 |
DISCORSO DI PAOLO VI
AI DELEGATI DEGLI EPISCOPATI D'EUROPA PER LE VOCAZIONI ECCLESIASTICHE
Sabato, 3 dicembre 1966
Venerabiles Fratres ac dilecti filii!
Non una de causa suavi afficimur gaudio, quod Nobis licet hodie salutare vos,
qui ex variis Europae partibus in hanc almam Urbem advenistis ad primum
celebrandum Conventum Nationalium Moderatorum Operum, quae ad ecclesiasticas
vocationes spectant.
Scilicet viros cernimus coram Nobis congregatos scientia, prudentia
auctoritateque praestantes, quorum sedulae curae ad portionem dominici gregis
convertuntur lectissimam, dilectissimam.
Auget praeterea animi solatium causa quae vos Romam adduxit. Nempe
convenistis, auspice Sacra Congregatione Seminariis studiorumque Universitatibus
praeposita, ut fraterno studio coniuncti lumineque ducti Concilii Oecumenici
Vaticani Secundi, ea expenderetis, quae pertinent ad communem pastoralem
actionem in Europa ordinandam et ad incrementum promovendum ecclesiasticarum vocationum.
Qua quidem agendi ratione vos valde opportune ad effectum deducere studetis
normam sapientissimam ab eodem Concilio Oecumenico statutam: «Opus vero
fovendarum vocationum fines singularum dioecesium, nationum, familiarum
religiosarum atque rituum dilatato corde transcendat oportet atque ad
universalis Ecclesiae necessitates respiciens illis praecipue regionibus
auxilium afferat, in quibus ad Domini vineam instantius operarii advocantur» (Decretum
Optatam totius, n. 2).
Fatendum sane est, ex omnibus operibus inceptisque, quae nostra aetas
postulat ad optatam Ecclesiae renovationem efficiendam, sacrarum vocationum opus,
in quod incumbitis, primas quodammodo sibi vindicare partes. Revera vix
intellegi potest efficax, stabilis recteque ordinata pastoralis actio, quae
sacrorum alumnis praecipuas curas non adhibeat.
Cum autem sermonem habeamus ad viros, qui in hoc sacri apostolatus provincia
praeclara experientia pollent, Nobis opus non est in mentem vestram revocare
immensam quaestionum difficultatumque molem, quae vobis hodie solvendae
proponuntur, dum tot regiones, pro dolor, sacrorum administrorum paucitate
tantopere laborant, ac magno cum moerore tristia iterare cogimur Christi Domini
verba: «Messis quidem multa, operarii autem pauci» (Luc. 10, 2).
Nihilominus liceat vos certiores facere, Nos plurimam spem collocare in
coniunctis laboribus vestris, quos quidem libenter laudamus, probamus, ad
eorumque prosperum exitum larga superna auxilia a Deo enixis precibus
imploramus.
Neque Nobis in animo est hac data occasione graves easdemque implexas
quaestiones aggredi, quae ad rectam sacerdotii candidatorum institutionem
spectant. De hac re pluries ab hac Apostolica Sede maximi ponderis documenta
edita sunt, ac vel ipsum Concilium Oecumenicum normas tradidit sapientiae plenas,
quae profecto vobis valido erunt auxilio ad munus vestrum recte fructuoseque
obeundum. Quare satis nunc sit Nobis nonnulla tantum attingere, quae psycologiam
respiciunt iuvenum, qui ad sacra capessenda caelesti instinctu vocantur. Quae
divina vocatio, ut nostis, prorsus pendet ab arcano Dei consilio, iuxta divini
Redemptoris sententiam: «Non vos me elegistis, sed ego elegi vos» (Io.
15, 16) at Deus requirit ut invitationi suae homo libero voluntatis assensu
respondeat; scilicet divina vocatio postulat hominis auscultationem. Quare opera
danda est, ut animi fidelium, iuvenum praesertim, idoneis subsidiis fruantur,
quorum ope divinum Verbum audire possint, Deoque ad se illos invitanti iuvenis
Samuelis verbis respondere queant: «Loquere, Domine, quia audit servus tuus» (1
Reg. 3, 9).
Inter huiusmodi subsidia, quibus adulescentium animi ad Dei Verbum audiendum
disponuntur, praecipuum locum illud obtinet, quo ipsis interioris silentii
fovendi opportunitas tribuitur. Etenim puerorum atque adulescentium mentes, per
visum atque auditum, ingens prorumpit externarum commotionum multitudo, quae
saepius inanes et vacuae, immo quandoque maleficae atque perniciosae sunt, ita
ut eos omnino impediant, quominus perfecte vivendi rationem eiusque praestantiam
et pulchritudinem animo concipiant atque contemplentur. Quam ad rem, plurimum
conferet sagax educatio ad quaedam tacendi et sese colligendi momenta servanda,
ea praesertim quibus vel diligens sui ipsius recognitio fit, vel Deo post Sacram
Synaxim grates impense aguntur, vel aeternis meditandis rebus stato tempore
vacatur. Hisce potissimum rerum adiunctis, adulescentium animi, per sacras
precationes Deo sese coniungentes, cum Ipso filiorum more loquuntur; tunc Deus
ipse arcana sua consilia et exspectationes illis gradatim revelat; ac simul
provide fit, ut adulescentes aptius intellegant, num ad sacerdotium votati sint,
quodve sit munus ipsis a Deo commissum.
Non minoris autem ponderis et momenti aliud quoque subsidium censeatur
oportet: ut nempe alumni frequens cum Dei verbis commercium instituant, quae in
Sacris Scripturis continentur. Id optima sane ratione haberi poterit, si ad «activae»
institutionis normas fiat, quae hodierno tempore invaluerunt, mutuam magistrorum
et discipulorum operam postulantes: ut scilicet ipsi adulescentes quosdam
Evangelii locos legant, de iisque edisserant, augustam et satram vim percipiant
verborum Christi, atque in Divini Servatoris vitam atque res gestas propria
virtute et diligentia inquirant. Ut omnibus compertum est, plurimum valet ad
adulescentis animos formandos, plene novisse quem locum quamque auctoritatem
Christus in ipsorum animis obtineat: Christum dicimus, prout ex Evangelii veluti
fontibus hauritur atque cognoscitur. Quam ob causam probe intellegitur, quae sit
de hac materie Ecclesiae sollicitudo, cum Concilii Oecumenici Vaticani II
Decretum, a verbis incipiens «Optatam totius» de institutione sacerdotali, haec
verba habeat: «Christum quaerere edoceantur in verbi Dei fìdeli meditatione, in
actuosa cum sacrosanctis Ecclesiae Mysteriis communicatione» (n. 8). In
adulescentium autem animis, qui hanc Iesu Christi consuetudinem habent, quae non
solum ex librorum studio, sed potissimum etiam ex intimo animi cum Ipso
commercio et recondita pietate proficiscitur, vestigium imprimitur, quod numquam
deleri poterit.
Alia quoque patet via iuvenibus ad verbi Dei vocem percipiendam, si nempe
actuosam Ecclesiae vitam experimento cognoscant. Quare omnibus, qui
ecclesiasticis vocationibus dant operam, magnopere cordi sit, ut in iuvenum
notitiam perferantur vel operariorum evangelicorum necessitates, vel pauperum
angustiae, vel condiciones cuiusdam christianae communitatis quae religiosae
vitae exemplo ceteris praestat, ac vel etiam sacra ephebaea ubi adulescentes in
spem Ecclesiae succrescunt. Iidem iuvenes nonnulla quoque sacri apostolatus
munera suscipiant, ut noscant quid valeant ipsorum vires in huiusmodi operibus
obeundis; peculiarique modo inde a teneris annis assuescant liturgicos ritus
actuose participare, cum nihil magis permoveat animos ad pietatem, quam sacrorum
mysteriorum consuetudo, cuius virtus eficit ut iuvenilis aetas sacro quodam
afflatu penitus imbuatur ac desiderio inflammetur Christi Domini vestigia
sequendi.
Denique, ut ecclesiastica vocatio feliciter tandem effloreat, necessarium
prorsus est, ut adulescentibus occasio detur adeundi et audiendi ipsos divini
verbi magistros, scilicet sacerdotem quendam, qui gravitate morum et consilii
maturitate spectabilis, noverit ipsorum animi secreta paterne excipere, et
iisdem adsit velut praeceptor, ductor, amicus. Plerumque reapse contingit, ut ad
amplectendam sacerdotalem vitam vocatio non ex se sponte prodeat, sed quasi
evangelica sit gemma quae in agro abscondita est detegenda. Deus enim, qui sibi
electorum suorum arcessitum reservat, postulat tamen sacrorum administrorum
adiutricem operam, ut iuvenes caelestis gratiae actionem animadvertant atque
divinum germen in suis animis positum ad maturitatem perducant. Quare sacris
vocationibus numquam desit sacerdotis amicale colloquium, paternum consilium ac
praesertim spiritualis moderatio: quae omnia ita praestanda sunt ut debita
observantia servetur sive Dei actioni sive sacerdotii candidatorum libertati.
Haec sunt quae Nobis visum est ad considerationem vestram proponere, quaeque
vestrae sollertiae vestroque religionis studio commendamus. Nunc nihil Nobis
restat, nisi ut inceptionibus, quibus his diebus vacatis, felicissima quaeque
exoptemus, atque vos vehementer exortemur ut illabefacta fiducia sanctissimi
apostolatus vestri opus alacriter pergatis. Quamvis enim in permagnas
difficultates incurratis, numquam et nusquam cogitandum est Deum necessitatibus
Ecclesiae suae non consulere, atque nunc temporis, aeque ac praeteritis
aetatibus, non ad se vocare innumeros manipulos adulescentium qui generosi,
fortes, intigri, puri, Christi voci obtemperent et vota concipiant sese
Ecclesiae devovendi. Dilectissimis hisce filiis numquam desinite excelsa sacri
apostolatus et christianae sanctitatis itinera proponere; necessitates animarum
indesinenter ostendite; ad Christi vestigia sequenda eorum animos incendite:
ipsi vos generoso animo sequentur.
Ut haec vota Nostra, quae Omnipotenti Deo ex animo commendamus, feliciter
effici possint, vobis omnibus vestrisque laboribus Apostolicam Benedictionem,
paternae benevolentiae pignus, peramanter in Domino impertimus.
|