 |
DISCORSO DI PAOLO VI AI PARTECIPANTI AL II CONVEGNO INTERNAZIONALE DEI
CANONISTI
Sabato, 25 maggio 1968
Salvere libenter iubemus vos, perinsignes cultores disciplinarum iuris, hac in
urbe Roma, quam summo consensu omnes agnoscunt fuisse iuris veluti altricem
patriam eique incunabula dedisse. Nominatim autem pergratum est Nobis salutare
vos, studiosi iuris canonici, qui praesentia vestra hodie pernobilem animi
affectum declaratis, quo in ipso beatissimi Petri Successore Ecclesiam colitis
ac veremini. Pro hisce pietatis et observantiae officiis gratiam vobis habemus
quam maximam.
1. Huius occursus praeclaram opportunitatem praebet Conventus ex universis
Nationibus iuris canonici cultorum, qui quidem provide coactus est, cum decem
condantur lustra, ex quo Codex iuris canonici vigere coepit, ibique sermo
Latinus adhibetur, qui sane lingua est Ecclesiae. Vos autem alloquimur,
dum pleno et alacri itinere procedit labor et opus Commissionis, quae ideo
costituimus ut leges iuris canonici (secundum praescripta Oecumenici Concilii
Vaticani secundi) renovarentur.
Ex his rerum adiunctis, quae auspicato una simul coeunt, occasionem nanciscimur
una vobiscum aliquid attingendi, quod disceptationum vestrarum princeps efficit
argumentum: id est sacrorum canonum disciplina.
Nemo commodius quam vos, dilectissimi Nobis filii et honorabiles viri, potest
exactiore iudicii libramento aestimare, quodnam sit munus atque officium iuris,
communioni et societati hominum interserti. Omnes profecto iuris rationes
vinculo quodam, quod frangi nequit, cohaerent, secundum teleologicum consilium
salutis a Deo Creatore initum, cum excellentia et dignitate personae humanae.
Nam ius nihil aliud est nisi tutum praesidium, quo commune bonum cum auctoritate
legitime disponitur et provehitur; idque contra quoslibet externos interventum
defendit et tutatur inviolabilem autonomiam, in cuius finibus omnis homo reapse
capax fit cum recta sua conscientia ea quae ad perfectionem suae humanae
personae pertinent ad effectum deducendi.
Huius rei causa valde iuvat Nos in memoriam nunc revocare, vicesimum impleri
annum sollemnis illius Declarationis, qua expressa est maturior et definitior
conscientia ad ius pertinentium partium: loquimur de Declaratione universali
iurium hominis, sancita a Coetu generali Nationum Unitarum, Lutetiae Parisiorum
die decima decembris anno millesimo nongentesimo quadragesimo octavo.
Quodsi nos attente consideramus hominem ut christianum atque membrum populi Dei
in Ecclesiae vita, plane intellegimus, iuris functionem minime alienari a
mysterio salutis, neque, ut ita dicamus, in eius limine suum gradum sistere.
Quidquid enim personam humanam universe spectat, prorsus refertur ad
efficientiam divini consilii salutis. Quare cum ea et propter eam oeconomia
salutis complectitur etiam patrimonium iurium, quippe cum haec, cum iustitia et
cum persona humana, inscindibili nexu sint coniuncta.
Cum igitur ius certa pars sit ad praecipuam temperationem humanae communitatis
pertinens, in eo ipso posita etiam tutela et custodia est dignitatis
christifidelis, quatenus is configuratur Christo, et filius est Excelsi. Nimirum
idem ius «ecclesiali» coetui dat suppeditatque, si ita fari Nobis licet,
contextus et fundamenta necessitudinum et rationum, quibus inseritur
florescentis christianae vitae vigor, scilicet respectu habito universarum
facultatum quae ei propria sunt usque ad adipiscendam «mensuram aetatis
plenitudinis Christi» (Eph. 4, 13). Hinc praeterea in Ecclesia germinat
et floret caritas, amor scilicet qui, ut evangelicum fermentum, cuncta penetrat,
cuncta alit, consecrat, cuncta in Christo coagmentat et in unum colligit.
Denique huic iuridicialium statutorum contextui vis atque efficientia pastoralis
muneris adiciuntur, quod quidem, etsi non idem atque iuridica ratio est neque in
eam convertitur, tamen et reapse alacri cura efficitur et, altera ex parte,
obsequio fiduciae pleno excipitur, prout in iuris ordinatione firmum praesidium
invenerit.
