 |
PENULTIMA SESSIONE GENERALE DEL
CONCILIO
ALLOCUZIONE DI SUA
SANTITÀ PAOLO VI
Giovedì,
18 novembre 1965
Publica haec Sessio nostri Concilii Oecumenici Vaticani Secundi habetur
viginti diebus ante eiusdem Concilii finem; atque adeo, praeterquamquod in hac
maximi ponderis acta conciliaria, bene vobis cognita, promulgantur, praeterea
occasionem eadem Nobis praebet vobiscum sermonem conferendi de quibusdam rebus
in agendo positis, quae ad exitum pertinent gravissimi huius eventus
ecclesiastici, quem ordinatim per quattuor temporis spatia, multi sane laboris,
celebravimus.
Nihil hodie dicemus neque de huius Concilii permagno momento - ad religionem,
ad doctrinas, ad bonum animorum, ad pastoralem sollertiam, ad vim historicam
quod attinet -; neque de mysteriis sapientiae et gratiae, quae nobis nunc
proponit et diu in posterum ad meditandum proponet; neque de rebus novis, quas
Concilii deliberationes inducunt, sive in interiorem Ecclesiae vitam, sive in
rationes et necessitudines, quas habet vel cum iis hominibus, vel cum iis rebus,
quae ipsi circumfunduntur. Haec enim omnia uniuscuiusque nostrum haerent in
animo, nosque cum ad considerandum, tum ad agendum salutariter movent. De his
argumentis aliquid iam diximus in sermonibus superiore tempore expositis, vel
recens in Adhortatione Apostolica die quarta huius mensis edita.
Consilium Nobis hoc loco non est, ut rationem totius Concilii computemus; cum,
summum, satis sit Nobis animadvertere ipsius iter et progressionem fuisse omni
ex parte apte disposita, normis convenientia, libera, pacata, et, vobis
praesentibus et operam conferentibus, sollemnia, sedula, frugifera et admodum
salutaria. Nullum aliud Concilium, ex iis quae in Ecclesia Dei celebrata sunt,
hoc fuit terrarum spatio amplius, labores suscepit operosiores et pacatiores, de
argumentis egit vel magis variis, vel latius patentibus. Nam deliberavit et de
propria Ecclesiae vita, et de Fratribus christianis adhuc a sua communione
seiunctis, et de aliis religionibus non christianis, et generatim de hominum
societate, cuius nos in hoc Concilio didicimus implicitas et perdifficiles
quaestiones planius cognoscere; quam nos vehementius amare didicimus, quod ad
eius prosperitatem, ad eius pacem, ad eiusque salutem spectat. Laudes ergo Deo
tribuantur, eique soli, Patri nostro optimo et summo, per Iesum Christum,
nostrum unicum et amantissimum Dominum, in Spiritu Sancto, dulcissimo Paracleto,
qui sua nos caritate alit, solatur. Laudes Deo tribuantur.
Satis in praesentia habemus mentem ad eas Concilii consecutiones intendere,
quae, quemadmodum diximus, ad Synodi ipsius finem attinent. Quem finem potius
multarum rerum initium appellaverimus; quod primum omnium constat e Consiliorum
constitutione, quorum est Nobis sollertem navare operam ad praescripta
defìnienda, Concilii decretis proposita. Huius generis Consilia est Nobis in
animo quam primum condere, cum hoc intendamus, ut sacras huius oecumenicae
Synodi deliberationes sine cunctatione ad effectum adducamus. Tria Consilia
postconciliaria, quae dicunt, iam constituimus, quorum primum ad Sacram
Liturgiam pertinet, alterum ad Codicis Iuris Canonici recognitionem attinet,
tertium denique eo spectat, ut praescripta serventur in Decreto habita, quod de
instrumentis communicationis, uti vocant, socialis agit. Neque exspectavimus
donec Decretum De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia approbaretur,
ut, optato, quod in eo inesset, respondentes, nuntiaremus Synodum Episcoporum
constitutam esse. Hanc autem, Deo volente, primum Nos esse coacturos speramus -
nisi id fieri poterit in proximum annum, multis curis tribuendum, cum celebrato
Concilio coniunctis - in secuturum annum millesimum nongentesimum sexagesimum
septimum. Eo enim tempore, iuxta praescriptum, centum abhinc annos, a Decessore
Nostro ven. mem. Pio IX datum, sacra saecularia ob martyrium a Petro Apostolo
factum agenda erunt. Per idem vero tempus omnem curam adhibebimus, ut nulla mora
Consilia condantur, quae Concilium condenda esse statuerit; aut ad normas
Decretorum perficiendas, quae Concilium fecit, aut ad peculiares labores
insumendos, qui earundem normarum effectioni necessarii sint (cfr. Decr, De
pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, n. 44). Nova item Officia
aperientur ad ea praestanda ministeria, quae sive huius Concilii leges, sive
renovatae vitae Ecclesiae usus postulaverint. Ad Nos quod attinet, in proposito
perstabimus ea, quae e celebratione oecumenicae huius Synodi consequuntur, ad
effectum deducendi et, quorum ea initium fecit, opera persequendi, veluti trium
«Secretariatuum», egregia navitate iam nunc
insignium: quorum Primus eo contendit, ut omnes Christiani in eiusdem Ecclesiae
unitate componantur; alter ad rationes pertinet, quae nobis cum religionibus non
christianis intercedunt; tertius non credentes studio et cura attingit. Deus
igitur voluntates nostras confirmet nobisque vires et subsidia largiatur, quibus
novis officiis satisfacere possimus.
Haec autem, Venerabiles Fratres, nonnihil temporis postulabunt; quodsi horum
aliorumque supremorum institutorum ecclesiastici regiminis compositio gradatius,
ut par est, eveniet, eaque ita perpendentur ac disponentur, ut nimia officialium
multitudo et inutilia vitentur impendia, neutiquam conseatur proposita, quae
enuntiamus, minus fideliter a Nobis servari.
Nolumus tamen munera, sacrae Hierarchiae propria, nova eaque artificiosa
ratione in unum coacervare; sed volumus, hinc Episcopos partes habere in
Concilii Oecumenici legibus exsequendis, hinc Nos, quantum fieri possit, eorum
uti auxiliatrice opera, ut apostolico officio Nostro in universali Ecclesiae
regimine aptius satisfacere valeamus. Nova autem efficacitas coetibus seu
Conferentiis Episcopalibus actributa censenda est magni sane momenti eventum,
quod attinet ad progredientes Iuris Canonici rationes; et, quemadmodum huius
Instituti ortum libenter excepimus ac promovimus, ita fore confidimus ut illud
conferat ad salutare dignumque catholicae Ecclesiae incrementum in variis
terrarum orbis Nationibus ac regionibus; ac speramus etiam ut exinde membra
Mystici Christi Corporis, nedum invicem disiungantur ac separentur, magis
magisque inter se cohaereant atque in concordem fraternamque unitatem coalescant.
Haec Nos fovebimus; ac suprema ecclesiastici regiminis Instituta, imprimisque
Romana Curia, sicut Nobis provido auxilio erunt, ita pariter in validum totius
ecclesiasticae compaginis subsidium profecto cedent.
