 |
INIZIO DELLA QUARTA SESSIONE DEL
CONCILIO ECUMENICO VATICANO II
ALLOCUZIONE
DI SUA SANTITÀ PAOLO VI
Festività della Santa Croce Martedì, 14 settembre 1965
Venerabiles Fratres,
In hoc laetamur admodum, quod quartae Sessionis Concilii Oecumenici Vaticani
secundi initium in nomine Domini facere possumus.
Principio Deo Patri nostro omnipotenti, per Iesum Christum eius Filium et
Salvatorem nostrum, et in Spiritu Sancto Paracleto, sanctam Ecclesiam alente et
gubernante, laudes gratesque habendas esse censemus, quod ad hoc feliciter
perducti sumus, ut huius sacrosanctae Synodi oecumenicae extremum conventum
cogeremus; summo videlicet communique consilio moti, ut primum dedito firmoque
animo haereremus divinis verbis; ut tum fraterno more essemus in Catholica fide
penitus consentientes; ut deinde liberam ardentemque operam plurimis
quaestionibus daremus, ad nostram religionem, in primisque ad naturam munusque
Ecclesiae Dei pertinentibus; ut post unanimo studio arctiora necteremus
communionis vincula cum christianis fratribus, adhuc a Nobis seiunctis; ut tum
sincero proposito ad mundum amicitiae et salutis nuntium mitteremus; ut postremo
demissa firmaque mente fore speraremus, ut a Dei misericordia, quamvis indigni,
necessaria auxilia impetraremus, quibus fulti nostrum Pastorum munus amanti,
alacri, devinctoque animo coleremus.
Grande profecto quiddam est hoc Concilium! Quam ob rem gaudeant vehementer
animi nostri, quod nobis illud tribuitur, ut tam magna et composita caerimonia
unitatem aspectabilis Ecclesiae celebremus: unitatem dicimus, quam hic iucunde
professi sumus non extrinsecus magis quam in intimis animis nostris, ob mutuam,
quae inter nos orta est, cognitionem, et ob eas alacres congressiones, in quibus
et communiter Deum precati sumus, et una simul res perpendimus, et invicem
colloquia seruimus, et in eadem denique sententia fuimus: id semper seduli et
laeti spectantes, ut eam unitatem pariter referremus, pariter adiuvaremus, quam
quasi pulcherrimam certamque hereditatem, et tamquam supremam hortationem
Christus Apostolis reliquit. Gaudeant - iterum dicimus - animi nostri, quod per
hanc singularissimam congressionem, quae, statuto anni tempore, in hac Basilica,
memoriae sacra Petri Apostoli, Christi Ecclesiae aspectabilis fundamenti, iam
tertio habita est, cuiusque nunc quarta incipit Sessio, catholica Hierarchia
verbis expressit, firmavit, illustravitque vincula illius concordis et univocae
consensionis, qualem qui multiplicem humanarum gentium varietatem, itemque
acerbissimas discordias, homines in contrarias partes distrahentes, cernat,
coalescere posse neget; qualem, ex contrario, nostra opera, ad rem veritatemque
feliciter traductam, arcanam nempe et catholicam, ante oculos nostros versari
videmus.
Qua de re in mentem occurrunt Nostram illa verba eximii Doctoris, eiusdemque
veteris et Sancti Decessoris nostri Leonis magni: cumque hanc venerabilium
consacerdotum meorum splendidissimam frequentiam video, angelicum nobis in tot
Sanctis sentio interesse conventum (Sermo II in anniversario die suae
assumptionis, P. L. LIV, 143).
Atque nobiscum universa Ecclesia, cuius tum Pastores sumus tum personam
gerimus, gaudeat, id intellegens et sentiens, se nobiscum congregari, seque ea
animorum consensione totam perfundi, qua, si vigilaverit, non poterit quin
inflammetur.
Grande quiddam hoc est Concilium! Quapropter, cum ob certam eius sessionum
iterationem fieri possit, ut animi nostri minus novitate afficiantur huius
maximi momenti et ponderis conventus, hortamur, ne ob eam rem minus attenti
minusque mirabundi in eventum, quod celebramus, intueamur; sed ut potius rei
ipsius consuetudo, ab iteratione horum coetuum profecta, nos magis idoneos
magisque pios efficiat ad magnam, multiplicem, mysticam huius conventus
significationem perscrutandam. Ne quis ergo nostrum - quaesumus - gravissimam
huiusmodi horam neglegentia praetereat; neve ea quae e singulari hac re
experiendo collecta sunt, permixte cum tot usitatisque casibus implicet, quibus
nostrae cotidianae vitae exercitatio continetur. Illud praeterea tenendum est -
hoc diligentissime meminerimus! - in hac nostra congressione non unos nos
interesse, cum nobiscum sit Christus, in cuius nomine congregati sumus (cfr.
Matth. 18, 20), quique in terrestri hac vita nostrum iter praesens comitatur
(cfr. Matth. 28, 20).
Ex officio, quo tenemur, persequendi plena mentis assensione extremum hoc
Concilii tempus, in nos grave manat onus, quod quisque in intimo animo suo
aestimet oportet, atque cum peculiaribus suis moralibus et spiritualibus
conformationibus congruere iubeat. Ne nos pigeat, Fratres dilectissimi,
multiplicibus et instantibus curis, quae nos maneant, tempus hoc anteferre
meditationis, ut animos nostros, ut par est, opportune inclinemus ad reconditam
Dei actionem cum nostra nescimus quo modo coniugendam. Quae coniunctio, si, ad
gratiam quod attinet, semper est in effectione, praecipua tamen ratione et modo
efficitur, cum in medio est Ecclesiae fortuna; quemadmodum reapse fit cum
Concilium celebratur. Nam in huiusmodi causa optime in nos cadit haec sancti
Pauli sententia: Dei enim sumus adiutores (1 Cor. 3, 9): non quo
nobis hoc sumere possimus, ut ad Dei actionem efficacitatem ipsi adiungamus, sed
quod speramus, fore ut tenuis et prompta alacritas nostra robur praemiumque a
Dei actione capiat. Equidem non ignoramus. Concilium hoc nostrum, cum in exitu
erit, ea sacra et formidulosa Apostolorum verba esse usurpaturum: visum est .
. . Spiritui Sancto et nobis (Act. 15, 28). Necesse est igitur nos
omni studio niti, ut Spiritus Sancti actio non solum cum nostra coniungatur, sed
ut eam etiam penitus afficiat, illustret, corroboret, sanctamque praestet. Quo
autem studio nobis sit enitendum pariter novimus, cum in Apocalypseos libro (Apoc.
2, 7 - 3, 22) Ecclesiarum primigeniarum Pastoribus - Angelis appellatis - huius
generis nuntius apostolicus septies iniungatur: Qui habet aurem, audiat quid
Spiritus dicat ecclesiis. Hoc ergo primum omnium nobis praecipitur, ut
proximis diebus, inter hoc extremos Concilii coetus, occultae Paracleti voci
aures iterum iterumque praebeamus; utque sinamus Spiritum Sanctum in animos
nostros eam profundere caritatem, quae in sapientiam, hoc est in eam iudicii
aequitatem iuxta excellentissimas scientiae rationes, vertatur, cuius ope ad
Deum, a quo inenarrabile hoc donum accepit, mens hominis ascendat, atque adeo
quaevis eiusdem cogitatio, quaevis eiusdem actio, in amorem, inque caritatem
transeat. A Deo Orta caritas in caritatem mutatur, quae ad Deum ascendit, et eo
spectat, ut ab homine ad Deum revertatur.
Hic progressus caritatis peculiaris nota esse debet extremae huius partis
Synodi nostrae oecumenicae. Oportet quam maxime valeamus ad eum progressum
caritatis in nobismetipsis perficiendum, ut hoc tempus plenitudine vitali
insigne, quod Ecclesiae contigit, altissimam significationem et vim
efficientissimam accipiat. Caritate oportet incitemur ac dirigamur ad veritates,
quas hic in sua luce ponere nitimur, et ad proposita, quae hic statuere volumus:
quae quidem veritates et proposita annuntiata ab hoc Concilio, quod ipsum est
instrumentum auctoritatis pastoralis celsissimae et amantissimae, non sunt nisi
significationes caritatis. Ad hanc igitur veritatem sequendam, sive in doctrinis
tradendis, sive in edendis normis, caritas nos perducat, memores dilucidae
sententiae Sancti Augustini: nullum (que) bonum perfecte noscitur, quod non
perfecte amatur (De diversis quaest. 83; P.L. 40, 24).
Nec difficile esse videtur Concilio nostro Oecumenico notam actus caritatis
imprimere: actus nempe caritatis vehementis ac triplicis: erga Deum, erga
Ecclesiam, erga genus humanum.
1. Imprimis nos ipsos, Venerabiles Fratres, inspiciamus. Nonne ex
convocatione Concilii in ea condicione versamur, quae aliter appellari nequit
quam animorum contentio et spiritualis conatus? Ea convocatio a torpore vitae
cotidianae nos abduxit ac plenam conscientiam divinae vocationis et muneris
nostri in nobis excitavit, vires extimulavit in nobis latentes, mentesque
nostras inflammavit spiritu prophetiae, qui proprius est Ecclesiae Dei. Eadem
nos movit, ut necessitatem et officium sentiremus fidem nostram palam profitendi,
Dei laudes celebrandi, Christo prorsus adhaerendi, in mundo enuntiandi mysterium
Revelationis et Redemptionis. Nonne haec omnia e caritate oriuntur? In haec
veluti rostra arcessiti, unde mundus hodiernus circumspectatur, nubibus
dubitationis ac tenebris neglegentiae religionis coopertus, quodammodo in
regionem lucis divinae ascendimus; hoc spirituale fastigium adepti, nos ipsi,
socii et fratres hominum, inter quos vitam degimus, nobis visi sumus emersisse e
terra, ex eius rebus implicatis et perditis, atque solem vitae clarum et calidum
cernere, secundum illud; et vita erat lux hominum (Io. 1, 4);
quinimmo nobis visi sumus Deum, Patrem nostrum, cum humilitate, filiorum in
modum, cum gaudio, in spiritu et veritate, alloqui; ei, canendo et flendo,
laudes tribuere propter magnam gloriam eius, quae hodie ex aucta cognitione
universitatis rerum est magis manifesta; felicitatem nostram ei significare,
quod nomen suum, regnum suum, voluntatem suam nobis revelavit; ac deinde
patefacere dolorem, quo mundus vexatur, gravem molestiam et immanitatem
miseriarum nostrarum et errorum late serpentium. Sed hic fortes, magis quam
umquam alias, non esse sentimus propter certam persuasionem, quam habemus et
quae animos nostros singulari cum vi pulsat, eosque monet nos esse defensores
spiritus, tutores fortunae hominum, verae spei nuntios. Nonne haec est caritas,
de qua in divinis litteris hoc verbis praeclaris et significantibus dicitur:
credidimus caritati, quam habet Deur in nobis (1 Io. 4, 16).
Concilium enim in vicissitudines mundi huius aetatis inseritur ut eventus,
quo ratione praestantissima, clarissima, humanissima affirmatur religio sublimis,
non ab hominibus excogitata, sed revelata a Deo; quae posita est in
necessitudine, naturam extollente et amoris plena, quam ipse ineffabilis Pater,
per Christum Filium suum et Fratrem nostrum, in Spiritu Sancto vivificante cum
humano genere constituit.