2. Ceteroqui in ecclesiastica etiam societate ius, uti tale stare non potest
neque efficaciter agere videtur, nisi certa congruentique regula definiatur
apteque in ordine rerum describatur. Lex igitur, cum eam iuris natura postulet,
existimanda non est ab Ecclesiae compage abhorrere, quasi sit corpus extraneum,
quod quis in eiusdem compositione violenter defixerit. E contra, canonica lex
talis profecto est, ut maximi momenti munus in Ecclesiae vita exsequi debeat, ut
nempe omnia fulciat et tutetur et foveat incepta communia, quae ad christianam
vitam fidelius usque et constantius vivendam suscipiuntur. Quoniam vero
christianae vitae progressio pastorale vicissim ministerium poscit, id proprium
peculiareque legum ecclesiasticarum est opus, ut eae probe respondeant variis ac
multiplicibus necessitatibus actionis pastoralis apertas ostendens vias, quibus
ipsa disposite ad effectum deducatur.
Ad huiusmodi ergo munus revera perfungendum canonicae leges, quas «positivas»
appellant, inertes vel immotae nullo pacto sunt; sed, dum in praecipuo suo opere
incommutabiles perstant, certis quibusque temporibus, pro rerum humanarum
varietate, suum partium ordinem sibique peculiares formulas secundum iuris
scientiam renovant atque redintegrant. Quam ob rem immensus paene numerus
textuum ac monumentorum, unde «Fontes Iuris Canonici» constant, in quas
potissimum canonici iuris periti suam intendunt mentem doctissimis vacantes
pervestigationibus, non est - ut cuivis parum subtiliter inspicienti vel
praeiudicatae opinioni obsecuto videri potest - rudis quaedam moles normarum,
quae quasi sint aliae subter alias positae; sed, dummodo debito in lumine
collocetur, id tantum demonstrat planeque testatur, quo assiduo scilicet nisu
Ecclesia suarum legum corpus diversis aetatibus variisque rerum vicibus
recognoverit, continuum Populi Dei processum semper adiutura. Canonica enim lex
non impedit, sed incitat, non imminuit, sed sustentat, non coercet, sed provehit
atque tuetur perenne christianae veri nominis vitae incrementum, adspirante sine
ulla intermissione gratia Spiritus Sancti. Quam ob causam praesens canonicarum
legum renovatio ad quandam a rebus abstractam structuram in antecessum minime
conformanda erit, quae iis tantum respondeat postulatis, in intima totius legum
statuendarum rationis dialectica vi, ut ita dicamus, insitis; neque pariter haec
renovatio radicitus apparanda erit, ut scilicet eo solummodo spectet, ut in
locum publicarum legum, quae nunc obtinent, normae mere novae variaeque
substituantur. Huiusmodi autem instauratio in legum iam latarum regione suum
habebit exitum, ut quaecumque superflua et consumpta habentur, inde tollantur,
ut quaecumque iam desiderantur, ad nova postulata quod attinet, in rem
deducantur, ut normarum universitas novam accipiat formam quae maiore
cohaerentia in universum ditetur, ut denique germana illa et sincera sive
canonicae legis sive eiusdem muneris natura magis perspicua videatur eademque
aptius agnoscatur.
Hanc viam alacris sequitur a Nobis condita Commissio. Neque parvi ponderis aut
momenti ea censenda sunt, quae iam ad effectum sunt deducta. Coetus ad studia
exercenda instituti multas iam adumbratas formas seu «schemata» canonum, id est
fere sescenta, confecerunt, quae Patribus Cardinalibus ad expendendum tradentur,
deinde mittentur Episcopis. Perbrevi tempore Cardinalium Commissio
congregabitur, cuius erit de novo Codice ordinatim concinneque distribuendo
statuere. Sed quantum operis est adhuc faciendum! Vos igitur, filii clarissimi
ac dilectissimi, rogamus, ne egregiam operam vestram ad hoc arduum graveque
inceptum desinatis conferre. Labores Vestri ac studia, fructus pervestigationum,
a vobis ad exquisitae doctrinae rationem peractarum, eximium praebebunt
adiumentum Ecclesiae, quae hisce temporibus, leges renovans suas, non alio
contendit, quam ut iisdem legibus suis confirmet ac tueatur sinceram illam
novamque impulsionem ad vitam christianam instaurandam, quam Concilium Vaticanum
Secundum exoptavit atque promovit.
3. Verumtamen addamus oportet, fore ut fructus praestantissimus canonicarum
legum recognitarum illo solum tempore et illo tantum modo percipiantur, quibus
leges Ecclesiae convictui et societati Populi Dei revera inserantur. Hoc enim
nisi fieret, si leges ecclesiasticae, quamvis accuratissime conscriptae et
rectissime dispositae, in hominum usu et consuetudine ignorarentur, aut
vocarentur in controversiam, aut respuerentur, vanae, pro dolor, inertes et
salubri efficacitate destitutae manerent; atque adeo impulsio ad renovationem,
nisi in usu niteretur, ad quem leges essent deductae, infirmaretur vel esset
fortasse fluxa et evanida ac procul dubio minus sincera et certa. Ad hoc ipsum
quod attinet, non desunt quidem causae dubitationis et anxietatis. Quemadmodum
notum est, hac aetate nostra non paulum pervagatus est ille quidam habitus
mentis, ex quo legibus canonicis et omnibus, quae eas veluti repraesentant vel
aliquo modo harum sunt praedita auctoritate, more scepticorum diffiditur vel
repugnatur, eaque negleguntur atque etiam despiciuntur. Qui habitus mentis
multiplici ostenditur ratione, qua ex parte libet memorare plus aequo interdum
extolli, etiam in sociali hominum consortione, ac saepe unite agnosci indolem
charismaticam Ecclesiae vel eorum, qui arbitrentur se hanc sibi sumere posse;
memoramus etiam immoderatius a quibusdam commendari potestatem personae humanae
ad suum arbitrium sese gerendi, quae eo spectet, ut quivis heteronomi fines et
quaevis vincula cuiuslibet auctoritatis, etsi legitimae, negentur.
Ut igitur eiusmodi deformitates emendentur, praeiudicatae evellantur opiniones
et mentis errata auferantur, omnino necessarium est, ut germana forma Iuris
Canonici legumque ecclesiasticarum proponatur eademque dilucida reddatur atque
perspicua. Ex quo consequitur necessitas, urgens neque ullam recipiens
dilationem, afferendi incrementa Iuris Canonici studiis. Hoc quippe officio
certo ac definito, quod praetermitti non licet, universa tenetur Ecclesia; idem
suscipi debet in cuiusvis ordinis institutione ac formatione christiana atque in
singulis gradibus «ecclesialis» societatis; potissimum vero hoc pertinet ad
illos quasi cardines subsidiorum rationis, quae Ecclesiae, ad has ipsas partes
sibi peculiares obeundas, praesto est: ecclesiasticas dicimus studiorum
Universitates et Magisteria et Instituta academica Iuris Canonici. Oportet sane
curetur, ut iuvenes, praesertim sacerdotes, atque etiam laici, numero in dies
augescentes et ex omnibus regionibus orbis terrarum advenientes, veluti novi
tirones, eodem asciscantur; atque ut omnia subsidia technica et didactica
amplificentur ac perficiantur, quibus professores munus suum efficacius queant
explere. Plures ex vobis, qui hic adestis praesentes, modo apud sacra Theologiae
Magisteria et studiorum Universitates in altiora Iuris studia incumbunt, sicut
illa addecet doctrinarum domicilia; quam ob causam, vester labor - qui tantopere
iam eminet ad doctrinarum investigationem quod attinet, ut supra diximus, cum ad
ecclesiasticarum legum codicem efficiendum ordinandumque plurimum conferat -
utilior ac pretiosior redditur adiuncto munere Iuris scientiam docendi et
prolatandi. Maximi igitur ponderis et auctoritatis illud erit ministerium, quod,
haec facientes, Ecclesiae sanctae navabitis, idemque fructibus ditabitur
amplissimis; id ergo volumus Nostra laude et hortatione prosequi, quas vobis
expromere placet, verba sumentes ab insigni illo atque perhumano iuris Magistro,
Ivone Chartusiano: Quicumque ergo ecclesiasticus doctor ecclesiasticas
regulas ita interpretatur aut moderatur, ut ad regnum charitatis cuncta quae
docuerit vel exposuerit, referat, nec peccat, nec errat; cum salutis proximorum
consulens, ad finem sacris institutionibus debitum pervenire intendat (Prol.
in Decretum; M.L. 161, 47-48). Vestras frequentantes scholas, vestra scripta
legentes, accommodatis viis ac rationibus efficacis Vestri magisterii discentes,
iuvenes germanum Ecclesiae Iuris sensum cognitionemque adipiscentur; vobis
ducibus atque doctoribus tales educabuntur sacerdotes et laici viri, qui, iuris
scientia pollentes atque consilia et proposita in diligentissima studiorum
ratione penitus defixas habentes, valeant Ecclesiae leges in Populi Dei notitiam
latius usque perferre, curare pariter, ut verum earum officium et munus
perspiciatur, eaedemque leges magis magisque colantur atque fidenti laetoque
animo accipiantur. Peculiares autem sollicitudines in eos quoque impendatis
oportet, qui vel advocandi erunt, ut una vobiscum munus Magistri iuris
prosequantur et provehant, vel gravia onera et moderandi officia suscipere in
Ecclesia aliquando poterunt.
Pergite, igitur, sapientes doctrinaeque studiosi Nobis dilectissimi filii,
partes vestras constanti, magno stenuoque animo exsequi; id postulant a vobis
supremae Ecclesiae utilitates; immo, in praesentibus temporum adiunctis,
Ecclesia renovato et quasi anxio studio hoc urgere videtur.
Nostram autem sinceram laudem, paterna Nostra hortamenta Nostraque flagrantia
vota confirmare iuvat Apostolica Benedictione, quam vobis omnibus, hic
praesentibus, caelestium gratiarum auspicium, peramanter impertimus.
|