarum orbi obveniet.

De qua re, deque aliis multis, quae Concilio ad examinandum propositae sunt, vel plura diceremus, nisi timeremus vestra abuti patientia.

Attamen facere non possumus, quin ex hac Basilica atque hoc peculiari temporis momento Ecclesiasticas communitates, quarum partes agitis, singulari cum benevolentia salvere iubeamus: imprimis cogitatio convertitur Nostra ad Sacerdotes in universo terrarum orbe degentes, quos carissimos habemus et colimus, eosdemque veros validosque episcopalis muneris adiutores existimamus; ad Religiosos sodales, omni studio adlaborantes, ut Christo conformes fratribusque utiles fiant; ad omnes e laicorum ordine catholicos homines, qui adiutricem operam Sacrae Hierarchiae impense navant, ut Ecclesia aedificetur atque humani generis societati praebeatur ministerium; ad omnes convertitur corporis animive doloribus affectos, ad inopes, ad hostiliter insectatos: hi sane e recordatione Nostra excidere nequeunt, et ii praesertim, qui libertatis expertes ab hac Synodo abesse coguntur.

Deinde salutem dicimus hic praesentibus Auditoribus quorum nobiles animi sensus atque insignia merita Nobis perquam nota sunt. Tum laetantes consalutamus dilectas Nobis in Christo filias, scilicet Auditrices mulieres, quae nuncupantur, quibusque primum facultas facta est quosdam Concilii conventus participandi. Qui omnes, sive Auditores sive Auditrices, ex huiusmodi sibi facto ad Concilium aditu procul dubio intellegant oportet, quo paterno animo in cunctos Plebis Dei ordines feramur, et quantopere cupiamus, ut christianae societati uberiorem in dies copiam concordiae, mutuae conspirationis et operae, caritatisque demus.

Vos denique, dignissimi ac praeclari Observatores, qui iam tertio Concilii ccetibus volentes interestis, salvere iubemus; vobis gratias agimus, vobis voluntatem atque opem Nostram denuo testamur, fore confisi ut omne impedimentum, omnis dissensio, omnisque suspicio quondam tollantur, quibus praepedimur, quominus in Christo in eiusque Ecclesia «cor unum et animam unam» (cfr. Act. 4, 32) omnino nos esse sentiamus. Pro Nostra parte nihil intentatum relinquemus, quod ad id consequendum in Nostra fuerit potestate. Piane intellegimus, rem maximi momenti esse, ut huiusmodi unitas redintegretur:. qua de causa omnem curam in id intendemus, omneque in hac consumemus tempus, quod ab eadem postulatum erit. Haec res prorsus nova ac recens est, si eam cum diuturna lugendaque rerum gestarum serie comparamus, quae singula discidia antecesserunt: at nos aequo animo exspectabimus, donec condicionum maturitas veniat, quibus eam quaestionem certo exitu et mente amica expediamus. Haec res maximi est momenti, quae in arcanis Dei consiliis penitus est recondita: at nos humili piaque voluntate studebimus, ut tanta gratia digni evadamus. Memores sumus, quae verba Paulus Apostolus fecerit, qui «omnibus omnia factus» (1 Cor. 9, 22) Evangelii donum cunctis gentibus est largitus, tali usus indulgentia, quam e nostrae aetatis ratione «pluralismum practicum» appellare Nobis liceat; memores pariter sumus, ipsum Apostolum nos obtestari, ut «solliciti servemus unitatem spiritus in vinculo pacis», quoniam «unus est Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium» (cfr. Eph. 4, 3, 5-6): quam ob rem operam dabimus, ut, summa cum fidelitate erga unam Christi Ecclesiam, ea omnia melius cognoscamus atque probemus, quae in variis christianorum hominum communitatibus, a nobis adhuc seiunctis, et vera et probanda sint. Itemque ab istis communitatibus petimus, ut catholicam fidem et catholicam vitae rationem melius ipsae cognoscant, neve ullam offensionem capiant ex huiusmodi Nostra invitatione, sed eam potius officiosam atque fraternam esse ducant, quippe qua eos advocemus, ut veritatis caritatisque plenitudinem ex integro participent : eam dicimus plenitudinem, quam Christi praeceptum nobis immeritis laetissima sorte at gravissimo onere custodiendam tradidit; et quae clariore in luce ponetur cum omnes Christi nomen profitentes in unitate compositi erunt .

Interea per vos, venerabiles et illustres hospites, sollemnibus his coetibus observatorum partes agentes, et christianas communitates ex animo salutamus, quarum personam geritis; et ad eas etiam, quae delegatos huc non miserunt, reverentem cogitationem Nostram convertimus, Nos vero precibus caritateque omnia Christi membra, adhuc a plena spirituali et visibili Mystici Corporis integritate seiuncta, in unum componimus; in quo sane amoris pietatisque studio Noster accrescit dolor, nostraque accrescit spes. O Ecclesiae a Nobis remotae, at Nobis tam proximae! O Ecclesiae, quas sincera benevolentia suspiramus! O Ecclesiae, quas insomni desiderio prosequimur! O Ecclesiae lacrimarum Nostrarum, quas valde cupimus in germano Christi amore complecti et honestare! Ad vos perveniant, ex hoc unitatis cardine, nempe ab apostoli martyrisque Petri sepulcro, ab hoc Oecumenico fraternitatis et pacis Concilio, Nostra clamantia caritatisque plena verba: adhuc longo fortasse intervallo seiungimur, multumque temporis praeteribit, donec plena et perfecta reconciliatio fiat; sciatis tamen vos iam in sinu Nostro esse; atque misericordiarum Deus haec vota Nostra excipiat atque spem alat tam suavem!

Postremum, cogitatio Nostra ad hominum consortionem convertitur, in qua vivimus, quaeque favore, vel neglegentia, vel fortasse hostili animo in nos est affecta: ei salutem iterum dicimus, quam a Bethlehemico specu ipsi iam fecimus, eodem proposito moti operam dandi; ut Ecclesia ad hominum spiritualem salutem civilemque prosperitatem comparandam inserviat, atque adeo ipgi pace veraque felicitate fruantur.

Dum igitur vos omnes compellamus, Venerabiles Fratres, ut Spiritum Paraclitum concordes exoretis, tertiae huius Oecumenici Concilii Vaticani secundi Sessionis initium facimus, atque in nomine Domini, tutela confisi Sanctissimae Virginis Mariae ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, vobis omnibus Apostolicam Benedictionem peramanter largimur.  

      



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana