The Holy See
back up
Search
riga

DISCORSO DI PAOLO VI
AGLI ABATI E AI PRIORI DELLE CONGREGAZIONI MONASTICHE
DELL'ORDINE BENEDETTINO

Venerdě, 30 settembre 1966

 

Venerabiles Fratres ac Filii dilectissimi,

Laetamur admodum de praeclara corona, qua nunc cingimur. Ecce enim circa Nos Abbates magnae, historicae, religiosae Familiae Sancti Benedicti, qui undique gentium in caram, in mysticam, in Romanam eam domum, quae a S. Anselmo nomen cepit, convenerunt, ut vincula monasticae suae fraternitatis extollant atque astringant, ut ad normas Concilii Oecumenici Vaticani secundi suam Religiosorum vitam excitent ac perficiant, ut denique solacium a Benedictione capiant, quam aspectabile Ecclesiae Caput et Christi in terris Vicarius filiorum suorum optimis, deditissimis, in exemplum praelucentibus, quales vos estis, destinare solet. Gaudeamus omnes in Domino! Dum salvere vos iubemus, iam nunc vobis Nostram observantiam, Nostram existimationem, Nostram benevolentiam confirmamus. Tum Abbati Primati, Nobis sane carissimo, cum singulis Abbatibus cunctoque coetui Vestro, mente paterna a Christo, Domino nostro, multam salutem impertimus.

Libentissima voluntate vos admittimus coram; sed potius a vobis verba audire quam verba ad vos facere mallemus.

Monachi vos estis: homines videlicet estis singulares, qui, a profana vos conversatione quodammodo segregantes, in solitudinem non tantum exteriorem, sed etiam interiorem, id est in supernarum rerum meditationem discessistis. Homines estis silentio et precationi addicti; atque propterea unusquisque vestrum, non secus atque Patriarcha idemque legifer Pater vester, soli Deo piacere desiderans (S. Greg., Dial. II, 1), se ad se revocavit, in animi dumtaxat divitiis acquiescens. Aeterni Dei estis investigatores; atque ad norinam huius electionis vocatio vestra probata est, sicut vestra regula statuit: «si revera Deum quaerit» (c. 58). Quam ob rem vos totos sive divinae praesentiae cognoscendae, sive arti inenarrabili cum Christo cumque Deo colloquendi addixistis; ita ut in rebus invisibilibus, quae omnium verissimae et praesentissimae sunt, bene versati facti sitis. Hanc ob causam vos audire vellemus: vos dicimus, qui in huius vitae veluti crepuscolo vigilatis, et auroram praenuntiatis, quae omnes manet christifideles.

Sed si fieri non potest, ut hoc temporis momento Nos sileamus, vos autem loquamini, satis tamen vobis sit novisse, Nos probare professionem vestram Religiosorum propriam, qui vitae contemplativae sunt addicti, ad testanda vobis gratiam, observantiam, fiduciam, quibus vos prosequimur. Nos namque ad vos ea verba libenter adhibemus, quae Concilium Vaticanum secundum praesertim ad sacerdotes, quales vos estis, convertit: Quorum laus est in Ecclesia Dei. Pro plebe sua et toto Populo Dei ex officio precantes et sacrificium offerentes, agnoscendo quod agunt et imitando quod tractant . . ., ex abundantia contemplationis actionem suam nutriendo et fovendo, in oblectamentum totius Ecclesiae Dei (Lumen Gentium, n. 41). Ac eam laudem in vos transferimus, quam Decretum de accommodata renovatione vitae religiosae silentibus Christi sectatoribus et auditoribus tribuit: Instituta quae integre ad contemplationem ordinantur, ita ut eorum sodales in solitudine ac silentio, in assidua prece et alacri paenitentia soli Deo vacent, in corpore Christi mystico, in quo omnia membra non eundem actum habent (Rom. 12, 4) . . ., praeclaram partem semper retinent. Deo enim eximium laudis sacrificium offerunt, populum Dei sanctitatis uberrimis fructibus collustrant atque exemplo movent, necnon arcana fecunditate apostolica dilatant. Ita Ecclesiae decus extant et caelestium scatebra gratiarum (c. 7).

Hoc modo confirmare volumus dignitatem, immo excellentiam religiosae vestrae vivendi formae, atque etiam muneris, quod ad ipsam spectat sive in singulorum christifidelium pietate, sive in spirituali vita communitatis christianae, sive in vario et concinno contextu vitalis vigoris, quo Ecclesia Dei a Spiritu Sancto animatur.

Contemplari, hoc est ad Deum tendere cogitando atque amando, tale opus est, quod ad omnes quodammodo pertinet; omnes enim, cum Deo preces fundunt, nobiliores animi facultates exercere debent, nempe facultates meditandi et amandi. Nullo modo actus divini cultus intellegi potest, qui non secumferat necessario nisus ipsius hominis orantis; a quo nisu, ad contemplationem spectante, perperam quidam eos eximendos esse putant, qui actionem liturgicam participant, quasi actio liturgica, utpote communitaria, eximere posset fidelem a propria ponenda socia opera, haud secus ac si in canentium choro singuli cantores eximerentur a munere suam vocem cum aliorum vocibus coniungendi. Ceterum probe vobis in comperto est, quantopere sacra Liturgia postulet atque foveat illam animi contentionem, quae fidelem orantem ad contemplationem conducit; ac probe meministis verba illa Litterarum Encyclicarum «Mediator Dei», quae semper sunt recolenda: «Tantum abest ut sacra Liturgia intimos singulorum christianorum sensus reprimat, ut eos potius idcirco refoveat atque instimulet» (A.A.S. 1947, p. 567). Quod autem proprium officium est cuiusvis veri nominis christifidelis, id ipsum vos plene atque in exemplum ad effectum deducitis; ita ut per vos magis magisque resplendeat illa vitae contemplativae pulchritudo (S. Th. II-IIć, 180, 2, ad 3) quae incitat atque impellit Populum Dei universum ad quaerenda «quae sursum sunt» (Col. 3, 2) et ad salutarem eamque allicientem vim percipiendam vestrae artis orandi.

Hoc sane modo vestrum apostolicum munus iure merito agnoscitur; quod non solum ex nonnullis operibus constat vocationi vestrae consentaneis, quae ad pastorale ministerium et ad animi culturam spectant - hic peculiari modo recolere placet illud Benedictinorum monachorum insigne «ora et labora», nec non scholas et sacras missiones moderationi vestrae concreditas - sed etiam ex eo quod unite vel praecipue vos orationi et asceticae vitae addicti estis. Revera in ea hominum societate - ut ob plures rationes nostra est - quae Deum ignorat, quae a Deo seiuncta est, quae Deum neglegit, quae Deum esse negat, vos tranquillam quasi atque umbratilem vitam degentes, austeri atque humanitate pieni, in monasteriis vestris consistitis, quasi ad homines sacra quadam arcana fascinatione alliciendos. Vestra regula fulcimini, quae haec habet: «ubique credimus divinam esse praesentiam». Praesentia vestra veluti Signum et indicium est praesentiae Dei inter homines. Cantatis; quis vos audit? Sacra celebratis; quis ad vos animum intendit? Vos videmini ab aliis haud recte intellegi atque aestimari; solitudo vitam vestram deprimere videtur. Sed non ita est. Sunt qui animadvertant, vos ignem accendisse; sunt qui intellegant e claustris vestris lucem et calorem radiari; sunt qui gradum sistant, aspiciant, meditentur. Vos hominum huius aetatis mentem ad excelsa erigitis. Initium quoddam eorum meditationi praebetis, quod saepe eos ad salutem atque ad novas suscipiendas vires conducit. Id tamen hoc tantum pacto fieri potest, ut scilicet vita vestra, monachorum ratione instituta, omni ex parte perfecta sit. Perfecta in vivendi modo, quem vetustissima lex, a Sancto Benedicto condita, sapienter descripsit; perfecta in morum virtutibus, praesertim in gravitate (ut in Patre Herwegen) atque in animi bonitate (ut in Patre Ryelandt), quae propria nota esse videntur Vestri illius austeri atque humanissimi Legiferi Patris; perfecta praesertim in religiosa pietate excolenda (ut in Marmion), quae Christi amorem rebus omnibus anteponere iubet: sic enim in legibus vestris habetur: Nihil amori Christi praeponere (cc. 4 et 72); perfecta denique in vestra erga Ecclesiam Sanctam fidelitate (ut in desideratissimo Cardinali Schuster).

