Index   Back Top Print

[ LA ]

ALLOCUTIO PAULI PP. VI
AD QUOSDAM SOCIETATIS IESUS SODALES CORAM ADMISSOS

Die XXI mensis Aprilis Anno Domini MCMLXIX

 

Dilectissimi nobis filii, iidemque filii Societatis Iesu! Vobis, qui haud immerito, immo optimo iure «Patris» nomine appellamini (cfr. 1 Cor. 4, 15) ob dignitatem sacerdotii Christi, qua ornati estis, ac religiosae professionis, quae vos praeclari exempli famulos et ductores efficit in Ecclesia Dei: iisque praesertim ex vobis, Patres Societatis Iesu, quibus Provincialis munus aut alia gravis momenti officia in Ordinis vestri regimine commissa sunt: de Vestro adventu deque pietatis studio, quod praesentia vestra significat atque confirmat, gratias plurimas persolvimus.

Dum vobis peculiari hac data occasione gratum animum profitemur, facere non possumus quin permoveamur ad effusiorem plenioremque solvendam gratiarum actionem, quam universo Instituto Vestro debemus. Scilicet Societati Iesu meritam debitamque gratiam referimus, quod quattuor amplius saecula actuosam sapientemque operam confert ad defendendam promovendam illustrandamque Ecclesiam sanctam Dei, ac numquam cessavit strenuam filiisque dignam praestare fidelitatem erga servum servorum Dei, hoc est Romanum Pontificem, et erga hanc ipsius Apostolicam Sedem, in qua catholicae Ecclesiae unitatis et universalitatis centrum constitutum est. Item grati animi sensus proferimus de innumeris operibus et inceptis, quae Societas Iesu ad maiorem Dei gloriam suscepit promovit atque perfecit, in quovis navitatis campo, quae ad Ecclesiae munus spectat, praesertim quod attinet ad praedicationem verbi Dei, ad spiritualem animorum curam, ad ecclesiasticam profanamque mentis culturam, ad sacras missiones inter gentes nondum Evangelii luce collustratas, ad Christum Iesum extollendum atque defendendum per suorum exemplorum imitationem, ad testimonium denique verbis et exemplo eius nuntio salutis praestandum, quod quidem apud vos usque ad sanctitatis fastigium et sanguinis effusionem pertingit.

Hae autem laudes nostra quoque aetate inclitae strenuaeque Societati Iesu sane debentur; ac dum libenter hac utimur opportunitate, ut eas ex intimo animi sensu proferamus, enixe Deum rogamus, ut inaestimabilibus suis praemiis Institutum vestrum remuneret illudque singulari amore supernoque auxilio continenter prosequatur; itemque vota facimus, ut vos omnes vestrique sodales tam praeclarae traditionis digni sitis heredes, eamque religiose servare ac pergere valeatis.

Hoc autem grati animi Nostri testimonium singulari hoc tempore libentius impensioreque studio exhibere cupimus ob duplicem causam, quam operae pretium est nonnullis peculiaribus considerationibus explanare.

Prior causa ex eo petenda est, quod inter universam catholicam Ecclesiam vestrumque Institutum communis quaedam sors habetur, quae quidem labente tempore magis magisque firmata est. Vestra enim Societas in Ecclesia catholica locum obtinet, sine dubio circumscriptum sed egregium, ministerium quoddam implet, vitae institutionisque cuiusdam formam exhibet, laborem sustinet, qua de causa inter utramque peculiaris necessitudinis vinculum intercedit: scilicet fortuna vestra quodam modo fortunam totius familiae catholicae contingit, sive cum prosper status vester est, ut optamus, sive cum forte res vestrae dilabuntur, quod esset miserandum. Si autem ex eo quod torpori Ecclesiae militantis inseritur, Instituto Vestro signum divinae benevolentiae obvenit et hoc eidem cedit honori, in quibus vobis licet gloriari (cfr. 2 Cor. 8, 23; Phil. 3, 3), simul tamen illud vobis onus imponit atque officium, vosque impellit, ut conscientiam excitetis, qua ad summam omni ope nitamini fidelitatem.

Altera vero iam exponenda est causa: Ecclesia enim, ut probe nostis, nunc tempus transigit singularis momenti, sive quod ad eius attinet incrementa, quae effici iam possunt vehementi impulsu Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, recens celebrati, et exspectatione illa hominum nostrae aetatis, novam manifestationem nuntii christiani exoptantium, sive quod spectat ad quandam perturbationem, quae non solum eius bono historice considerato, sed etiam ac multo magis gloriae nominis Christi et saluti multarum, immo plurimarum animarum detrimentum afferre potest. Est tempus, quo fortasse summa in discrimine versatur ipse Vigor spiritualis et historicus Ecclesiae; etenim, quae sint hodie rerum condiciones in Ecclesia et extra eam, vos optime compertum habetis. Futurus eius status pendere potest e viis, quas in praesentibus rerum adiunctis inierint, cum onerum munerumque suorum conscientia, praecipui christifidelium coetus.