Ad Romanam autem Curiam quod attinet, sub exitum maximae huius Oecumenicae
celebrationis, qua catholica Ecclesia suarum spiritualium virium ubertatem
suaeque disciplinae robur probavit, liceat Nobis eam vestrae benevolentiae
vestroque grato animo proponere. Iamvero, si catholica Ecclesia hodie iis
florentibus pollet viribus, quas in ea, Dei beneficio, agnoscere gaudemus, hoc
magna ex Parte est tribuendum sollerti fidelique actioni, quam fieri contigit
per hoc apostolici officii quasi instrumentum. Falso quis huiusmodi instrumentum
existimet iam veterascens, ineptum, suae tantum utilitatis studiosum, vel
corruptum; Nos vero de bene praestita opera testimonium ipsi debemus. Quae
culpae olim reprehendebantur in hoc humano Instituto, quod apud Romanum
Pontificatum in eiusque usum conditum est, hodie, divinae misericordiae
beneficio, iam non sunt; sed religionis fervor, verus erga Christum Iesum amor,
fidelitas et oboedientia, studium Ecclesiae sanctae iuvandae, atque alacritas in
eius fovendis incrementis, totam Romanae Curiae navitatem movent ac dirigunt,
eamque efficiunt non solum gravissimo suo obeundo officio idoneam, sed dignam
quoque, cui Ecclesia universa fidem habeat.
Haec tamen non ita sunt accipienda, quasi negemus Romanam Curiam in melius
mutari posse; etenim quidquid humanum est, quidquid temporis vicibus est
obnoxium, facile vitiosum et caducum evadere potest; immo eo magis manifesta ac
vituperanda sunt vitia hominis, quo celsior est ipsius dignitas, et quo
instantius eius officium postulat, ut ipse sibi constet et christianae
sanctitatis testimonium exhibeat. Quare ad Nos quod attinet, primi omnium non
modo haec agnoscimus, sed etiam operam dare cupimus, ut Romana Curia apte
renovetur ad normam paragraphi nonae Decreti nuper promulgati, cui inscriptio
De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia; ac prospiciemus, ut germano
Iesu Christi spiritu magis magisque imbuantur et afficiantur ii omnes, quibus
honori est Romanae Curiae operam navare.
Ad rem quod attinet, id quoque vos, Venerabiles Fratres, certiores facere
cupimus, nempe Nos, etsi curarum magnitudine distentos, nihilominus per hoc
tempus hac re non supersedisse. Nam inita iam sunt consilia et studia ad Romanam
Curiam renovandam, eademque feliciter progrediuntur. Fatemur tamen, gravem non
urgere necessitatem, ut structura ipsa immutetur; praeterquamquod officiales per
vices mutentur oportet, necesse est etiam ut non pauca restaurentur, nonnulla in
simpliciorem formam redigantur, alia perficiantur; at opera dabitur, ut normae
potius, ad quas huiusmodi Institutum universe componendum erit, clarius
proponantur ac statuantur. Fortasse optata haec renovatio lente procedere
videbitur, atque ex parte tantum perfici; ita tamen fieri necesse est, ut erga
viros ac traditos usus debita exhibeatur reverentia; at renovatio ipsa ad
effectum tandem deducetur.
Ut autem verba Nostra exemplo aliquo comprobentur, iam in vestram notitiam
perferre licet, mox prodituras esse normas quibus regenda erit prima omnium
Sacrarum Romanarum Congregationum, hoc est Sanctum Officium.
Attamen, Venerabiles Fratres, minus in has utique necessarias mutationes
emendationesque oportet mentes intendamus, quam in reformationem moralem et
spiritualem, qua similiores efficiamur Divini Magistri, magisque idonei ad
partes muneris cuique nostrum impositi implendas. Haec enim imprimis spectare
debemus; scilicet veram germanamque sanctificationem nostram, et certam
facultatem nuntium evangelicum inter homines nostrae huius aetatis disseminandi.
Plurimum vero, quemadmodum Nobis videtur, interest, ut perspectum habeamus,
qui esse debeat mentis nostrae habitus eo tempore, quod Concilium subsequetur.
