 |
DISCORSO DI PAOLO VI AI PARTECIPANTI ALLA XI SESSIONE PLENARIA DEL
«CONSILIUM AD EXEQUENDAM CONSTITUTIONEM DE SACRA LITURGIA»
Lunedì, 14 ottobre 1968
Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii,
Facile conicere potestis, quo animo aures praebuerimus verbis, quibus
dignissimus ac carissimus Praeses vester, brevi sed diserta oratione, coram
Nobis recensere voluit multiplicem navitatem elapso anno peractam a Commissione
vestra. Inde cognovimus tam magnam laboris molem expeditam esse, quae palam
profecto ostendit, liturgicae renovationis opus, quod vobis commissum est,
sollerter acriorique usque studio feliciter procedere.
Ac revera consessus, quem nunc Romae a vobis celebratur, eo tempore contingit,
quo profecto possumus, immo debemus emensum iter respicere, ut fructus laborum
vestrorum hucusque collectos contemplemur ac pro merito aestimemus. Fateri libet
hos fructus uberes sane esse, atque ad spem bonam Nostrum animum erigere. Novi
enim ritus novaeque precandi formae in liturgiam inductae pulchriore
splendore vetustum venustunque sacrum Ecclesiae patrimonium ornaverunt, ac non
sine gaudio cernimus, ob actuosiorem fidelium participationem, divinum cultum
passim reflorescere.
Qua de re summas in primis Omnipotenti Deo grates persolvimus, quandoquidem
«omne donum et omne datum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum» (Iac.
1, 17).
Sed vobis etiam, qui horum fructum magna ex parte auctores fuistis, memoris
gratique animi Nostri sensus patefacere cupimus, itemque hac libenter utimur
opportunitate ut debitas persolvamus gratias Conferentiis Episcopalibus de
auxilio vobis prompte generoseque praestito. Id quantopere laboribus vestris
profuerit, plane Nobis compertum est; sicut etiam probe novimus omnes sacros
Ecclesiae Pastores nullis parcere curis atque laboribus, ut liturgica renovatio
populum Dei ad florentiorem christianam vitam conducat et ad «plenam illam,
consciam atque actuosam liturgicam celebrationum participationem», quae inter
praecipua Concilii Oecumenici proposita sunt recensenda (Constit.
Sacrosanctum Concilium, n. 23). Id Nostram persuasionem confirmat, praesenti
hac aetate, qua magis magisque apud homines elanguent orationis studium, fides,
pietas erga Deum atque aeternorum bonorum exspectatio, optimam nobis occasionem
datam esse, ut non solum Ecclesia, sed etiam hominum societas universa ad amorem
germanae religiosae vitae revocetur.
Non solum autem ad gratulandum de opere feliciter peracto ad vos sermonem habere
cupimus. Vehementius Nos permovet desiderium vos adhortandi animumque addendi ad
longam, quae adhuc superest, terendam viam. Agitur nunc de Missalis Romani
perficienda recognitione, quae iam ad exitum vergit; postea de Breviario, de
Rituali, de Pontificali, ac tandem de Martyrologio, ad quos libros liturgicos
rite decognoscendos, diuturnum adhuc tempus vobis opus erit.
Hinc clare patet summum momentum, quod Ecclesia hodie tribuit sacrae Liturgiae,
quae centrum et quasi animus totius christianae vitae habenda est, immo, ut
ipsis Concilii Oecumenici verbis utamur, «est culmen ad quod actio Ecclesiae
tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat» (1. c. n. 10). Patet etiam
quam necessarium sit, ut in Vestro obeundo munere semper ob oculos habeatis
arctam necessitudinem, qua «lex orandi» Ecclesiae cum ceteris religiosae vitae
campis conectitur, praesertim cum fide, cum traditione, cum lege canonica.
Cum prorsus oporteat ut lex orandi cum lege credendi concordet ac fidem
christiani populi manifestet atque corroboret, novae precandi formulae a vobis
apparandae Deo dignae esse non poterunt, nisi catholicam doctrinam fideliter
referant; ac facile intellegitur, quanta maiestate, simplicitate, pulchritudine
eaedem excellere et quam apta esse debeant ad commovendos animos et ad pietatem
excitandam, ut naturae et indoli cultus liturgici piane respondeant. (Cfr. R.
Guardini, Lo spirito della Liturgia, Morcelliana, pp. 43, 44).
Ex alia parte, liturgica renovatio non ita accipienda est, ut sacrum
praeteritarum aetatum patrimonium respuat, et quaslibet novitates temere
admittat. Quid hac in Concilii Oecumenici Patres sibi proposuerint, cum
Constitutionem liturgicam promulgaverunt, vobis in comperto est: scilicet
innovationes cum sana traditione congruere debent, ita «ut novae formae ex
formis iam exstantibus organice quodammodo crescant» (n. 23). Quare sapiens
reformatio ea dicenda est, quae apta ratione nova et vetera componere valeat.
Ex his, quae diximus, palam apparet, quanti momenti sit ad rectam reformationem
in tuto ponendam, ut, hoc praesertim tempore, omnes manifestam habeant indolem
ecclesialem atque hierarchicam sacrae liturgiae. Scilicet ritus et precandi
formulae liturgicae non privatum negotium censenda sunt, quae ad singulos
pertineant, vel ad paroeciam, vel ad dioecesim, vel ad aliquam nationem; verum
pertinent ad Ecclesiam universam, cum eius vivam exprimant precantem vocem.
Quare nemini fas est has formulas immutare, novas inducere, in earum locum alias
substituere. Hoc vetat ipsa sacrae liturgiae dignitas, cuius ope homo cum Deo
commercium habet; ac vetat etiam animarum bonum et pastoralis actionis
efficacia, quae hoc modo in discrimen adducitur. Quam ad rem iuvat illam normam
Constitutionis Liturgiae recolere, vi cuius «Sacrae Liturgiae moderatio ab
Ecclesiae auctoritate unite pendet» (n. 22, 1; cfr. n. 33). Cum tamen de normis
ad vos sermonem habeamus, quae navitati vestrae praeesse debent, silentio
praeteriri non patimur nonnullas agendi rationes, quae in variis Ecclesiae
partibus animadvertuntur, et quae haud parvae anxitudinis et doloris Nobis causa
sunt.
Huc spectat in primis ille mentis habitus, quo multi aegre ferunt quidquid ab
auctoritate ecclesiastica proficiscitur aut legitime praecipitur. Quo fit ut in
re liturgica vel ipsae conferentiae Episcopales quandoque proprio marte plus
aequo procedant. Fit etiam, ut experimenta ad arbitrium saepe habeantur et ritus
inducantur, qui normis ab Ecclesiae statutis aperte repugnant. Nemo est qui non
videat hanc agendi rationem non solum Christi fidelium conscientiam graviter
offendere, sed nocere ipsi ordinatae renovationis liturgicae executioni, quae
prudentiam, vigilantiam, ac praesertim disciplinam ab omnibus postulat.
Multo magis autem Nobis anxitudinem gignit eorum agendi ratio qui contendunt
liturgicum cultum sacra indole exuere, ac proinde perperam arbitrantur non esse
adhibendas res atque suppellectiles sacras, sed in earum locum res esse
substituendas, quae ad communem et vulgarem usum pertineant. Eo usque
temeritatis nonnulli progrediuntur, ut non parcant sacro ipsi celebrationum
loco. Fatendum sane est huiusmodi opinationes non tantum germanam sacrae
liturgiae indolem, sed etiam veram Catholicae religionis notionem pervertere
(cfr. L. Bouyer, La vie de la liturgie, Ed. du Cerf, «Lex orandi», p.
324).
