 |
CONCLUSIONE DELLA III SESSIONE DEL
CONCILIO VATICANO II
ALLOCUZIONE
DEL SANTO PADRE PAOLO VI
Promulgazione
della Costituzione conciliare «De Ecclesia» e dei Decreti sulle Chiese Orientali
e sull’Ecumenismo Festa della
Presentazione di Maria Ss.ma al Tempio Sabato, 21 novembre 1964 Costituzione
dogmatica «De Ecclesia»:
«In nomine Sanctissimae et Individuae
Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Constitutio
dogmatica de Ecclesia, quae in hac Sacrosanta et Universali Synodo Vaticana
Secunda legitime congregata modo lecta est, placuit Patribus.
Et Nos, Apostolica a Christo nobis tradita potestate, illam, una
cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancta approbamus, decernimus ac
statuimus, et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari
iubemus.»
Venerabiles Fratres, Post
duos menses, navitate et fraterna opera plenos, Deo gratias agamus pro felici
huius Concilii Oecumenici Vaticani secundi celebratione, cuius laboriosae
tertiae Sessioni hoc sollemni et sacro coetu finem imponimus. Oh, revera officio
devincimur Deo animos nostros beneficii memores et laetantes significandi, eo
quod nobis singulari munere suo concessit, ut huic eventui historia digno et
provido interessemus, immo ut nos ipsi humiliter feliciterque primas partes
agentes, vim, significationem, plenitudinem eidem tribueremus. Oh, profecto
oportet quasi ad nos dicta audiamus haec verba Domini: «Vestri autem beati
oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt!» (Matth. 13, 16).
En, obversatur ante mentis nostrae oculos Sancta Ecclesia Dei, quae a Pastoribus
repraesentatur, quibus proprii greges adhaerent; quae quidem Ecclesia divinitus,
Nostrae vocis ope, simul est congregata. En Hierarchia catholica, cuius est
populum sanctum Dei instituere et regere; ea huc in unam sedem convenit, uno
animi sensu conspirans, una precatione, una fide, una caritate, quae est in ore
et in pectore; ecce, incomparabilis hic coetus, quem admirari numquam desinimus,
nec umquam poterimus oblivisci, utpote qui nitatur ad gloriam Patris et Filii et
Spiritus Sancti, et intentus sit praecelso nuntio Revelationis commemorando
eiusque verae et intimae significationi perscrutandae; ecce homines in unum
congregati, a studio propriae utilitatis vanarumque rerum ut nemo alius alieni;
ut nemo alius eo contendentes, ut testimonium praebeant divinae veritatis;
homines, infirmi quidem et ab errore non immunes, sed persuasum habentes se
posse veritates enuntiare, quae nullo modo queant in controversiam vocari aut
finem capere; homines, dicimus, huius aetatis et huius terrae filii, sed supra
tempus ac terram elati, ut onera fratrum suorum umeris suis accipiant, utque eos
perducant ad spiritualem salutem; homines, praediti se plane devovendi
voluntate, inflammati amore, qui amplior est quam ipsi animi in quibus ardet,
nisu impulsi qui forsitan temerarius esse videatur, sed qui coniungitur cum
fiducia tranquilla, ut in sensum vitae humanae et historiae inquirant iisque
tribuant vim, magnitudinem, pulchritudinem, unitatem in Christo; in Christo
Domino tantum! Haec admirationem movent, Venerabiles Fratres, qui hic adestis
praesentes; haec admirationem movent, homines, qui foris versantes nos
contuemini. Poterimusne umquam videre spectaculum maius, religiosius, aptius ad
animos permovendos, sollemnius? Augetur
autem laetitia nostra si extremo hoc tempore Concilii Sessionis, cuius finem facturi
sumus, obiter in memoriam revocamus argumenta, de quibus est disceptatum ac
denique constitutum: pertractata est enim doctrina de Ecclesia atque exposita;
ita opus Concilii Oecumenici Vaticani primi est completum, quod pertinet ad
doctrinam; exploratum est mysterium Ecclesiae et consilium divinum de primariis
eius institutis. Iterum dicimus: Deo