Celebratio enim Concilii, Nostro quidem iudicio, tres diversos animorum habitus
ex ordine ostendit: quorum Primus ad animorum inflammationem et ardorem pertinet;
quod merito contigit. Nam convocationis nuntius cum stupore, laetitia, spe, et
quasi cum visu messianici cuiusdam somnii exceptus est, exspectatus et simul non
exspectatus; veluti vernus afflatus animos omnes permulsit. Alter deinde
animorum habitus est insecutus, quo tempore Concilium ipsum agebatur, cui
proprius erat multiplex quaestionum ac difficultatum numerus. Haec non fortuito
in opus Concilii inciderunt, siquidem id fuit immensum; qua ex parte laudes
tribuendae sunt praesertim sodalibus Consiliorum seu «Commissionum» et Coetuum
minorum seu «Subcommissionum», in quibus Periti, quidam potissimum, impense ac
sapienter elaboraverunt. Quos quasi remunerari cupientes, statuimus, ut saltem
nonnulli ex iis Nobiscum sociarentur in hoc divino celebrando Sacrificio.
Sed eodem tempore a quibusdam, publicam opinionem vulgantibus, omnia in
controversiam vocabantur vel talia existimabantur, ut eo possent vocari; omnia
iis videbantur difficilia et implicata; omnium rerum iidem censuram faciebant,
et animo impatienti rebus novis inhiabant; subortae sunt anxietates, inter se
pugnantes sententiae, timores, audaciae, acta rerum arbitria; hic et illic
dubitatio iniecta est de ipsis praeceptis veritatis et auctoritatis, donec
Concilium vocem coepit proferre, leniter quidem, sed considerate et sollemniter.
Nunc vero sub exitum suum, Concilium ipsum annuntiabit verbis brevibus et
adhortationis plenis, quae esse debeat forma vitae Ecclesiae.
Itaque tertius iam mentium habitus sequitur: id est quo proposita ineuntur,
quo Decreta Concilii accipiuntur et ad effectum deducuntur. Ad hoc ipsum
unusquisque animum debet componere. Disceptationi finis imponitur; res incipiunt
mente volvi et comprehendi. Arationem solum proscindentem sequitur agri cultura,
quae ordinatim et utiliter fit. Ecclesia se ad novas normas a Concilio sibi
traditas conformat: earum propria est fidelitas, eae insignes sunt novitate
quasi adauctae conscientiae circa communionem in Ecclesia, circa admirabilem
eius compagem, circa ardentiorem caritatem, qua communio Ecclesiae hierarchica
debet conglutinari, excitari, sanctificari.
Huius profecto temporis est vera illa ad novas necessitates accommodatio, a
Ioanne XXIII, Decessore Nostro recolendae memoriae, praenuntiata. Ille autem
huic verbo, consiliorum suorum iudicio, certe non eam vim subiecit, quam quidam
ei indere sunt conati, quasi accommodatione illa liceret secundum «relativismi»
placita et saecularem habitum mentis in Ecclesia omnia considerare: dogmata,
leges, instituta, traditos usus; ille enim, quo erat ingenio acri et firmo,
perspectam habebat stabilitatem doctrinae et compagis Ecclesiae, adeo ut in his
eius cogitatio et opera veluti in fundamento inniterentur. In posterum igitur eo
verbo accommodationis ad novas necessitates hac significatione utemur, ut
scilicet mens Concilii celebrati perspiciatur, et normae, ab eo feliciter
sancteque editae, fideliter ad usum deducantur.
Arbitramur sane Ecclesiae, si nova eius psychologia respicitur, hac via esse
procedendum. Clerus igitur et fideles praeclarum opus spirituale habent, quod
insistant ad vitam et actionem secundum Christum Dominum renovandam. Ad hoc
ipsum opus perficiendum Fratres et filios Nostros, hoc est eos qui Christum et
Ecclesiam diligunt vocamus, ut una apertius Nobiscum profiteantur veritatem, quo
sensu Christus et Apostoli doctrinam tradiderunt; et, praeter hanc, studium
profiteantur disciplinae ecclesiasticae et unitatis, animos arcte ac suaviter
coniungentis, quae ad fiduciam mutuamque necessitudinem, nos, utpote membra
eiusdem corporis, confirmat.