2. En autem altera ratio caritatis nostrae, Concilii propriae; siquidem, hoc
proferentes sentimus nos solos non esse. Unus populus sumus, videlicet populus
Dei. Nos efficimus Ecclesiam Catholicam. Efficimus societatem singularem,
visibilem simul et spiritualem. Concilium apertius nos monet Ecclesiam nostram
esse societatem innixam in unitate fidei et universalitate amoris. Cum de
perfecta et superiore consortione sociali comparanda agitur, de quaestione
scilicet summi momenti in historia hominum, quae solvi non posse videtur - satis
est de perenni illo casu Babylonio cogitare, hac aetate acerbissimis eventibus
comprobato - eadem consortio quoad principia pro nobis est absoluta, licet re
vera solum virtualiter sit ad effectum deducta. Novimus tamen solutionem,
quam habemus, non posse deficere, scilicet communionem qua inter nos coniungimur
et ad quam hortamur, quia non in rationibus deformis obsequii unius cuiusvis
hominis vel societatis innititur, sed in principio religioso quod permutari non
potest: in amore videlicet erga homines, quos non propter merita eorum vel
utilitates nostras amamus, sed propter caritatem Dei. Ecclesia numquam antea, ex
quo, recens ab ortu erat cor unum et anima una (Act. 4, 32),
affirmando, vivendo et laetando, ita voluit, oravit et concupivit, ut mystica
unitas, quam Christus ei concedit, perfecte compleretur, quemadmodum in huius
Concilii celebratione. Oportebat quasi experiendo cognosceremus unitatem, qua
omnes familia ac templum Dei et Corpus Christi Mysticum efficimur, dum res huius
aetatis nostrae turbulente aguntur, dum aliae perturbationes in posterum
praevidentur, dum animadvertimus continenter discordias inter homines spe
destitutos concitari, dum contra populi ad consociationem coniunctionemque
irrevocabiliter progrediuntur; oportebat inter nos congrederemur, sentiremus nos
fratres esse, osculum pacis invicem praeberemus, ut paucis verbis dicamus, inter
nos diligeremus sicut Christus dilexit nos.
Mutuus amor iam hic ita est manifestatus et manifestatur, ut, in historia
praesenti et futura, huius Concilii peculiaris nota evadat. Ex hoc profecto
responsum capiet homo cupiens Ecclesiam describere quod attinet ad hoc tempus
magni momenti et periculi pro eius vita: quid fecit, ita interrogabit, Ecclesia
Catholica tempestate illa? Eam amavisse respondebitur. Amabat animo pastorali,
ut omnes noverunt, quamvis altitudo et divitiae huius amoris difficile
perspiciantur, quem Christus e pectore Simonis Petri, paenitentia et ardore
commoti, ter exprompsit (meministisne? Dicit Simoni Petro Iesu: Simon Ioannis,
diligis me plus bis? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei
[Iesus]: Pasce oves meas [Io. 21, 15]).
Sane, mandatum, ex amore Christi profectum, gregem eius pascendi, adhuc vim suam
obtinet, et causa est cur haec Sedes exsistat, quemadmodum ad vos, Venerabiles
Fratres, adhuc pertinet, et causa est, cur vestrae Sedes sint; hodie vero nova
cum conscientia et vi illud a nobis affirmatur. Hoc Concilium asserit Ecclesiam
esse societatem, quae in amore innitatur regaturque amore!
Ecclesia, quo tempore Concilium nostrum celebrabatur, amabat - ita dicetur -;
amabat animo missionali. Neminem latet hanc Sacrosanctam Synodum unicuique recto
proboque Ecclesiae Catholicae filio praecepisse, ut esset apostolus, eamque
studium apostolicum eo provexisse, ut universos complecteretur homines cuiusvis
generis, omnes nationes, cunctos civium ordines. Hic sollemniter enuntiata est -
et velimus id factum esse in omne aeirum - universalitas amoris, superantis
etiam vires eorum, qui ei adversantur vel qui postulant, ut plane et ad
fortissimorum hominum exemplum se aliis addicat.
Sane quidem Ecclesia, cum Concilium Vaticanum secundum agebatur, amabat animo
oecumenico, id est animo qui humiliter blandeque aperiebatur omnibus fratribus
christianis, perfecta communione nondum coniunctis cum hac Ecclesia nostra, quae
est una, sancta, catholica et apostolica.
Quodsi huius Concilii tractationibus nota frequens et animos permovens inerat,
haec sine dubio ad gravem spectabat quaestionem de restituenda omnium
Christianorum unitate, quam Christus voluit, de difficultatibus, quae obstant,
de spe, quae affulget. Nonne, Venerabiles Fratres et reverendi ac dilecti
Observatores, haec est nota caritatis?