gratias agamus pro felici hoc exitu et merito patiamur pectora nostra gaudio
perfundi: in posterum enim facilius intellegemus mentem divinam, quod attinet ad
mysticum Corpus Christi, atque ex hac cognitione normas clariores certioresque
quoad vitam Ecclesiae poterimus haurire, item maiores vires, quibus indesinentes
eius conatus adiuvemus ut homines ad salutem adducantur, et ampliorem spem circa
progressum regni Christi in mundo. Itaque, benedicamus Domino! Longum
est disserere de opere patrato; de studio pio et acri, eo pertinente ut illud
cum veritate, quae in Sacris Bibliis continetur, et cum germana traditione
Ecclesiae plane congrueret; de labore ideo suscepto, ut intima vis et primaria
veritas iuris constitutivi Ecclesiae ipsius invenirentur, ut discerneretur inter
id quod est immobile et certum, et id quod e principiis naturali et legitima
progressione deducitur; de studio denique quaquaversus in sua luce ponendi
Ecclesiae mysterium, ita ut congrua ratione illustretur vita Corporis Christi
Mystici, quoad omnes suas partes, quoad omnia sua munera, quoad omnes fines ipsi
assequendos. Attamen caput maxime arduum
atque memorandum peracti huiusmodi spiritualis laboris illud profecto est, quod
ad doctrinam de Episcopatu spectat; quare de hoc tantum capite liceat nunc Nobis
paucis exponere, quid sentiamus. Hoc unum
fateri volumus: Nobis scilicet admodum placuisse, quod doctrina huiusmodi sat
ampla studiorum disceptationumque copia, nec minore conclusionum perspicuitate
pertractata sit. Necessarium sane hoc erat, ut Concilium Oecumenicum Vaticanum
primum compleretur. Tempus etiam opportunum advenerat; id ipsum sane postulabant
sive magna incrementa quae aetate hac nostra theologica studia susceperunt, sive
Catholicae Ecclesiae in terrarum orbe propagatio, sive quaestiones ab Ecclesia
solvendae propositae, quae e cotidiano pastoralis navitatis usu oriuntur, sive
denique plurimorum Episcoporum vota, qui doctrinae explicationem, quae ad eos
pertinet, exspectabant. Congruebat denique ratio ad id faciendum adhibita; ita
quidem ut minime dubitemus - ratione habita explicationum quae additae sunt sive
ad verba usurpata interpretanda, sive ad vim theologicam doctrinae propositae
tribuendam secundum Concilii mentem - minime dubitemus, dicimus, auxiliante Deo,
hanc de Ecclesia Constitutionem promulgare. Huius
vero promulgationis potissimum commentarium illud esse videtur, quod per eam doctrina tradita nullo modo immutata est. Quod Christus voluit, id ipsum
nosmetipsi volumus. Quod erat, permansit. Quae volventibus saeculis Ecclesia
docuit, eadem et nos docemus. Tantummodo, id quod antea solum vitae actione
continebatur, nunc aperta etiam doctrina exprimitur; quod usque adhuc
considerationi, disputationi, atque ex parte etiam controversiis obnoxium erat,
in certam doctrinae formulam nunc redactum est. Fateri sane possumus, ex
providentis Dei consilio splendidissimam horam illuxisse nobis: horam dicimus,
cuius adventus heri lente procedebat, cuius fulgor hodie renidet, cuius
salutifera virtus cras novis doctrinae incrementis, auctioribus viribus,
aptioribus institutis Ecclesiae vitam certe locupletabit. Id
quoque animadvertere iuvat, honorem nempe, qui per hanc Constitutionem populo
Dei attribuitur. Nihil enim iucundius Nobis accidere potest, quam cernere
sollemniter agnitam dignitatem omnium nostrorum Fratrum nostrorumque Filiorum,
ex quibus plebs sancta coalescit; quandoquidem ad eius vocationem, ad eius
sanctificationem, ad eius regimen, ad eius sempiternam salutem totum spectat
sacrae Hierarchiae ministerium, tamquam ad suum finem. Nec minore Nos afficiunt
solaci0 ea quae per hanc Constitutionem de Nostris in Episcopatu Fratribus
statuuntur. Oh quam gaudemus, cum animadvertamus, ipsorum dignitatem sollemniter
declarari, munera celebrari, potestatem agnosci! Oh quam impensas grates Deo
persolvimus, quod feliciter contigit, ut Nosmetipsi sacram ministerii vestri
dignitatem vestrique plenitudinem sacerdotii honore debito exornaremus, itemque
mutuae necessitudinis vincula declararemus, quae inter Nos et vos, Venerabiles
ac dilecti Fratres, intercedunt. Id quoque
non sine pietatis affectu considerare placuit, quod munus primarium, singulare,
universale, quod Christus Dominus Petro contulit et ad ipsius successores, hoc
est Romanos Pontifices, transmittitur - cuius quidem partes officii hodie Nos
licet immerentes sustinemus - hoc munus, dicimus, in sollemni Documento, a Nobis
iam iam promulgato fuse ac saepe agnoscitur eique reverentia tribuitur. Id Nobis
non placere non potest; at non propter dignitatem quae exinde in Nos recidat,
cum Nos tantum officium reformidemus potius quam cupide teneamus; sed verius
propter honorem verbis rursus confirmatam concordiam cum sacra traditione et
Ecclesiae magisterio, ac denique propter sanctam tutelam sive ipsius Ecclesiae
unitatis, sive etiam cohaerentis atque efficacis actionis, quae in Ecclesiae
regimine in tuto est omnino ponenda. Summopere autem intererat, has Summi
Pontificatus praerogativas tunc aperte ac definite agnosci, cum solvenda erat
quaestio de auctoritate episcopali in Ecclesia; ita quidem ut talis auctoritas
videretur nullo modo adversari, sed plane congruere potestati Vicarii Christi et
Capitis collegii episcopalis, secundum ius Ecclesiae constitutivum. Per
hanc igitur arctam et in ipsa rei natura positam coniunctionem, Episcopatus
efficitur quoddam unum inter se cohaerens corpus, habens in Episcopo, Beati
Petri Successore, non diversam neque externam potestatem, sed contra suum caput
et veluti centrum; quo Nos ipsi impellimur, ut sollicito studio vestra iura una
cum Nostris praedicemus, atque de eorum incrementis gaudeamus, eorum vindicemus
praestantiam, et iis aeque ac Nostris cumulum perfectionemque afferamus. Hac
igitur ratione episcopali officio suam plenam agnoscentes vim atque
efficacitatem, animadvertimus fidei, caritatis, suscepti oneris et mutuae
adiutricis operae communionem circa Nos augeri. Dum ergo vestram agnoscimus et
extollimus auctoritatem, minime timemus, ne minuatur vel impediatur Nostra; immo
Nos validiores fieri sentimus, ob animorum coniunctionem, per quam fratres
efficimur; item magis idoneos Nos evadere scimus universae regendae Ecclesiae,
cum probe noverimus unumquemque vestrum ad idem consilium assequendum
conspirare; confidentiores denique Iesu Christi adiumentis Nos fieri sentimus,
cum omnes inter nos arctius in eius nomine sociemur, atque coniungi in posterum
cupiamus. Quosnam vero effectus huiusmodi
doctrinae explanatio re et usu consecutura sit, haud facile nunc conspicitur;
sed haud difficile provideri potest, fore ut ea ferax omnino sit spiritualium
pervestigationum et canonicorum institutorum. Oecumenicum Concilium proxima
quarta Sessione concludetur. Ut autem eius decreta ad effectum deducantur,
complures Commissiones post-conciliares instituendae erunt, in quibus
moderandis plane oportebit, ut Episcopatus suam adiutricem operam praestet. Item
eo consilio moti, ut generalis momenti negotia componamus, quae huius nostri
temporis veluti propria nota sunt, et continenter exoriuntur, Nos paratiores
usque erimus quosdam ex vobis deligendos, Venerabiles Fratres, certis temporibus
arcessere atque ad deliberationem adhibere, ne Nobis vestrae praesentiae
solacium, vestrae prudentiae ac rerum usus auxilium, Vestri consilii munimentum,
vestrae auctoritatis suffragium desit; hoc utiliter etiam fiet eo quod Curia
Romana in novam formam redigenda, cui rei diligenter studetur, experientia uti
poterit Pastorum dioecesium, atque ita officia sua, quae iam efficacitate
pollent ob fidele ministerium, ad absolutionem perfectionemque perducet ope
Praesulum, e variis regionibus oriundorum et adiumentum sapientiae suae et
caritatis afferentium. Quod ad rem et usum
attinet, adauctus studiorum ac deliberationum numerus aliqua fortasse laborabit
difficultate, quandoquidem multorum agendi ratio maiora habet impedimenta quam
singulorum. Si autem id Ecclesiae indoli simul monarchicae et hierarchicae
aptius respondet, idque per adiutricem vestram praestitam operam labores Nostros
magis allevat, prudentia et caritate difficultates evincamus, quae ad
implicatiorem huiusmodi ecclesiastici regiminis disciplinam suapte natura
attinet. Nobis sperare placet fore ut ex doctrina de Ecclesiae mysterio, quam Concilium Vaticanum secundum illustravit
atque enuntiavit, iam nunc bona multa in hominum animos, praesertim
catholicorum, proficiscantur, ut videlicet christifideles omnes verum Sponsae
Christi vultum planius delineatum et ostensum videant; ut suae matris et
magistrae videant pulchritudinem; ut videant simplicitatem et maiestatem
venerabilis huius instituti; ut hoc quasi miraculum suspiciant historicae fidei,
praeclarae vitae socialis, et latarum legum optimarum, itemque signum quoddam
continuos progressus indicans : in quo divina et humana pars conexae copulantur,
ut exinde in hominum, in Iesum credentium, societate consilium Incarnationis et
Resurrectionis luculenter appareat: ut scilicet, de S. Augustini sententia,
Christus totus appareat, Salvator noster. De
quo incundissimo spectaculo imprimis laetitia exsultent, qui unite et constanter
christianam perfectionem profitentur, Religiosos viros ac mulieres dicimus, qui
Ecclesiae sunt membra optima, generosi defensores, filii carissimi. Sed
de eodem spectaculo gaudeant oportet ii etiam ex Nostris Fratribus et Filiis,
qui in territoriis degunt vitam, ubi etiam nunc iusta et digna religionis
profitendae libertas, vel omnino recusatur, vel eatenus imminuitur, ut eos in
Ecclesia ascribere opus sit, quam vel a silentio vel a lacrimis appellare
debeamus. Item ipsi de magnifica doctrina delectentur, Ecclesiam collustrante,
quam ab ipsis toleratae aegritudines ab ipsisque praebita fides splendide
testificantur. Qui haec faciunt, gloriam nanciscuntur maximam, cum Christo nempe
similem, humanae Redemptionis victima. In
spem praeterea erigimur fore ut eandem Ecclesiae doctrinam aequo benevolentique
animo perpendant in Christo fratres, qui etiam nunc a nobis seiuncti sunt. Oh
quam velimus, ut ea doctrina, explicationibus completa, in Schemate de Oecumenismo
comprehensis, quod hoc Concilium pariter probavit eorum animos, quasi amoris
fermentum quoddam, excitet ad sua consilia, et ad sua proposita ita
recognoscenda, ut ii magis magisque ad communionem nostram admoveantur, atque
tandem, Deo donante, in hac nobiscum sint pares. Interea autem nos, ipsa doctrina perculsi, summa cum mentium nostrarum laetitia animadvertimus,
Ecclesiam, dum suae figurae lineamenta tradit, suae caritatis fines nequaquam
contrahere, sed magis prorogare, neque suae catholicitatis, quam vocant,
multiplicem motum reprimere, quae semper progreditur, semperque invitat. Quo
loco, ut nobis liceat rogamus, Observatoribus, qui hic Ecclesiarum vel
christianarum confessionum, a Nobis disiunctarum, legati sunt, tum reverenter
salutem dicere, tum gratam voluntatem testari, quod congregationibus
Conciliaribus interesse voluerunt, tum pro illorum prosperitate vota suscipere. Denique
voluntas Nobis esset, ut sacra Ecclesiae doctrina profanum etiam saeculum, in
quo ipsa vivit et a quo saepta continetur, aliquo iucundae suae lucis repercussu
illuminaret: ea enim sicut illud signum elevatum in nationibus (cfr. Is.
5, 26) se praebeat oportet, ut omnes in itinere ad veritatem et ad vitam
consequendam tuto dirigat. Sicut enim omnibus patet, huius doctrinae explicatio,
dum ad severam sacrae theologiae rationem et viam se fideliter accommodat, quae
ipsam probat atque praedicat, ea tamen humanum genus non obliviscitur: humanum
genus dicimus, quod vel ad Ecclesiam confluit, vel historica et socialia rerum
locorumque adiuncta efficit, in quibus ipsa divino suo munere fungitur. Ecclesia
humani generis causa constituta est. Ecclesia nullam aliam terrenam auctoritatem
sibi vindicat, quam eam, quae ipsi permittit, ut hominibus inserviat eosque
diligat. Ecclesia Sancta, dum suum
sentiendi modam atque suam compagem ad perfectionem adducit, non sese ab usu et
consuetudine secernit hominum, quibuscum vivit, sed eo potius spectat, ut eos
melius intellegat, eorum angustias et legitima optata participet, eorum conamina
sustentet, ad assequendam prosperitatem, libertatem et pacem suscepta. Huiusmodi
autem institutum sermonem in extremo Concilio plane continuabimus, cum scilicet
schema «De libertate religiosa», quod tantum ob temporis defectum, sub
exitum huius Sessionis, pertractari non potuit, itemque aliud schema «De Ecclesia in mundo huius temporis» - quod Concilii operi veluti sertum imponet,
quodque in hac Sessione iam breviter perstrictum est - in proxima et ultima
Sessione omni ex parte explicata erunt. Quibus
dictis, antequam verbis hisce Nostris finem imponimus, alia proposita res
cogitationem Nostram suaviter tangit. Scilicet,
Venerabiles Fratres, facere non possumus quin cogitationem convertamus, animo
quidem sincero et grato, ut filios addecet, etiam ad Beatissimam Virginem
Mariam, ad Eam scilicet, quam libenter habemus tutricem huius Concilii, testem
laborum nostrorum, consiliatricem amabilissimam; eius enim et Sancti Ioseph
patrocinio caelesti ad initio coetus. Concilii crediti sunt (cfr. A.A.S.