Quo autem facilius ad huiusmodi christianae vitae renovationem, excitemur
omnes. Ecclesiae filios adhortamur, ut pia recordatione verba et exempla
prosequantur duorum Summorum Pontificum, qui proxime ante Nos fuerunt: Pium XII
et Ioannem XXIII dicimus, quibus Ecclesia, immo universi homines, tanta
beneficia debent; atque hoc ducti consilio decernimus, ut canonici processus,
qui dicuntur, rite instituantur, quibus incliti illi atque religiosissimi
Ecclesiae Summi Pastores, quos tantopere colimus, in Beatorum Caelitum numerum
referantur. Ita ii omnes voti compotes fient, qui, plurium vocum veluti concentu,
postulaverunt, ut caelestes honores utrique tribuerentur; item eorum sacrae
veluti hereditatis patrimonium posteritati tradetur integrum; itemque denique
cautum erit, ne ullam aliam ob causam, praeter verae sanctitatis cultum, hoc est
Dei gloriam eiusque Ecclesiae profectum, ipsorum germana et carissima imago et
nobis et venientibus saeculis ad venerandum proponatur. Quodsi iudicium, ut
omnibus patet, celeriter procedere non poterit, id tamen expeditum ordinatumque
sane erit. Faxit Deus, ut ipsum nos eo perducat, quo pervenire exoptamus.
Proxima Oecumenici Concilii conclusio Nos moneret, ut omnium fructuum ducamus
rationem, quos Concilium usque adhuc edidit, sive ad doctrinam quod attinet, cum
illustria et lutulenta veritatis ac vitae actionis documenta Ecclesiae universae
dederit, sive ad caritatem quod spectat, quandoquidem nos omnes ab extremis
terrarum finibus huc collegit, ut inter nos cognosceremus, ut omnes coniunctim
Deum deprecaremur, ut Concilii rebus studeremus, ut de iisque deliberaremus, ut
fidelitatem Nostram erga Christum Iesum eiusque Evangelium una simul
profiteremur, utque nostram augeremus amandi facultatem inter nos, et erga
Fratres a nobis seiunctos, erga pauperes et animi corporisve aegros, erga eos
qui in mundo sive doctrinis sive operibus vacant, erga universam denique hominum
societatem. Tempus tamen deficit, si tot argumenta in unum colligere velimus;
sed nobis omnibus aliae pro certo suppetent ad huiusmodi studium opportunitates,
suppetent posteris.
In praesentia, verborum Nostrorum finem facimus, propositum tantummodo
aperientes, quod veluti invitatio censeatur ad Oecumenicae Synodi digne
perpetuandam memoriam: propositum nempe Romae, ubi pastorales necessitates id
expostulent, novi aedificandi templi in honorem Beatae Mariae Virginis,
Ecclesiae Matris; Ecclesiae, dicimus, cuius ipsa pariter est prima filia
benedicta, caelestibus muneribus unite donata.
Deinde nuntiamus, Nobis esse consilium in universa Ecclesia indicendi
peculiare Iubilaeum, quod ab huius Concilii conclusione usque ad proximum
Pentecostes festum habeatur, ut per sacras contiones veritatis et caritatis
propagetur nuntium, quod a Concilio editum est, atque adeo Christifideles
confirmentur in coscientia suae communionis et coniunctionis cum suae cuiusque
dioecesis Pastoribus; qua occasione, omnes et singuli monebuntur, ut ex
ministerio reconciliationis (cfr. 2 Cor. 5, 18) fructum capiant ipsoque
fruantur; quod sane ministerium omnibus bona voluntate praeditis hominibus quam
uberrime patebit atque proponetur. Ad Iubilaeum spectantes nuntii et normae quam
primum evulgabuntur.
Sed tempus est orationi huic Nostrae finem imponendi et sollemnem, quam
celebramus, Sessionem iam concludendi; id vero facere nolumus, antequam vobis
omnibus gratias ex animo agamus, qui augustis istis suavibusque sacris ritibus
interfuistis praesentes, vosque in Domino salvere iubeamus, singulis in
sanctissimo eius Nomine bene precantes.
|