The Holy See
back up
Search
riga

CONCISTORO SEGRETO PER LA CREAZIONE DI 35 NUOVI CARDINALI

ALLOCUZIONE DEL SANTO PADRE PAOLO VI
PER LA PROMULGAZIONE DI DUE NUOVE SACRE CONGREGAZIONI,
L'
«ORDO MISSAE» ED IL CALENDARIO ROMANO

Lunedì, 28 aprile 1969

 

Venerabiles Fratres,

Nostrum hoc Consistorium iam est exitu. Sed, antequam vos dimittamus, aliae res quaedam supersunt, quas vobis patefaciamus. Nam praeterquam quod publicum vobis detulimus nuntium cum de novis creatis Cardinalibus, tum de Beata Iulia Billiart in Sanctorum Caelitum album adscribenda, cordi praeterea Nobis est vobiscum de negotiis magni momenti paucis colloqui: hoc est, primum de promulgatione sive novi Ordinis Missae, sive novi Calendarii Romani, sive aliorum liturgicorum textuum; deinde de partitione Sacrae Rituum Congregationis in duas seiunctas Congregationes, tum denique de Coetu Theologorum constituendo.

Uti vobis manifestum est, de potissimis rebus hic agitur, varia scilicet significantibus. Quas quamvis, ut par esset, persequendi non detur facultas, facere tamen non possumus quin in medium ponamus, ea omnia tandem ab una praecipua illa sollicitudine nasci, quae hodie Ecclesiam afficit, de qua in Litteris Encyclicis Ecclesiam Suam primum a Nobis datis hisce verbis mentionem fecimus: Ecclesia . . . antequam cuiusvis quaestionis studium aggrediatur . . . in praesens seipsam consideret oportet: ut divina consilia sibi ad exitum perducenda melius dignoscat; ut uberiorem lucem, novum robur auctumque gaudium ad sua explenda munera hauriat; ut denique aptiores inveniat rationes, quibus propius, efficacius ac fructuosius necessitudines habeat cum humana societate, ad quam quidem et ipsa pertinet, etsi notis propriis et omnino singularibus distincta (A.A.S., 66, 1964, p. 615). Hoc nempe quoddam quasi onus Ecclesia sibi recepit tamquam signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusgue generis humani unitatis, ut praeclara sententia Concilii Oecumenici Vaticani II continetur (Lumen Gentium, n. 1); hoc item summo studio summaque observantia Apostolica haec Sedes sibi recepit, quae huiusmodi novationibus ideo dat operam, ut Concilii eiusdem et sensum et praescripta rectius interpretetur.

Catholica Ecclesia, cuius doctrina veluti in unum visa est redigere cum cetera proposita argumenta tum omnem Concilii actionem, Nostrarum curarum, sollicitudinum, amoris, studii certissimus est finis, qui ex aeterni Dei voluntate terrestribus eius casibus et fortunae regendis praepositi sumus, atque adeo summi, unius, nullique cernendi eius Capitis vice demisse fungimur. Ecclesia, cuius haec Apostolica Sedes personam quodammodo sustinet, non intermittit, neque seipsam intus renovare, neque ex omni gente homines ad onus vocare, simul suum regimen, simul suam vitam participandi; quemadmodum testantur et nunc auctus Patrum Cardinalium numerus, et nonnulli Episcopi, tamquam Membra, sacris Romanis Congregationibus additi, et Episcopalis instituta Synodus.

In quas tamen dum incumbit veluti externas suae sollertiae partes, Ecclesia sancta nullo pacto praeterit, quin instrumenta subsidiaque perficiat, ad munus suum obeundum necessaria. Quapropter animadvertendum in primis est, Ecclesiam precari, atque a Christi sacerdotio robur et nutrimentum sumere, quod in sacerdotio suorum administrorum renovatur et continuatur, quodque fideles ipsi, licet diversa ratione, participant. Quod quidem per sacram liturgiam praesertim fit, quae mira quaedam est existimanda sanctorum signorum summa, sive ad Dei cultum, sive ad veram, sinceram, uberemque fidelium pietatem pertinentium. Ecclesia precatur, atque a divinis Scripturis, a suis Patribus, a suisque Doctoribus monita et solatia exhaurit. Ecclesia precatur, atque ab exemplis Sanctorum suorum opem et incitamentum capit, quod Nosmetipsi confirmare voluimus hac Nostrarum Litterarum Encyclicarum sententia, quas modo commemoravimus: Revera christianae perfectionis studium nunc etiam uberrimus fons est habendus, unde Ecclesia suas spirituales vires haurit; itemque via propria ac ratio ad fructuose excipienda Spiritus Christi lumina; nativa ac necessaria forma, qua Ecclesiae religiosa et socialis actio exprimitur; certissimum denique praesidium et semper reviviscentis roboris causa inter profani huius saeculi difficultates (A.A.S., 66, 1964, p. 625).

Ecclesia - id hac occasione iterare iuvat - ex precatione sua vivit atque veluti spiritum ducit: cum sibi persuasum habeat, in quem locum duo vel tres homines in nomine Christi se congregaverint, ibi Christum ipsum iis adesse praesentem (cfr. Matth. 18, 20); cum eam sane non lateat, a Spiritu suam incendi atque inflammari precationem, quod suae infirmitati vehementer auxilietur; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. 8, 26); cum Ecclesia explaratum perspectumque habeat, in una precatione spiritualem vim, efficacem et fructuosam pacem, animorumque in caritate consensionem posita esse, quod inde a suo principio fuerit perseverans unanimiter in oratione . . .  cum Maria Matre Iesu (cfr. Act. 1, 14); cum non ignoret per precationem arcano quasi vitae et meritorum inter se coniungi vinculo triplex, aptissime compositum, innumerabile suorum membrorum agmen, qui vel iam aeterna gloria potiti sunt, vel adhuc hisce in terris peregrinantur, vel piaculari igne expiantur; cum Ecclesiam neutiquam praetereat, precationem esse quodammodo putandam sive palaestram sanctorum, sive proprium sacerdotum munus, a quibus, cum Petri tum Apostolorum exemplum imitatis, in primis precationi et ministerio verbi danda est opera (cfr. ib. 6, 4), sive praecipuum virorum feminarumve officium Deo devotorum, tenacem cuiusvis familiae compaginem, puellorum vigorem, adulescentium gratiam et columen, ingravescentis aetatis spem, morientium solamen.

Ex hac precandi necessitate, cuius cardo in Eucharistico Sacrificio consistit, suam originem ducunt velut e perenni nitidae aquae fonte liturgicae normae, quarum mentionem supra intulimus. Huc spectat novus Ordo Missae, qui, post diuturnam laboriosamque operam collatam ad ritus initiales, Offertorii, Fractionis Panis et Pacis in simpliciorem formam redigendos, tamquam finis censendus est totius novae Sacrificii Missae ordinationis, quam Patres Concilii Oecumenici exoptaverunt, eidemque propositum est ut christifideles adiuventur ad Divinum Sacrificium magis magisque conscia actuosaque ratione participandum. Hunc ad finem, etiam Canon Romanus, nonnulla levi emendatione suscepta, maiorem unitatem facilitatemque ad recitandum assecutus est. Ut probe nostis, novo Missali aliae Canonis formulae, hoc est «anaphorae» adiectae sunt. Itaque mox vobis praesto erunt hic sacer Altaris liber ceterique libri liturgici, qui, post diligens studium, a Consilio ad exsequendam Constitutionem de Sacra Liturgia recogniti sunt.

Ad novum Calendarium Romanum quod attinet, animadvertetis Annum Liturgicum funditus mutatum non esse, sed in eo retractando hanc normam servatam esse, ut elementa ex quibus singulae temporis liturgici partes constant, melius in sua luce ponerent mysterium paschale Christi quasi centrum esse totius sacri liturgici cultus. Calendarium praeterea, quantum fieri potuit, celebrationem «diei natalis» singulorum Sanctorum Caelitum confirmavit, hac quidem ratione, ut pro universa Ecclesia ii deligerentur qui, quoad historiam et exemplum, praecipuum momentum habere viderentur, ceteri vero minus noti cultui Ecclesiae localis relinquerentur, accurate ad finem historicam iis revocatis quae cum ipsorum vita et festo coniunguntur; qui agendi modus eo tendit, ut manifesto pateat sanctitatem in Ecclesia ad omnes terrarum regiones et ad omnia tempora pertinere, itemque omnes populos omnesque fideles e quovis societatis ordine ad sanctitatem adipiscendam vocari, ut graviter Concilium Oecumenicum docuit Constitutione cui Lumen Gentium est index (cfr. nn. 39-42).