Sinite ergo, filii dilectissimi, Nos monere, quantum Ecclesia Vestro opus habeat provido adiumento. Ecclesia indiget interiore animorum coniunctione, fraternitate recte disposita, consensu in dilectione innixo. Ecclesia requirit, ut caritas et oboedientia hanc suam compagem, qua in unitate componatur et institutis apte ordinetur, servent atque corroborent. Ecclesia oportet veris et vitalibus traditionibus suis, sibi constans, inhaereat, e quibus, quasi floridi rami, oriantur novae formae perennis eius vigoris. Ecclesia servet oportet germanam sacerdotii notionem eiusque propriam rem satram et asceticam, praesertim et integra firmaque sacri caelibatus excelsa norma colatur; pariterque oportet laicorum ordinem ad operositatem et fidelitatem incitet, qui conscientia matura adducti, eius evangelici nuntii disseminandi actionem confirment et amplificent intra eiusdem fines et extra. Ecclesia oportet nova comprobet ratione se idoneam esse ad hodiernae hominum societati serviendum in paupertate, cum sapientia et amore, neque tamen in re sociali locum det ignaviae, qua facinora leviter permittantur, aut falso robori, quo ad seditionem et violentiam descendatur. Ecclesia, si alias umquam, hoc potissimum tempore opus habet in suae fidei professione atque studio firma perstare: illam dicimus fidem, perennem atque sinceram, quam magisterii carisma, ab ipso Christo Ecclesiae collatum, tutam securamque reddit. Ecclesiae necesse habet suum afflatum, suum gaudium, suumque robur ex intima sua vita, e precationibus sive liturgicis sive privatis, atque ex divinae gratiae fontibus haurire. Ecclesiae necesse est suum ingens desiderium ad effectum deducere, quo flagrat, ut fracta christianae familiae unitas in recte compositam sibique cohaerentem caritatis conspirationem rursus instauretur, quin tamen fidei integritas per ambiguitates reticeatur neve praecipua veritatis capita corrumpantur. Ecclesia oportet recens celebrati Oecumenici Concilii Vaticani II doctrinis sincero adhaereat obsequio, easque ut normas quam fidelissime sequatur ad iuvenilem vigorem suum iterum acrius excitandum. Ecclesiae denique opus est, ne spes, ab ipso Concilio ortae, ad irritum cadant; ut suscepta renovationis itinera non minus recta quam expedita sint; ut praesertim succrescens iuventa percipiat atque experiatur, quantopere Ecclesia eam profecto existimet, sustineat, amet.

O quae quantaeque sunt aliae etiam necessitates, quarum indicia Ecclesiae vita nostro hoc tempore praebet, instar crescentium gemmarum, e solo veluti erumpentium, vel dolorum, quae auxilium solaciumque implorant! Tempus prorsus deficiat, si has vobis numerare velimus, qui tamen eas tali rerum scientia et experientia novistis, quas unus amor vobis infudit. Quam ob rem, filii electi, strenui Nobisque carissimi, Ecclesiam iuvate. Eius necessitatibus opem auxiliumque ferte. Omnibus denuo nunc ostendite, hac scilicet temporum condicione, periculi plena sed animis fortiter accendendis aptissima, ad quaenam egregia facinora Ignatii filii adhuc valeant!

Vobis Sanctae Ecclesiae necessitates breviter commemoravimus: at vero nihil aliud addemus, ut viam rationemque vobis explicemus, qua spiritualem militiam vestram, sueta ac iuvenili semper alacritate, exerceatis? Omnia sane, quae ad vos attinent, satis diceremus, si vos id unum moneremus: scilicet ut recentis vestrae tricesimae primae Congregationis Decreta diligenter fidenterque servetis, in quae elaboranda tanto incubuistis studio. Nihilominus perplacet Nobis, ut sane addecet amantissimum ac sollicitum patrem, vestros ante oculos tria haec hortamenta ponere, quippe quae apta ac salutaria sint tum vobis tum iis omnibus, qui vobismetipsis ducibus in militia vestra sunt adscripti.

Horum primum hortamentorum hoc est, ut insignem illam Spiritualium Exercitiorum palaestram constanti existimatione atque fiducia prosequamini. Brevissima huiusmodi commemoratio satis esto ad eadem Exercitia enixe commendanda.

Alterum vero hortamentum tale est, ut duplex momentum vocationis vestrae, quae religiosa atque apostolica est, penitus perspicere studeatis: scilicet firma cum illa animi perseverantia, quae vobis propria est, meditandas observandasque curate vestras Constitutiones, sive vetustiores sive recentiores. Cavete ne umquam tentationi indulgeatis iisdem vos exsolvendi, speciosa causa impulsi quod ita paratiores ad hodierna tempora sitis atque adeo faciliorem ad nostrae aetatis homines aditum habeatis. Tali enim modo in id inciditis periculum, ut vos ipsi ad naturalismum, qui latissime nunc obtinet, convertamini, potius quam homines ad vitae ducendae rationem et ad supernaturalia mysteria convertatis, quae catholicae religionis propria sunt.

Tertium demum hortamentum est - neque admiremini, quod id ipsum Nostro profluat ab ore; hanc enim rem dicimus, ut Nobismetipsis dicamus itemque arctiore vobiscum ac firmiore communione coniungamur -: Iesum diligite; tamquam viventem Personam Eum diligite (siquidem Ipse revera vivit!), tamquam Magistrum verum, tamquam Amicum unicum a quo inenarrabili prorsus ratione diligimur, tamquam Salvatorem omnia donantem omniaque merentem; diligite Eum, dicimus, sicut nempe ab iis diligi debet, quibus praesenti hac vita et semper feliciter contigit, ut membris Societatis eius ascriberentur.

Haec quidem omnia vobis, cunctis vestris Sodalibus, vestraeque disciplinae alumnis et discipulis ex animo ominamur libenterque Apostolica Nostra Benedictione confirmamus.

                                                  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana