The Holy See
back up
Search
riga

«SACRO MILLENNIO» DELLA POLONIA CATTOLICA E FEDELE

MESSAGGIO DI PAOLO VI
PER L'APERTURA DELLE CELEBRAZIONI

Venerd́, 15 aprile 1966

 

Animo praesentes inchoatis sollemnibus celebrationibus sacri Poloniae Millennii rursus significamus paternos Nostros sensus erga nobilissimum istum populum peculiaremque caritatem confirmamus qua Te ceterosque Praesules in conferentiam congregatos prosequimur. Dum vero flagrantia nuncupamus vota ut Millennii celebratio felicia afferat incrementn christianae pietatis, fraternae concordiae, verae prosperitatis, dilectissimae nobis Polonae Gentis Apostolicam Benedictionem horum bonorum auspicem universae Nationi peramanter impertimus.

PAULUS PP. VI

                                                           

top