Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AI VINCITORI DEL «CERTAMEN VATICANUM XII»

Venerdì, 18 aprile 1969

 

Salvere iubemus vos, dilecti Filii, Nostramque vobis laetitiam ex animo significamus, quod hoc etiam anno, post celebratum Vaticanum Certamen, a Commentariis qui Latinitas inscribuntur indictum, vos iterum alloqui datum est. Inceptum laudamus, probamus voluntatem, studia confirmamus, quibus eo strenue incumbitis, ut linguae Latinae cultus, amplissimus veluti humanitatis thesaurus, nostro etiam tempore floreat, immo incrementum capiat.

Ad quod consilium maiore usque contentione perficiendum, illustre contuentes exemplum, memoriam viri, in Latinitatis gloria perinsignis, commemorando renovatis, duo post eius mortem exacta saecula: Aegidium illum dicimus Forcellinium, quem Decessor Noster Leo decimus tertius «clarissimum lexicographum, de christiana et litteraria republica egregie meritum» appellavit; cuius per diuturnos annos elucubratum opus ab omnibus optimae notae existimatoribus celebratum est, idemque utilitatis plurimum Latinas litteras docentibus atque discentibus iam diu contulit; cuius tamen praecipuae laudes non modo in mirifica paene eruditione et priscae antiquitatis scientia constiterunt, sed etiam, atque in primis, in praeclara sacerdotali vita, in demissa animi comitate, in numquam intermisso caritatis et oboedientiae studio: cui scilicet hoc unum fuit propositum atque statutum, ut adulescenti clero solida instrumenta pararet ad humanas sacrasque disciplinas perdiscendas, et Sanctae Ecclesiae decori et emolumento consuleret. His enim verbis prooemio sui illius Lexici totius Latinitatis finem ipse imponebat, anno millesimo septingentesimo septuagesimo primo: «Macti igitur animis, studiosi clerici: Romanam eloquentiam amate, quae vobis olim sanctae Ecclesiae inservientibus magnopere est profutura».

Quae verba egregiam exhortationis materiam Nobis etiam praebent, cum plane sciamus, vos tanta assiduitate et diligentia linguae Latinae honorem provehere: id facientes, Romanae Ecclesiae magni pretii auxilium confertis, quae Latii sermonis dignitatem servavit, quippe quod unitatis vinculum, stabilitatis aspectabile signum, mutuae necessitudinis instrumentum semper existimaret. Quodsi, pastoralibus ducta rationibus, post Concilium Oecumenicum Vaticanum II populares uniuscuiusque Nationis linguae in sacrae Liturgiae usum invectae sunt, Ecclesia monere non destitit, ut «linguae Latinae usus, salvo particulari iure, in ritibus Latinis servaretur» (cfr. Const. Sacrosanctum Concilium, 36), ac praesertim ut sacrorum alumni «eam linguae Latinae cognitionem acquirerent, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intellegere atque adhibere possent» (cfr. Decr. Optatam totius, 13).

Operam ergo dare vos etiam pergite, ut haec verba ad rei effectum fideliter adducantur, legendo, scribendo, docendo: vobis numquam Nostrum deerit incitamentum, numquam deerit plena ac sincera probatio Nostra, potissimum autem aspirabunt Dei gratia et auxilium, quorum pignus et auspicium Apostolicam Nostram Benedictionem vobis hic astantibus peramanter impertimus, eamque ad necessarios quoque vestros et ad eos omnes volumus pertinere, qui Commentariis vestris utcumque favent.

                                        



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana