 |
DISCORSO DI PAOLO VI AI
PARTECIPANTI AL «CONGRESSO DEI TRADUTTORI DEI LIBRI LITURGICI»
Mercoledì,
10 novembre 1965
Venerabiles Fratres ac dilecti filii,
Vos omnes qui, pro mandato munere operam dantes liturgicis
textibus in vulgares sermones convertendis, hos dies Romae estis congregati,
ut de rebus, quae vestra maxime intersunt, una tractetis et disceptetis, ex
animo iubemus salvere, Romam, ad Petri sedem, rediistis, unde totum opus, ad
quod alacres incumbitis, id est renovatio Sacrae Liturgiae, praesertim quod ad
populi participationem attinet, initium sumpsit. Ad fontem estis reversi, unde
aquas limpidas et salubres hauriretis.
Probamus sane propositum eiusmodi Conventus agendi, nam versio
textuum illorum in vernaculas linguas est res tantae prudentiae, tanti momenti,
tantae difficultatis, ut solum collatis consiliis inter omnes, ad quos
pertinet, utiliter expediri videatur, utque non cuiusvis arbitrio relinqui
possit et ea de causa opus exspectationi Ecclesiae et fidelium fortasse non respondeat.
Quantae molis id negotium esset, expertus est ipse Sanctus
Hieronymus, in hac arte facile peritissimus; ait enim: «Si ad verbum
interpretor, absurdum resonat; si ob necessitatem aliquid in ordine et in
sermone mutavero, ab interpretis videbor officio recessisse» (Interpret.
Chron. Euseb. Pamph., Praef.; P.L. 27, 35).
Ut vobis cunctis persuasum est, nequaquam reapse tot sunt
liturgiae quot sunt sermones, quibus Ecclesia in sacris ritibus utitur, sed
una et eadem est ac manet vox Ecclesiae divina mysteria celebrantis et
Sacramenta administrantis, licet linguarum varietate exprimatur.
Eo autem quod haec sollicita Mater, per magisterium Oecumenici
Concilii Vaticani Secundi, filios suos vocavit, ut, sui muneris in Corpore
Christi conscii, liturgicas preces et actiones naviter participarent, atque
eam ob rem textus, antiquitate, pietate, pulchritudine, diuturno usu
venerabiles, in patrios eorum sermones illa sivit converti, manifestum est
summum oficium et gravissimum onus eorum, qui eosdem textus interpretantur.
Versiones, quae ante promulgatam Constitutionem de Sacra Liturgia hic atque
illic editae erant, eo pertinebant, ut fideles ritus lingua Latina celebratos
intellegerent; erant videlicet subsidia populi, veteris huius linguae ignari.
Nunc autem versiones factae sunt partes ipsorum rituum, factae sunt vox
Ecclesiae.
Etsi sermo vulgaris, cui nunc locus est in Sacra Liturgia,
omnium, etiam parvulorum et rudium, captui debet esse accommodatus, semper
tamen, ut probe nostis, dignus sit oportet rebus celsissimis, quae eo
significantur, diversus a cotidiana loquendi consuetudine, quae in viis et
foris viget, talis, ut animi sensus tangat et corda Dei amore inflammet. Neque
eadem est, ut patet, lingua, qua interpretes reddere debent locos e Sacra
Scriptura, verbum divinum continente, depromptos, orationes, hymnos. Qui
igitur huic se dant operi, callere debent et linguam Latinam christianam et
sermonem vulgarem, qui cuiusque est proprius. Musicae etiam artis est
interpretibus ratio habenda atque adeo verba, quae canuntur, modulationi,
secundum indolem et naturam cuiusque gentis, ita aptentur oportet, ut animi
ope canticorum facilius et ardentius Deo adhaereant.
Itaque acri ingenio et impigro studio curae omnes eo
intendantur, ut communitas liturgica possit probare vestem elocutionis, mundam
singulisque partibus congruentem, et «pulchrum intrinsecus rerum corpus
invenire» (cfr. S. Hieron. op. cit.; 36). Quodsi venustas et ubertas
Romani eloquii, quo per saeculorum decursum in Ecclesia Latina Deo est
supplicatum ac tributum laudis gratiarumque actionis persolutum, propter
utilitates pastorales sunt ex parte amissae, tamen vestra opera, sapienti ac
diligenti, non dissimilis nitor orationis et sententiarum gravitas in
versionibus textuum liturgicorum splendescant.
Hac insuper oblata occasione impellimur, ut paterno animo
omnes, ad quos spectat, de rebus nonnullis moneamus, quae non ad interpretandi
officium et artem sed ad usum potius pertinent.
Imprimis videtur esse in memoriam revocanda norma, a Dilecto
Filio Nostro Iacobo Cardinali Lercaro, Consilii ad exsequendam Constitutionem
de Sacra Liturgia sedulo Praeside, huius nomine edita per epistulam die sexta
decima mensis Octobris anno millesimo sexagesimo quarto datam, qua quidem
norma cautum est, ut, quod attinet ad linguam vernaculam in Liturgiam
inducendam, transitus ad novam rerum condicionem per gradus et cum prudentia
fieret, ac praecipue ut in regionibus, ubi una eademque lingua viget, unitas
textuum liturgicorum servaretur atque adeo multiplex interpretatio, quae
gravitati ac dignitati illorum officeret, vitaretur.
Cum praeterea Sacra Liturgia universa moderationi Hierarchiae
sit obnoxia (cfr. Const. De Sacra Lit. art. 22, §§ l-2; A.A.S.
56, 1964, p. 106), omnes, sive singuli, sive coetus, sive praecipua in
Nationibus instituta rei liturgicae accurandae et provehendae, sive
commentarii, quibus idem est propositum, in unaquaque regione plane pendeant
ex Hierarchia. Competentis auctoritatis est huiusmodi arctioris necessitudinis
vincula definire de iisque statuere. Summo igitur studio est annitendum, ut
hac etiam in re omnium sit una voluntas, una actio quemadmodum unus est finis,
ad quem contenditur, una perfectionis imago, quae mentibus obversatur et ad
quam assequendam tot fiunt conatus.
Est demum animadvertendum textus liturgicos, a competenti
auctoritate approbatos et ab Apostolica Sede confirmatos, tales esse, ut
religiose debeant servari. Nemini ergo licet eos ad suum arbitrium mutare,
minuere, amplificare, omittere. Quodsi Ecclesia in re liturgica Matrem se
praebet benignam ac liberalem, ut filii sui sacros ritus «actuose, conscie,
pie» queant participare, tamen ea, quae legitime sunt constituta, iam vim
habent legum ecclesiasticarum, quibus e conscientiae officio omnes obsequi
debent; idque vel magis, cum de legibus agatur, quibus actio omnium
sanctissima regitur.
Neque ulli licet experimenti causa res novas in Liturgiam
inducere, quod in grave damnum cedere potest divini cultus vel Christifidelium; siquidem ad normam Constitutionis de Sacra Liturgia (cfr.
art. 40, 2; A.A.S. cit., p. 111) unius Apostolicae Sedis est huiusmodi
experimenta permittere.
Haec habuimus, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, quae ad
vos, interpretes Ecclesiae in sacris ritibus iubilantis, supplicantis,
docentis, diceremus; ac vota suscipimus, ut perarduum sed nobilissimum opus,
ingenio ac diligentiae vestrae creditum, ad Dei gloriam atque in veram
utilitatem verumque profectum vertat populi Dei. Cuius rei auspex sit
Apostolica Benedictio, quam vobis, qui coram adstatis, et cunctis sociis
vestris libenter in Domino impertimus.
|