The Holy See
back up
Search
riga

DISCORSO DI PAOLO VI AI PARTECIPANTI
AL CONGRESSO INTERNAZIONALE PER IL LATINO

Sabato, 16 aprile 1966

 

Salvere iubemus vos, insignes et honorabiles viri, fatemurque vos et exspectatos et gratos, hoc mane coram admissos, in Vaticanas aedes venisse.

Invitatu et arcessitu Instituti Romanis studiis provehendis, ex fere omnibus gentibus terrisque profecti, Romae conventum facitis, in id vestris conspirantibus consiliis, ut Latinis litteris et linguae faveatis.

Praesentia vestra - credite - vehementer delectamur, ac sincere planum facimus, Nos observantiam adversus vos et sentire et praebere. Nam illud Tullianum saepe menti subit effatum, ut qui Romanorum sermonem calleant merito honore prosequamur: «non enim tam praeclarum est scire Latine, quam turpe nescire» (Brutus, XXXVII, 140).

Vos autem non modo linguae Latinae insigniter gnari estis, sed eximii cultores vel doctores. Quin etiam multi ex vobis - circumspicientes possumus hos nominatim appellare - eam magisterii gradu, operibus sive prosa oratione, sive versibus exaratis, lexicis concinnatis, tractatibus elaboratis, acumine ingenii in omni iudicio et in dicendo elegantia cum munditia et luce verborum claram adepti estis famam, nomenque vestrum magnorum viriìm volat per ora.

Verumtamen aliud est quod tum vobis conciliat gratiam, tum existimatione vos perquam dignos facit. Latinitatis causam agitis atque tutamini, quamvis varii diversique natione, caelo, cultu vitae, unanimo tamen consensu et alacri concertatione. Ob id certe post Avennione, Lugduni, Argentorati a vobis peractos coetus, Roman stationem sedemque celebritatum delegistis, invitanti eius voci obsecuti: «antiquam exquirite matrem» (Aen. III, 96).

Percommodus profecto vester fuit delectus. Ubinam locorum Latinitas maiores vires maioraque alimenta invenire potest, quam hac in Urbe, ubi Latinitas prodiit, adolevit, neque hactenus passa est senectutem et novae viriditatis spem exhibet. Inter omnes constat multis ex causis inclinatam eius esse fortunam et quodam modo eius casum timeri. Maiore fortasse impetu ea reviviscet, resurget: sol umbrarum interpositu et interiectu interdum obscuratur, at non moratur invictus regaliter refulgere.

Huius rei gratia Ecclesia pro suo munere diligentiam et operam navat et navabit. Oecumenicum Concilium Vaticanum Secundum, salutaribus quidem decretis, in sacrae liturgiae ritibus etiam vernaculorum sermonum usum concessit, pastoralis utilitatis rationibus merito poscentibus. Quodsi verba cogitationes natura sua exprimunt, maxime in divini cultus actibus et in colloquiis cum Deo serendis sensum mentis sermonis delectu praepediri fas non est. Quin potius is, qui adhibetur, sermo mentis cogitatis et animi affectibus famuletur oportet, eis deserviens sive in ore sacrorum ministrorum, sive in labiis populi invocantis nomen Domini et confitentis laudes eius. Quod quidem S. Augustini acute dicta haud minus dilucide enuntiant, quam graviter probant: «Melius est reprehendant nos grammatici, quam non intelligant populi» (Enarr. in Ps. 138; PL 37, 1796). «Iesus, id est Christus Salvator. Hoc est enim latine Iesus. Nec quaerant grammatici quam sit latinum, sed Christiani quam verum . . .» (Serm. 299; P.L. 38, 1371).

Tamen Ecclesia nostra, prouti Latina et Romana est, publicam suam Latinam linguam obtinet, exercitatione sustentat, profuturis inceptis colit. In quibus memoratu dignum ob oculos habuistis Romae conditum Pontificium Institutum altioris Latinitatis, in quo multum spei reponitur forte, ut, cum optimi cuiusque magistri disciplinae pateat, et nova ratione et via ad omnem humanitatem adolescentes informet, Latinitas ad honorem revocetur ex ingenio eorum, qui docent, ex praescripto eorum, qui praesunt.

