The Holy See
back up
Search
riga

DISCORSO DI SUA SANTITÀ PAOLO VI
ALL'ARCIVESCOVO DI CANTERBURY

Mercoledì, 23 marzo 1966

     

Suavi cum animi motione, cum gaudio, cum spe, Te Nos invisentem - quod Nobis contingit gratissimum - excipimus et mente sincera Tibi gratias agimus et christianam reddimus salutem: pax Domini sit Tecum et cum iis, qui Te digne comitantur, qui Tibi iunguntur, quorumque geris personam.

Lumine Christi affulgente singulare animadvertimus momentum huius congressionis, qua Ecclesia Catholica Romana atque Ecclesia Anglicana et Ecclesiae Communionis Anglicanae inter se quasi occurrunt: credentes in Christum ei animis intersunt, mundus aspicit, historia memorabit. Renovas quidem egregium illud humanitatis officium, quo Decessor Tuus illustris et honorabilis, Godefridus Fisher, desiderantissimum Decessorem Nostrum felicis recordationis, Ioannem XXIII, est prosecutus. Id agens quasi refìcis pontem, abhinc nonnulla saecula rescissum, quo Ecclesia Romana et Cantuariensis inter se erant coniunctae; pontem dicimus, quo vincula reverentiae, bonae existimationis, et caritatis significantur. Hac via nondum satis firma, quippe in qua restituenda elaboretur, incedis, idque Tuo sponte et animo cum sapientia fiduciae pleno. Deus benedicat tantae fortitudini Tuae tantaeque pietati.

Cupimus sane, ut, Nostrarum aedium limina intrans, haec imprimis percipias et sentias: scilicet Te non in domum extraneam ingredi, sed in domum, quam semper vigente titulo, etiam Tuam potes appellare. Gaudemus ianuam Tibi aperire et cum ea animum pandere Nostrum; laetamur, enim et honore afficimur, ad hanc temporis opportunitatem verba S. Pauli transferentes, secundum quae Te excipimus «non ut hospitem et advenam, sed ut civem Sanctorum et domesticum Dei» (cfr. Eph. 2, 19-20). S. Gregorius Magnus et S. Augustinus caelitus certe intuentur ac benedicunt.

Perspicimus igitur varias veluti partes huius eventus, neque dubitamus, ante omnia, declarare momentum historicum huius ipsius vestigii temporis; quod Nobis praeclarum esse videtur, paene vehementius animos concitans, atque felix, si de praeterita aetate, diuturna et luctuosa, recogitamus, cui id, ut propositum est, finem imponit, et si perpendimus, quae novae progressiones, quod attinet ad rationes inter Romam et Cantuariam intercedentes, ex eodem hoc tempore possint manare. Amicitia posthac oportebit eae innitantur et explicentur.

Deinde momentum civile consideramus, quod hoc exemplum concordiae bene procedentis et hoc propositum mutuae operae, in re et usu versantis, ad pacem inter Nationes in mundo stabiliendam et ad christianam inter homines provehendam fraternitatem possunt habere.

Occurrit praeterea momentum oecumenicum huius congressionis. Non latent Nos quaestiones graves et implicatae, quae ex ea oriuntur, et quae ut in praesenti solvantur, non pertinet ad illam. Sed eaedem ita exhibentur, ut res primariae in luce ponantur, quae sunt semper quidem valde difficiles, et sic proferuntur, ut simul in earum studium incumbamus de iisque meditemur iam sine ulla simultate, quam humana superbia parit, et sine ulla suspicione commodi terreni, idque secundum verba Christi et auxilio Spiritus Sancti.

Momentum denique spirituale et religiosum, quod vere proprieque dicitur, cogitatione complectimur, momentum videlicet mutui nostri conatus eo spectantis, ut communem fidelitatem erga Christum profiteamur ac veterem novamque precationem inveniamus, qua animi et voces consonent ad celebrandam magnitudinem Dei eiusque Consilium de salute totius generis humani, quae per Christum comparatur. In iis, quae ad doctrinam legesque ecclesiasticas pertinent, inter nos adhuc differimus atque distamus; sic in praesenti res se habet, si veritatis et libertatis rationem, ut decet, habemus, donec summam gratiam verae et perfectae unitatis in fide et communione mereamur. Caritas tamen potest ac debet iam nunc inter nos exerceri atque arcanam et prodigialem virtutem suam manifestare: «ubi caritas et amor, Deus ibi est».

Quam ob rem haec est dies praeclara, quam, divina bonitate largiente, Nobis praebes agendam: «exultemus et laetemur in ea».

                                                             

top