 |
DICHIARAZIONE COMUNE DELLA CHIESA
CATTOLICA E DELLA COMUNIONE ANGLICANA
Giovedì, 24 marzo 1966 Monastero di San Paolo presso la
Basilica Ostiense
Hac in urbe Roma, unde a Sancto Gregorio PP. I missus est in
Angliam Sanctus Augustinus, conditor Sedis Cantuariensis, quam omnes, qui nunc
sunt, Anglicani quasi centrum suae Communionis christianae habent, Sanctissimus
Dominus Paulus PP. VI et Reverendissimus et Honoratissimus Dominus Michael
Ramsey, Archiepiscopus Cantuariensis, Communionis Anglicanae gerens personam,
inter se covenerunt, ut fraterno animo salutem sibi impertirent.
Cuius congressionis in fine Deo omnipotenti gratias agunt, quod,
Spiritu Sancto afflante, per hos annos proxime elapsos novus sensus christiane
fraternitatis inter Ecclesiam Catholicam Romanam et Ecclesias Communionis
Anglicanae est exortus.
Eadem congressione, die XXIII mensis Martii anno MCMLXVI habita,
novus quidam efficitur gradus pertinens ad progressionem fraternae
necessitudinis rationum, in christiana caritate innixarum, atque sincerorum
conatuum, quibus obstacula, perfectam communionem ecclesiasticam impedientia,
superentur.
Praecepto igitur Christi Domini obtemperare cupientes, qui
discipulis suis mandavit, ut se invicem diligerent, declarant se in sinu Dei
miserentissimi, eiusdem ope, ea cuncta deponere, quae huic praecepto caritatis
praeteritis temporibus sunt refragata, et ad mentem Apostoli se accommodare, qui
dixit: «Quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora,
extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vccationis Dei
in Christo Iesu» (Phil. 3, 13-14).
Edicunt se exoptare, ut fideles utriusque Communionis eodem
sensu reverentiae, bonae existimationis, amoris fraterni ducantur. Quam mutuam
necessitudinem fovere ac provehere volentes, proponunt, ut inter Ecclesiam
Catholicam Romanam et Communionem Anglicanam sedulo instituantur colloquia,
quorum veluti fundamenta sint Evangelium et antiquae Traditiones utrisque
communes, quaeque ad illam unitatem pro qua Christus oravit, in veritate
perducant.
Colloquia illa non solum argumenta theologica comprehendent,
veluti Sacram Scripturam, Traditionem, Liturgiam, sed etiam res illas, quae in
vitae usu seu praxi ex utraque parte difficultates habent. Paulus PP. VI ac
Archiepiscopus Cantuariensis noverunt quidem gravia obstacula, quae impediunt,
ne perfecta communio fidei et vitae sacramentalis restituatur; nihilominus
consentientes studiose agere constituunt, ut ex utraque Communione alteri
alteros cum auctoritate attingant circa ea omnia, ad vitam ecclesialem
spectantia, in quibus mutua opera apta sit ad consensionem et caritatem augendam,
atque coniti, ut universae illae graves quaestiones solvantur, quae in mundo
nostrae aetatis in Christum credentibus occurrunt.
Hac mutua opera, adiuvante Dei Patris gratia et Sancti Spiritus
lumine, citius ad effectum deducatur precatio Domini Nostri Iesu Christi, qua
pro unitate discipulorum suorum oravit, et hac progressione, quae fit ad
unitatem, pax in humana consortione roboretur, quam solum concedere potest is,
qui donat pacecm, «quae exsuperat omnem sensum»;
haec vero pax una cum Benedictione Dei omnipotentis, Patris et Filii et Spiritus
Sancti, cum omnibus hominibus maneat semper.
Apud S. Paulum extra moenia, die 24 Martii 1966.
|