Non una causa est, cur vobis valde gratulemur, quod linguae Latinae decus tueamini et eo contendatis, ut honorem per omnes gentes venerabilem diffundatis. Est enim lingua pernobilis et numerosa, copiosa et futtilitatis fastidiosa, comis et vehemens, ad sculpendum verum et iustum peridonea, plena decoris, incessu patens regina, pulchrior parens pulchrarum filiarum, quae se ipsas nesciunt, ubi ea nescitur, et suis expressa formis operum exemplaria exhibet «linenda cedro et levi servanda cupressu» (Hor., De arte poetica, 332).

Licet haurire e Latino emporio sapientissime, ornatissime, splendidissime scripta sive ad profanos, sive ad sacros auctores - Ecclesiae latinae Patres et doctores - pertinentia. «Sed pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas: quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet» (Cic., Pro Archia, VI, 14).

Nativa sua dignitate ac litterarum suarum monumentis lingua Latina ab honorabili viro perbelle nuncupata est «artium optima magistra» eaque ei visa est magnopere conferre «ad gravissimam illam causam liberalioris institutionis publicae» (I. M. Borovskij).

Cum omnis civilis animi cultus e linguae Latinae cultu nactus est et nanciscitur praesidium, quod cum paucis est comparandum, tum maxime illi honori et merito fuit, quod doctorum et eruditorum communis lingua multa per saecula exstitit. Theologi, philosophi, mathematici, medici, iurisperiti, philologi, inter se huius linguae commercio usi sunt. Quae cum perdisceretur et in amore haberetur, res litteratorum publica «erat terra labii unius» (Gen. 11, 1).

Difficili demonstratione Latine de studiis mechanicis, hydraulicis, astronomicis edisserebatur; graviter pingebantur vegetantia, fossilia, animalia; ab Hispania ad Poloniam, a Scandinavia ad Siciliam, humanitatis doctrina exculti viri hac nobilissima lingua inter se colloquebantur. Iisdem in finibus ob «poliglottías» varietates et in alium ex alio sermone versiones et profusam vernaculam loquacitatem et librorum proluviem, splendidam ac fructuosam id genus unitatem babylonica quaedam locutionum perturbatio consecuta est, cui multimodis nec inepte adhibentur remedia.

An sperandum est, et in id conferenda opera, ut lingua Latina pristinas possessiones servet et amplificet? Hoc quidem multis est in votis, quorum in exspectatione ipsis Vergilii versus (an oracula?) ad ea quae cupiunt deproperanda referre licet: «Imperium sine fine dedi (Aen. I, 279) . . . faciam omnes uno ore esse Latinos» (ibid. XII, 837).

Non infitiandum est rem esse gravem, laboriosam ac magnis difficultatibus obseptam. Sed saltem ex parte et communi cum utilitate, ad effectum deducetur, si in id incumbetur, ut quemadmodum vetera, ita nova reperta maioris momenti Latinis vocabulis significentur.

Iam vero tempus est, ut ad exitum Nostrum perducamus alloquium, quod salutaribus precationibus et bono omine placet Nobis concludere.

Latinus ager, qui non quievit, Vestro studio, industria, exercitatione fructus proferat uberrimos et suaves.

Conventui Vestro contingat is, qui optabatur exitus. Cum, Romano confecto itinere, domum redieritis, ad studium doctrinae et humanitatis cum vos applicabitis, cum in litteras amanti cura mentem intendetis, quae «adulescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur» (Cic., Pro Archia, VII, 15), in Latinas litteras impensius incumbite, Latinitatis facem sueto sublimius et rutilantius agitate. Non tenuis vobis labor, at non tenuis gloria, quia causae optimae patrocinantibus vobis exstabit officii meritum, quod imprimis Nos agnoscimus magni esse momenti. Omnipotentis Dei gratia vobis praesens adsit, vobis et inceptis vestris propitia aspiret.

                                                             

top