 |
ALLOCUZIONE DI PAOLO VI NELLA SALA DELLE
CONGREGAZIONI SULLA DISCIPLINA PENITENZIALE DEI FEDELI
Giovedì,
21 ottobre 1965
Venerabiles Fratres,
Laeto sane animo coram excipimus ac libenter salutamus vos hic adstantes, qui
Praesidum Episcopalium Conferentiarum munere fungimini.
Invitationi vestrae respondere cupientes, Nos hodie huic intersumus coetui, quem
alii deinceps subsecuturi sunt, in quibus argumenta maximi momenti tractabuntur.
Haec Nostra praescntia iam per se vobis palam ostendat, quam magnum pondus
quantamque existimationem huic vestro conventui censeamus esse tribuenda.
Quaestio, quae nunc vestrae considerationi proponitur,
respicit legem de abstinentia atque ieiunio. Ad rem quod attinet, volumus in
primis oblatam opportunitatem nancisci, Nostri iucundi animi sensus testandi
ob magnae molis et diligentiae opus, a Sacra Congregatione Concilii sedulo
peractum, cui quidem munus demandatum est apparandi textum, qui examini vestro
nunc subicitur. Peculiari autem modo gratam Nostram voluntatem proferre
gaudemus eiusdem Sacrae Congregationis tum Praefecto tum Secretario, scilicet
dilecto Filio Nostro Petro Cardinali Ciriaci et venerabili Fratri Petro
Palazzini; qui quidem nullis curis et laboribus pepercerunt, ut quaestio, de
qua agitur, omni ex parte examinaretur et opportuno in lumine collocaretur.
Nunc autem a vobis postulatur, ut mentem vestram super
huiusmodi textum aperiatis, atque ad illum perpendendum perficiendumque, qua
sapientia atque experientia polletis, adiutricem operam conferatis.
Plane fore confidimus, ut hoc officium expleatis maxima illa
diligentia, quam argumenti gravitas profecto postulat; idque facietis, plena
libertate fruentes atque prae oculis habentes tantummodo Dei gloriam
animarumque bonum, quae cum hoc peculiari ecclesiasticae disciplinae capite
arcte conectuntur.
Super vos et super labores vestros caelestium gratiarum copiam
a Divino Paraclito imploramus, quarum pignus esto Apostolica Nostra
Benedictio, quam vobis singulis universis peramanter in Domino impertimus.
|