3. Neque huic universali Synodo, quae tota in nomine Christi eiusque
Ecclesiae vertitur, atque adeo indolem certam habet certisque finibus
circumscribitur, dicere licet se omnia absolvisse, si excludat, ignoret et
neglegat utilitates aliorum innumerabilium hominum, quibus bonum, quo nos sine
merito nostro fruimur, non obtigit; scilicet qui in hoc beatissimo regno Dei,
quod est Ecclesia, non sunt congregati.
Non ita est, non ita. Amor enim, quo communio nostra roboratur, nos non
segregat ab hominibus, non sinit nos ab aliis esse alienos nostrisque tantum
commodis servire. Quinimmo, amor, utpote cum a Deo proveniat, universalitatem
persequi nos docet; veritas nostra impellit nos ad caritatem; meministis
hortamentum Apostoli: veritatem facientes in caritate (Eph. 4, 15). Hic
vero, in hoc Coetu, eiusmodi praeceptum caritatis, quod enuntiatur, nomen sacrum
et grave accipit: dicitur scilicet suscepti officii ratio; Sanctus vero Paulus
ad hoc significandum utitur verbo urgendi: caritas Christi urget nos (2 Cor.
5, 14). Hoc modo toti generi humano nos obligari sentimus. Omnibus debitores
sumus (cfr. Rom. 1, 14). Ecclesia, in hoc mundo, non se ipsam tantum,
quasi finem, spectat, sed cunctis hominibus inservit; eius est Christum apud
universos et singulos homines et populos, quam amplissime et animo ardentissimo
praesentem efficere; hoc est munus ipsius. Ea est nuntia amoris, ea est fautrix
verae pacis, haec Christi iterans verba: ignem veni mittere in terram (Luc.
12, 49). Ut huius etiam rei conscia fieret, ut hoc palam ediceret, opus
Ecclesiae fuit; cuius rei opportunitatem Concilium praebuit.
Num oblivisci fas erit, huc tamquam ad suum exitum confluere cursum historiae
salutis, hoc est divini amoris terrenas vicissitudines? Num nos effugiet,
Ecclesiam, huius Concilii ope, plenius ac perfectius consciam factam esse sive
de se ipsa, seu de reconditis consiliis Dei, qui dilexit mundum (Io.
3, 16): sive de natura muneris sui, quod dives ac ferax semper exstitit vitalium
veluti germinum ad novo vigore donandam hominum societatem?
Concilium Oecumenicum praeterea Ecclesiae, atque in primis omnibus nobis,
prospectum praebet ad mundum universum: quid Ecclesia, quid nos aliud agere
possumus, nisi hunc contemplari atque diligere? (cfr. Marc. 10, 21).
Quare in hac mundi contemplatione haec Sessio, quae initium habet, potissimum
versabitur; deinde ac praesertim accedet amor; amorem dicimus, erga homines qui
hodie sunt, ut sunt, ubi sunt, scilicet erga homines universos.
Aliter quidem sentiunt atque alia se gerunt ratione, qui ad humanum cultum
promovendum longe diversa statuunt principia, cuiusmodi sunt potentia, opes,
doctrina, contentiones, privatae utilitates: Ecclesia vero amoris necessitatem
edicit. Ac revera Concilium publica ac sollemnis amoris significatio sane est
erga hominum societatem. Christus adsit nobis, ut ita reapse contingat.
Hoc loco animum Nostrum cogitatio subit, quae minime congruere videtur cum
hac suavi vehementique Nostrae humanae et christianae benevolentiae effusione,
qua singulos homines et singulos populos terrarum orbis complectimur. Revera ex
acerbo ac praesenti semper rerum usu perspectum hoc habemus, quod etiam amor,
immo fortasse praesertim amor, comites habet ac gignit neglectionem,
repugnantiam, contemptum, simultatem. Ac revera nullum lacrimabile eventum,
nullus miserandus casus comparari potest cum Christi immolatione, cui profecto
suus amor et inimicorum odium causa fuerunt, cur ipse supplicium crucis
pertulisset. Saepe ars amandi in patiendi artem convertitur.
Haud secus res se habent ad Ecclesiam quod attinet: an ipsa ab amandi studio
recedet, propterea quod eius amori insidiae et impedimenta opponuntur?
Rursus audite S. Pauli verba: Quis nos separabit a caritate Christi? (Rom.
8, 35); ac mente recolite adversos casus, quos Apostolus quasi illos provocans,
subinde enumerat, ut admoneat, nihil esse quod nos a caritate Christi separare
possit aut debeat. Iamvero hoc Concilium a Deo pie postulat, ut gaudio affici
mereatur, sicut primi Apostoli (cfr. Act. 4, 41), si forte pro nomine
Iesu contumeliae ipsi tolerandae sint. Nam gravis adhuc et acerba contumelia
huic pacifico Concilio infertur; non pauci enim ex iis, qui una vobiscum
praesentes hic adesse debuerant, Venerabiles Fratres, iniuste prohibiti sunt
quominus Nobis, qui eos arcessivimus, obtemperare possent. Quod profecto palam
ostendit, graves etiamnunc acerbasque vigere vexationes, quibus in non paucis
Nationibus Catholica Ecclesia opprimitur, atque de industria opera datur eidem
exstinguendae atque eradicandae. Haec dum Nobiscum reputamus, tristitia oppletur
animus Noster, cum proh dolor animadvertamus, mundum sane longe procul adhuc
abesse a veritate, a iustitia, a libertate, ab amore, hoc est a pace, ut verbis
utamur Decessoris Nostri Ioannis XXIII (cfr. Litt. Enc. «Pacem in terris»).
Nos vero cum fideliter viae ac rationi huius Concilii obsecundare velimus, ad
haec duplici amoris significatione respondebimus, cuius altera ad Fratres
Nostros spectat, qui in aerumnis versantur. Utinam Angeli Dei ipsis annuntient,
Nos eis salutem dicere, ad eos mentem cogitationesque Nostras semper convertere,
eosque impenso amore prosequi! Ad suum solacium Nostri illi Fratres plane
persuasum habeant, exemplum suum in Ecclesiae gloriam transire. Faciant igitur,
ut communionem illam caritatis, qua Ecclesiae adhaerent, ne flendo extinguant,
sed sperando corroborent.
Alteram vero amoris significationem ad eos pertinere volumus, qui Christum
eiusque Ecclesiam oppugnant, ac Dei cultores timore vexationibusque debilitant;
scilicet erga eos Nos gerimus ad normam humilis supernaeque caritatis, quam
divinus Magister nobis praecepit: Diligite inimicos vestros . . . et orate
pro perseguentibus, et calumniantibus vos (Matth. 5, 44). Quare hoc
Concilium clare quidem et firmiter rectam doctrinam tuebitur; quod autem ad eos
attinet, qui praeiudicatis opinionibus permoti contra religionem, aut iniustis
ducti propositis adversus Ecclesiam? eam tantopere afflictant, erga eos, dicimus,
Concilium, potius quam damnare aliquos, sensus bonitatis et pacis testari
exoptat et pro iisdem Deum precabitur. Reipsa, Venerabiles Fratres, nos omnes
Deum amanter precabimur, ut misericordiam illam, quam nobis imploramus, iis
quoque dilargiri dignetur. Amor dumtaxat apud omnes victor triumphet.
Atque etiam pax inter homines triumphet! Pacem dicimus, quae hisce ipsis
diebus veluti vulneratur atque cruentatur acribus populorum conflictionibus, qui
pace tantopere egent! Flagrantissimum votum, ne hac quidem hora, tacere possumus,
eo spectans ut bellum restinguatur, ut mutuum honoris concordiaeque officium
inter populos tandem redintegretur, ut postremo pax quam primum semperque
triumphet!
Hic orationem Nostram concludimus, qua quidem nihil aliud spectavimus, nisi
ut significatio huius postremae Sessionis Concilii Oecumenici clarius pateret,
eiusque proposita novo vigore firmarentur. Ut vobis in comperto est, nullum
eorum argumentorum tetigimus, de quibus in hoc consessu vobis erit disputandum
atque decernendum; at silentium Nostrum significatione non vacat, immo vero
palam declarat, Nos data opera siluisse, ne scilicet verba Nostra libero
vestrarum opinionum cursui impedimentum inferre possint. Nonnulla tamen silentio
praeterire nolumus.