Quam ob rem, utpote Sancti Benedicti germani filii atque sectatores, fiducia atque Constantia inceptum pergite iter. Egregie sane novistis, quo ipsum tendat, cuius difficultatis sit, qua pulchritudine niteat. Regula vestra sapientiam spirat, quam nulla oblitterent saecula. Lumen igitur sumentes ab Oecumenici Concilii Vaticani II decretis, ac vestrum rerum usum cum hodierni temporis necessitatibus conferentes, vestrae religiosae vitae normas in novum ordinem redigite; potissimum autem vocationis vestrae conscientiam confěrmate, eiusque sacro afflatu spiritualem vitam imbuite. Ne gravemini, in acceptis institutorum vestrorum consuetudinibus inviolata permanere fidelitate, sed potius, iis integre servatis, pro certo habeatis, Ecclesiam temporum decursu esse perennem, atque ea omnia, quae ab eius Spiritu vitam hauriant, inexhausta pollere fecundidate. Vestras potiores curas mystico quodam flagrantique studio in sacram conferatis Liturgiam, atque, post celebratam Oecumenicam Synodum, omnium primi sacros ritus atque ab iis nutritam pietatem apte componite cum statutis normis aequabiliter serrandis; quam ad rem sinite ut in memoriam vestram revocemus, normas a Nobis nuper etiam impertitas per Nostras Litteras «Sacrificium laudis» quoad usum linguae latinae in Breviarii recitatione, etiam ad Monachos pertinere; quibus normis ne videamur vobis quasi novum onus imposuisse, sed potius Nobis in animo erat vetustam traditionem vestram defendere vestrumque humanum ac spiritualem thesaurum tueri. Sacrarum disciplinarum studia colite, praesertim Divinarum Scripturarum atque Ecclesiasticae historiae. Religiosarum rerum usum atque experientiam in ceterorum notitiam atque utilitatem perferte, aliquos idoneos libros in lucem edentes, quibus Catholica pietas integre solideque alatur. Vestrorum coenobiorum hospitalitatem curate; quod quidem eximium atque efficax apostolatus genus est vobis consentaneum. Colloquia cum Fratribus seiunctis serere studete, cum vos prae ceteris eos adire possitis iisque ostendere quae sit Veritas, qua vivimus. Haec quoque addimus: sedulam date operam, ut Congregationes Nationales constituantur, cum fortasse felix tot vestrarum quaestionum compositio inde haberi possit; contendite vos invicem adiuvare atque in caritate et oboedientia coniunctos perstare. Praeterea si Abbatis Primatis auctoritas aliquantulum augeat, id efficiet - Nostro quidem iudicio - ut magna vestra Benedictina familia magis magisque caritate domestica ferveat et ampliore fruatur facultate nova suscipiendi incepta, sive in sacris Missionibus promovendis, sive in studiis excolendis, sive in auxilio Dei Ecclesiae praebendo. Auctoritas etiam singulorum Coenobiorum Abbatibus debita, quacum secura Monachorum spiritualis quoque progressio maximam partcm coniungitur, arctissimis amoris atque oboedientiae vinculis, ad pristinum illum perducatur vigorem, quem Benedictinae leges, gravibus sane verbis, praecipiunt. Ecclesiam Dei denique diligite, vos coenobitarum fortissimum genus (Reg. 1); eam defendite, eam sustentate, eam sanctimonia vestra ornate. Hanc etiam Romanam Ecclesiam dicimus, quae veluti mater amantissima a vobis non agnosci non potest, quaeque vos filios habet electos ac prae ceteris dilectos.

Hisce autem animi Nostri sensibus, exhortationibus ac votis, in nomine Christi, cuius vices humiliter gerimus, libentissime vobis omnibus benedicimus.

                                                             

top