Minime dubitamus, quin sacerdotes christifidelesque universi non solum huius modi immutationes, diu expectatas, ultro libenterque excepturi sint, sed etiam novis sacrorum rituum normis fideliter obtemperare velint, in suae vitae actionem traducentes verissimam illam sententiam: legem orandi, legem esse credendi, qua fidei, caritatis disciplinaeque unitas exprimatur. Precationis igitur studium ita in vita Ecclesiae excellit, ut invicta ipsius virtus illinc proficiscatur.

Ecclesia, nostra praesertim aetate, auctoritate non pallet quae vel politicum vel terrenum ordinem contingat; non studio trahitur autocratiae, neque ipsi est consilium instaurandi aut, quod peius esset, imponendi externum dominatum. Ut Decessor Noster fel. rec. Pius XII declaravit, cum, id agens quod tunc inauditum ac novum erat ac futura praesagiebat tempora, voluit Patres Sacri Collegii ad universas Nationes pertinere: Ecclesiae munus non est totam hominum societatem comprehendere aut quasi complecti immani quodam universali imperio. Haec ratio intelligendi Ecclesiam instar terreni Imperii et universalis dominatus, prorsus erroris piena est (Allocutio habita die 20 mensis februarii anno 1946; Discorsi e Radiomessaggi, VII, p. 387). Istiusmodi proposita Ecclesia neque habuit umquam, nec habet; ad sua explenda munera, ipsa, ut Constitutione Pastorali, quae verbis Gaudium et spes incipit, confirmatur: nulla ambitione terrestri movetur . . . . sed unum tantum intendit: nempe, Spiritus Paracliti ductu, opus ipsius continuare Christi, qui in mundum venit ut testimonium perhiberet veritati, ut salvaret, non ut iudicaret, ut ministraret, non ut sibi ministraretur (n. 3).

Ecclesia est Populus Dei, cuius imago in Antiquo Foedere iam expressa fuit, idemque in dispensatione plenitudinis temporis (Eph. 1, 10) ex universis terrarum orbis populis collectus est per Iesu Christi sacrificium, qui tradidit semetipsum, non tantum pro sua gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (cfr. Io. 11, 52). Ecclesiae publicarum rerum agendarum ratio haec est, ut hominum animos sanctitudine imbuat; eius summa contentio ad caelorum, Regnum spectat, quo iter dirigit suum, quandoquidem manentem civitatem hic non habet (cfr. Hebr. 13, 14); unum sibi propositum consilium, iam hisce in terris, habet ut veritatis regnum in mundo constabiliat; veritatem dicimus, cui ipse Christus coram imperii potestate perhibuit testimonium (cfr. Io. 18, 37), quamque Ecclesia denuntiare pergit, aeque atque Ipse mitis, aeque atque Ipse inermis, aeque atque Ipse vexata. Ecclesiae proprium munus, quod per saeculorum decursum quam fideliter persequi curavit, id persequitur, ut omnia in Christo instaurentur (cfr. Eph. 1, 10): id tamen non minis et vi, sed hominibus persuadendo; non ambagibus, sed, caritate; non potentium auxilio subnixa, sed ab omnibus, quotquot habet filios, immo ab universis hominibus bonae voluntatis adiutricem operam petens; indefatigabilem prestans navitatem, mutuas amicitiae necessitudines cum omnibus nationibus coniungens, suam rerum intellegentiam suumque usum, iam bis mille annos comparata, hominibus nostri temporis, anxii quidem et ancipitis, praebens, ut iis adiumento sit ad ipsorum angustias superandas et ad recuperandam aequabilitatem; sed in primis et ante omnia praesidio confisa illius, qui solus ad incrementum afferendum valet, quia Pater est luminum, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit (cfr. Iac. 1, 17).

Ad grande huiusmodi opus efficiendum, quo Ecclesiae munus facilius reddatur ad suorum filiorum preces dirigendas atque fovendas, ea ratio et voluntas redigitur, quam suscepimus, Sacrorum Rituum Congregationem in duo singularia Dicasteria dividendi, quae proprio iure propriaque potestate polleant, quorumque prius circa Cultum Divinum, alterum vero circa Sanctorum Causas tractandas versetur. Quod nimirum valde oportere duximus, sive ut praecipuum aliquod instrumentum in orantis Ecclesiae vitam per terrarum orbem confirmandam servandamque unite incumberet, postquam Oecumenicum Concilium Vaticanum II sacram Liturgiam in omnibus prorsus eius campis et finibus tantopere provexit; sive ut alterum instrumentum, historica nota nominatim distinctum, curam singulariter intenderet in Sanctorum Causas cognoscendas, utpote quae multum negotii ac difficultatis habeant. Rationes sane perpendimus, quae hoc partiendi consilium suaderent, atque propterea normas, quae ad has condendas duas novas Congregationes attinebunt, edita Apostolica Constitutione proxime promulgabimus, ut eius describamus naturam, ordinemus compositionem, munera partesque definiamus.

Aliud denique restat ut vobis nuntiemus: scilicet Theologorum Coetum Nos condidisse, eiusque Membrorum nomina propediem Nos palam esse facturos, quos summa existimatione et sincera fide complectemur.

Ut res nunc se habent, oportet sane ut Theologiae investigationum studiorumque incremento consulatur, praesertim quod ad novas attinet quaestiones, quas scientiarum progressio atque praesentis temporis sentiendi ratio rectae divinarum rerum intellegentiae atque aptiori catholicae doctrinae expositioni proponunt.

Sedes Apostolica maxima cum contentione huiuscemodi rerum statum considerat. Hanc ob causam, ut nostrorum temporum necessitatibus in tam gravi materie occursaretur, inter cetera curavimus ut, secundum Oecumenici Concilii placita, Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei magis magisque ad suum egregium arduumque officium accommodaretur. Quare, praeter novam eius Dicasterii conformationem, quae Litteris Apostolicis Integrae servandae motu proprio datis statuta est, optatis quoque libenter respondimus primae Episcoporum Synodi, ut nempe penes commemoratam Sacram Congregationem doctorum virorum deligeretur manus, qui merito praestarent sicut clarissimi sacrarum doctrinartim investigationum et Theologiae studiosi, atque integro docentis Ecclesiae magisterio obsequentes essent. Quemadmodum rei gravitas postulabat, post peractam Synodum, amplam habuimus hosce menses consultationem; et haec sane una causa fuit, quae usque ad praesentem diem impedivit, quominus susceptum consilium ad effectum adduceretur. Nunc autem id feliciter factum est: etenim illis Theologiae cultoribus, quorum consilio Congregatio pro Doctrina Fidei utitur - quosque gratulatione prosequimur ob peritiam, devovendi se studium atque omnis incommodi contemptum, quae ipsi ad illius maximi momenti Congregationis utilitatem, varias huius temporis quaestiones considerantes, contulerunt - haec nova sese adiunget Commissio. Quam ob rem Apostolica Sedes peculiari ope uti poterit peritissimorum Theologiae doctorum, e variis terrarum orbis regionibus delectorum, atque adeo magnum percipere fructum ex ampliore studiosorum virorum commercio atque e maiore divinae scientiae notitia, quam ipsi adepti sunt: id autem semper fiet ad fidem altius perscrutandam ac secure tuendam, scilicet ad perscrutandam tuendamque germanam divinitus traditam veritatem, quod etiam in sinceram spiritualem vitam apud omnes Sanctae Ecclesiae ordines alendam cedet.

En, Venerabiles Fratres, quae nuntia vobiscum communicare exoptavimus, hoc in sollemni Consistorio. Nobis, quaesumus, in gravissimo apostolico ministerio vestra sapientia atque rerum experientia adesse pergatis, fusis potissimum precibus, per quas cum Christo omnes coniungimur; quod vero ad Nos spectat, laeto animo unicuique vestrum fidelem recordationem, gratissimam benevolentiam, veramque consensionem testari cupimus, dum Apostolicam Benedictionem vobis peramanter impertimus, supernorum donorum pignus, quae in vestram navitatem, ad Sanctae Ecclesiae bonum procurandum unite intentam, uberrima descendant.

                                            

top