Ac primum memoris gratique animi Nostri sensus patefacere cupimus iis
omnibus, qui apud Commissiones et Subcommissiones operam dederunt, eximiam
quidem et diligentem, ut proxime excutienda Schemata in aptiorem formam
redigerentur. De quibus Schematibus qualecumque vos iudicium tuleritis,
nihilominus omnes quotquot in ea exaranda studium, tempus, laborem contulerunt,
laudem et gratiam merentur.
Deinde Nosmetipsi vobis iam praenuntiare gaudemus, Episcoporum Synodum,
secundum huius Concilii optata et vota, mox constitutum iri; quae quidem
Episcopis constabit maxima ex parte a Coetibus Episcoporum variarum Nationum
approbatione Nostra nominandis; eandemque Romanus Pontifex convocabit pro
Ecclesiae necessitatibus, ut Sacrorum Pastorum consilio et opera adiuvetur,
quotiescumque ad commune Ecclesiae bonum et utilitatem id Ipsi opportunum visum
fuerit. Supervacaneum addere censemus, huiusmodi auxiliatricem operam sacrorum
Antistitum oportere plurimum cedat in bonum Sanctae Sedis et universae Ecclesiae,
peculiarique modo prosit cotidianis laboribus Romanae Curiae: cui a Nobis tanta
est habenda gratia, ob maximi momenti Nobis latum auxilium; quo Nos, quemadmodum
Episcopi in sua quisque dioecesi, pro Nostris apostolicis sollicitudinibus
assidue indigemus. Nuntii et normae de hac re in notitiam huius Concilii quam
primum perferentur. Nos vero carere noluimus honore et gaudio haec breviter
vobiscum communicandi, ut Nosmetipsi rursus vobis significaremus Nostram
fiduciam, Nostram fraternam coniunctionem. Novum huiusmodi institutum, eximium
sane ac spei plenum, patrocinio Beatissimae Mariae Virginis commendamus.
Quod postremo loco vobis significare cupimus, iam compertum habetis. Siquidem
agitur de proposito annuendi invitationi, quae Nobis facta est, ut ad Consilium
Nationum Unitarum in sua Neo- Eboracensi sede Nos conferremus, anno vicesimo
expleto, postquam hoc omnium gentium Consilium conditum est. Hoc autem iter, Deo
volente, inter hanc Concilii Sessionem, brevissimo temporis spatio peragemus, ut
ad eos, qui illic una congregati Nationum personam gerunt, Nostri obsequii
testimonium Nostrumque pacis nuntium afferamus. Plane confidimus, cum Nostro hoc
pacis nuntio vestram omnium consensionem coniunctum iri. Non alio enim consilio
ducimur, quam ut vox Nostra concentum referat vocum vestrarum; quae quidem voces
apostolici muneris vobis, sicut Nobis, a Christo concrediti, semper annuntiant
et precantur concordiam, iustitiam, fraternum amorem, pacem inter homines a Deo
dilectos et bona praeditos voluntate.
Reliquum est, ut qua par est reverentia vos singulos universos in Christo
salvere ex animo iubeamus, Fratres Nostri, sive Orientis sive Occidentis, qui in
hoc Concilio praesentes adestis.
Peculiare etiam obsequii et benevolentiae testimonium deferre placet
excellentissimis viris, qui ad Legatorum Corpus pertinent. Item omnes
Observatores grato animo salutamus; gaudio affecti atque honori Nobis habentes,
quod eos hic praesentes cernere licet, eosdem de sincera Nostra observantia
certiores facere volumus. Salutamus denique Auditores, Auditrices, Peritos,
Nobis sane carissimos, ac ceteros omnes qui assistunt aut operam collocant in
Concilio celebrando, ac viros praesertim qui nuntiis dandis sunt addicti, sive
scriptis, sive radiophonicis et televisificis instrumentis. Extremum,
Apostolicam Benedictionem universis impertimus.
|