LIII, 1961, pp. 37 s., 211 ss.; LIV, 1962, p. 727). Hac
eadem ducti mente Almam Deiparam anno praeterito communi excoluimus obsequio, in
Liberiana Basilica congregati ad venerandam imaginem, cui hoc gloriosum nomen
adiectum est: «Salus Populi Romani». Hoc
vero anno honor, quem Concilium eidem adhibere cupit, multo magnificentior est
ac significantior: etenim hanc Constitutionem de Ecclesia hodie promulgando,
cuius veluti fastigium et caput est totum caput de Beata Maria Virgine agens,
iure affirmare nobis licet hanc Sessionem finem capere veluti quodam hymno
incomparabili, quo laudes Deiparae Virginis celebrentur. Primum
enim factum est - quod enuntiantes animo penitus commovemur - ut Concilium
aliquod Oecumenicum ad unum quasi ac tam amplum corpus redigeret doctrinam
catholicam circa locum Beatae Mariae Virgini in mysterio Christi et Ecclesiae
tribuendum. Id plane congruit cum iis, quae
huic Concilio sunt proposita, utpote quod ostendere studeat vultum Sanctae
Ecclesiae, cui Dei Genetrix est arcte iuncta et cuius est, ut quidam egregie
dixit, «portio maxima, portio optima, portio praecipua, portio electissima»
(Rupertus, in Apoc. I, VII, c. 12; P.L. 169, 1043). Ecclesia
enim ipsa non efficitur tantum ordine suo hierarchico, sacra liturgia,
sacramentis, compage institutorum suorum; sed intima eius vis et proprietas,
fons praecipuus efficacitatis, qua homines sanctificat, posita sunt in mystica
eius coniunctione cum Christo; quam quidem coniunctionem censere non possumus
abstractam ab Ea, quae est Mater Verbi Incarnati, et quam Christus ipse sibi
intime sociavit ad nostram salutem procurandam. Itaque
Ecclesiam ipsam intuentes, oportet amanti animo contemplemur mirabilia, quae
Deus in Sancta Matre sua est operatus. Atque cognitio verae doctrinae catholicae
de Beata Maria Virgine semper subsidium erit efficax ad recte intellegendum
mysterium Christi et Ecclesiae. Has arctas
rationes considerantes, quibus Maria et Ecclesia inter se coniunguntur, quaeque
in hac Constitutione Concilii tam dilucide sunt expositae, eaedem Nobis suadent,
ut hoc temporis momentum sollemnissimum et maxime opportunum esse ducamus ad
votum implendum, quod in praeteritae Sessionis fine significavimus et permulti
Patres itidem susceperunt, instanter rogantes, ut inter hoc Concilium expressis
verbis munus maternum annuntiaretur, quod Beata Maria Virgo in christiano populo
gerit. Hac de causa expedire Nobis videtur, ut in hoc ipso publico coetu rite
titulum inducamus, quo Beata Maria Virgo honoretur, qui a variis orbis catholici
partibus postulatus est, Nobisque peculiari modo acceptus gratusque; siquidem
mirabili quadam brevitate eximium locum exprimit, quem Deiparae in Ecclesia
proprium esse hoc Concilium agnovit. Igitur
ad Beatae Virginis gloriam ad nostrumque solacium, Mariam Sanctissimam
declaramus Matrem Ecclesiae, hoc est totius populi christiani, tam fidelium quam
Pastorum, qui eam Matrem amantissimam appellant; ac statuimus ut suavissimo hoc
nomine iam nunc universus christianus populus magis adhuc honorem Deiparae
tribuat eique supplicationes adhibeat. De
appellatione agitur, Venerabiles Fratres, christianorum pietati haud insueta;
quin immo hoc potissimum Matris nomine christifideles et Ecclesia universa
Mariam invocare praeoptant. Hoc revera nomen ad germanam Marianae pietatis
rationem pertinet, cum in dignitate ipsa, qua Maria utpote Mater Verbi Dei
Incarnati praedita est, firmiter innitatur. Sicut
enim divina Maternitas causa est, cur Maria singulares prorsus cum Christo