Item cavendum est, ne cum agitur de ritibus, formulis, actibus liturgicis in
simpliciorem formam reddendis, ultra quam oportet procedatur, ac non satis ratio
habeatur magni momenti, quod «signis» liturgicis est tribuendum. Id prono alveo
conducit ad vim atque efficacitatem imminuendam liturgiae sacrae. Revera, aliud
est a sacris ritibus removere quidquid hodie nimis redundare videtur, aut
obsoletum et inutile evasit, aliud vero est liturgiam destituere iis signis
eoque decore, quae, si intra iustos contineantur fines, prorsus necessaria sunt
christiano populo, ut valeat recte percipere arcanas res atque veritates, quae
sub velamento externorum rituum delitescunt.
Quae cum ita sint, magnum excelsumque negotium vestrum est, dilecti filii,
efficere ut sacra liturgia germanum vultus sui spendorem ostendat coram
hominibus, suamque proferat efficacitatem ad spiritualem societatis vitam
promovendam. Neque in isto omnia. Curandum etiam vobis est, ne, tempore
elabente, deferveat illud renovationis liturgicae studium, quo hodie populus Dei
salutariter flagrat.
Palam est hac in re per gradus procedere oportere, quia opus, quod aggressi
estis, postulat ut congruae christifidelium praeparationis ratio habeatur. Quare
novi ritus eo tempore iisque modis proponendi sunt, qui magis opportuni
videantur ad eos facilius excipiendos atque intelligendos.
Liceat denique Nobis prostremo compellare vos de re, quam diligentiae vestrae
valde commendamus. Scilicet sedulam date operam, ne labores Vestri nimis
abscedant de more institutoque traditionis Romanae, ubi liturgia latina ortum
incrementa, fastigium est assecuta.
Quod ut vobis commendemus, urget Nos minime ratio; quae ad historiam locumque
spectat, neque auctoritatis augendae Nos movet cupido; suadet contra id Nobis
consideratio et aestimatio, quae ad theologicas doctrinas et ad ipsam
constitutionem pertinet Ecclesiae, quae hac in alma Urbe unitatis centrum et
catholici nominis arcem habet.
Hac de re potius quam Nostra, insonet vox duorum virorum qui pernobiles habentur
liturgiae cultores.
Horum prior, Pater Gabriel M. Brasó, ex
Ordine Benedictinorum, haec ait: «Is qui non sese Romanum sentit, afflatu
spirituque liturgiae difficile plene imbui poterit. Romanitas in tuto collocat
liturgici spiritus incorruptam sinceritatem. Deflexiones in campo et finibus
liturgiae, quemadmodum et in cogitandi modo et in christianae vitae usu, inde
primam originem ducunt, quod Romanitas caret. Nimius quidem et angusto limite
coactus patrius amor efficit, ut Roma quasi rivalis habeatur, et eius normae
incomprehensibiles eiusque leges intemperantis dominatus manifestatio
iudicentur.
Romanitas fundamentum est nostrae catholicitatis» (Gabriele M. Braso -
Liturgia e Spiritualità - Ed. Liturgiche, pp. 307-308). Alterum testimonium,
quod proferre vobis volumus, ad virum pertinet, cuius inclaruit fama perinsignis
studiosi disciplinae liturgicae, E. Bishop dicimus, qui sic admonet in suo opere
de indole propria romani ritus: «Ipsa romana forma suis virtutibus non caret.
Quae virtutes eo magis necessariae ac pluris aestimandae videntur, quod
religiosa Europae historia variis temporibus sinunt nos cognoscere damna, quae
ex eius neglectu sunt profecta» (Le Génie du Rit Romain - par E. Bishop -
Libr. de l’art catholique, pp. 66-67).
Quare, dilecti filii, absit ut Roma vobis diffìdentiam aut timorem iniciat. E
contra ipsa noverit laboris vestros libenter excipere, recte aestimare ac
perennes vereque catholicos reddere, non ad suam laudem, sed Ecclesiae, et ad
gloriam Christi Redemptoris nostri.
Hae sunt normae, quas Nobis, apostolici Nostri officii conscientia ductis,
tradere placuit. Ad eas prompte recteque exsequendas vobis Deus dilargiatur
caelestium gratiarum copiam, quarum in auspicium vobis singulis universis
Apostolicam Benedictionem impertimus.
|