rationes habeat eademque praesens adsit in humanae salutis opere a Christo Iesu
peracto, ita pariter e divina Maternitate praesertim eae profluunt rationes,
quae inter Mariam et Ecclesiam intercedunt; quandoquidem Maria Mater Christi
est, qui statim ac in ipsius virginali utero humanam naturam assumpsit, sibi ut
Capiti adiunxit Corpus suum Mysticum, quod est Ecclesia. Maria igitur, utpote
Mater Christi, Mater etiam fidelium ac Pastorum omnium, scilicet Ecclesiae,
habenda est. Hinc causa est, cur nos, licet
indignos, licet debiles, nihilominus fidenti animo filiorumque amore flagrantes
ad Eam oculos attollamus. Quae olim Iesum, supernae gratiae fontem, nobis
donavit, ipsa maternam suam opem Ecclesiae non afferre non potest, hoc
praesertim tempore, quo Christi Sponsa alacriore studio salutiferum suum munus
explere contendit. Ad hanc autem fiduciam
magis usque alendam confirmandamque, Nobis suadent arctissima ea vincula, quae
inter hanc nostram caelestem Matrem et humanum genus intercedunt. Etsi
amplissimis admirandisque donis a Deo cumulata est, ut digna Mater Incarnati
Verbi efliceretur, nihilominus Maria proxima nobis est. Sicut nos, et ipsa est
Adae filia, ac propterea etiam nostra Soror ob communem humanam naturam; quae
immunis quidem fuit ab originaria labe ob futura Christi merita, sed divinitus
acceptis donis ipsa suae ipsius perfectae fidei exemplum addidit, ita ut
evangelicum promereret praeconium : «Beata quae credidisti». In
hac mortali vita perfectam Christi discipuli formam expressit, speculum fuit
omnium virtutum, atque plene in suos rettulit mores beatitudines illas, quae a
Christo Iesu praedicatae fuerunt. Quo fit, ut Ecclesia universa, dum multiformem
suam vitam actuosamque suam navitatem explicat, a Deipara Virgine absolutissimum
exemplum sumat, quo perfecte Christum imitari oporteat. Quare,
post Constitutionem de Ecclesia rite promulgatam, cui quidem, Mariam omnium
fidelium et Pastorum seu Ecclesiae Matrem declarando, veluti fastigium
imposuimus, fore omnino confidimus, ut christianus populus maiore spe ac
ferventiore studio invocet Beatissimam Virginem, eique cultum et honorem debitum
exhibeat. Ad nos quod attinet, quemadmodum
Decessoris Nostri Ioannis XXIII exhortationi obtemperantes, primum in hanc
Concilii aulam convenimus una «cum Maria, Matre Iesu», ita pariter in
sanctissimo suavissimoque nomine Mariae, Ecclesiae Matris, ab hoc templo
discedamus. Ad testandum autem gratum
memoremque animum ob maternam opem nobis a Maria benigne praestitam per huius
Sessionis decursum, unusquisque vestrum, Venerabiles Fratres, studeat Mariae
nomen et honorem apud christianum populum impensius extollere, eiusque exemplum
ad imitandum proponat, quoad fidem, quoad obsequium cuilibet caelestis gratiae
impulsioni prompte praestandum, quoad vitam denique Christi praeceptis
caritatisque afflatu penitus conformandam; ita quidem ut fideles universi, inter
se communis Matris nomine coniuncti, sese sentiant magis magisque firmos in fide
profitenda atque in Christo Iesu assectando, atque simul ardentiore caritate
ferveant erga fratres, promovendo pauperum amorem, iustitiae studium et pacis
tutelam. Quemadmodum iam magnus Sanctus Ambrosius egregie admonebat, sit in
singulis Mariae anima ut magnificet Dominum; sit in singulis spiritus Mariae ut
exsultet in Deo (S. Ambros. Exp. in Luc. 2, 26; P.L. 15,
1642). Praesertim exoptamus ut id praeclara
in luce collocetur: scilicet Mariam, humilem Domini ancillam, ad Deum et ad
Christum Iesum, unicum Mediatorem Redemptoremque nostrum, totam spectare.
Pariterque cupimus, ut perspicue explicetur, qua vera natura polleat, et quorsus
intendat cultus Mariae Virgini debitus, in iis potissimum regionibus, ubi plures
commorantur seiuncti a nobis fratres, ut, quotquot extra Catholicae Ecclesiae
sinum degunt, plane intellegant, pietatem erga Deiparam Virginem non in seipsa
consistere, sed subsidium esse censendum, quod suapte natura homines ad Christum
perducit, eosque cum Aeterno caelorum Patre, in Sancti Spiritus caritatis
vinculo, coniungit. Dum animum flagranti
supplicatione ad Beatam Virginem Mariam intendimus, ut Oecumenico Concilio atque
Sanctae Ecclesiae bene precetur, et exspectatum deproperet tempus, quo omnes
Iesu Christi sectatores inter se iterum devinciantur, oculi Nostri ad universum
terrarum orbem, in immensum veluti sese protendentem, convertuntur: terrarum
orbem dicimus, in quem considerandum Oecumenica haec Synodus alacres atque
amantissimas curas intendit, quem pariter Decessor Noster Pius XII v. m., haud
sine caelesti afflatu, Immaculato Mariae Virginis Cordi sollemni ritu dicavit.
Huiusmodi sanctissimum religionis obsequium singularem in modum hodie a Nobis
commemorari, aequum esse duximus. Hoc igitur moti consilio, per Legationem ad id
proprie destinatam proxime mittere decrevimus Auream Rosam ad Fatimense templum,
non modo perquam carum populo nobilis Lusitaniae Nationis - quem semper, at
hodie praesertim dilectissimum habemus - sed etiam apud omnes catholicae
familiae fideles iam cognitum ac veneratum. Hac igitur ratione etiam Nos
caelestis Matris tutelae universum hominum genus protegendum, eiusque
difficultates et anxitudines, iusta optata spesque ardentissimas committimus. O
Deipara Virgo Maria, Ecclesiae Mater augustissima, Tibi universam Ecclesiam
atque Oecumenicum Concilium commendamus. Quae
«Episcoporum auxilium» suavi appellatione nuncuparis, sacros Pastores in suo
tuendo munere custodi iisdemque adsis, una cum sacerdotibus; religiosis
sodalibus atque e laicorum ordine fidelibus, quotquot adiutricem operam illis in
arduis sustinendis pastoralis oflicii partibus conferunt. Quae
ab ipso Divino Servatore, Filio Tuo, in Cruce moriente, Mater tradita es
amantissima discipulo, quem ille diligebat, christiani populi memento, qui se
Tibi committit. Omnium Tuorum memor sis
filiorum; eorum precibus singularem Tuam virtutem auctoritatemque apud Deum
adiunge; eorum fidem integram atque constantem serva, spem robora, accende
caritatem. Memento eorum, qui in rerum
angustiis, in necessitatibus, in periculis versantur, et eorum in primis, qui
vexationes patiuntur atque ob christianam fidem in vinculis detinentur. Ipsis,
Virgo Mater, animi fortitudinem impetra atque exspectatum iustae libertatis
depropera diem. Tuos benignissimos oculos
ad nostros seiunctos fratres converte, Tibique placeat ut inter nos iterum
aliquando coniungamur, quae Christum, inter Deum et homines unitatis pontem
atque artificem, genuisti. O intaminatae
neque umquam obumbratae lucis templum, Unigenitum Filium Tuum deprecare, per
quem nunc reconciliationem cum Patre accepimus (cfr. Rom. 5, 11), ut
erratis nostris adhibeat misericordiam, discidia omne genus arceat, gaudium
amandi fratres nostris mentibus tribuat. Immaculato
Cordi Tuo, o Deipara Virgo, universum genus humanum commendamus; ipsum adduc ad
Christum Iesum, unicum verumque Servatorem agnoscendum; calamitates ab eo
depelle, quas peccata secum adducunt, ipsique compara pacem, quae in veritate,
in iustitia, in libertate atque in amore consistit. Tandem
universae Ecclesiae concede, ut, magnam hanc celebrans Oecumenicam Synodum,
valeat misericordiarum Deo sollemnem laudis et gratiarum actionis hymnum
concinere, hymnum laetitiae et exsultationis, quia fecit per Te magna qui potens
est, o clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.
|