Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

CONCISTORO PER LA CREAZIONE DI 35 NUOVI CARDINALI

DISCORSO DI PAOLO VI PER L'ASSEGNAZIONE
DEI TITOLI E DELLE DIACONIE AI NUOVI CARDINALI

Mercoledì, 30 aprile 1969

 

Venerabiles Fratres Nostri,

Quos primum, postquam duos abhinc dies in Sacrum Cardinalium Collegium cooptavimus, libentissimo animo hic congregatos videmus, ut vobis ex tradito more et Biretum imponamus et Titulos assignemus, vos, vos inquimus, plurimum salvere iubemus.

Adventum vestrum magnopere gratulamur, qui ex omni lingua et natione venitis, atque vel a populis venitis, qui, quamquam longe a Roma, distant, Nostro tamen animo praesentes adsunt, qui pastorali sollicitudine omnes Ecclesias, omnesque homines complectimur; adventum vestrum gratulamur ad hoc catholicae Ecclesiae caput et centrum, quod, officio vobis sacro et egregio collato, vos sibi vel magis coniunctos voluit.

Optaremus sane unumquemque vestrum, ut consuetum est, salutare; atque magis Ecclesiae quam vobis, recti exempli christifidelium gratia, titulos commemorare, merita et causas, ob quas ad Cardinalis dignitatem vos eveximus. Sed temporis exiguitas vetat, quominus satis non paucas rationes exponamus, quibus ducti tres supra triginta Cardinales elegerimus et nominaverimus.

Quam ob rem exprimere sufficiat, non modo nullum Consistorium, in plurium saeculorum Ecclesiae annalibus, non exiguum numerum vestrum aequavisse, sed etiam numquam antehac Sacri Collegii Membra ad centum triginta quattuor pervenisse. Nonne hoc demonstrat simul Ecclesiam laeta cepisse incrementa, eiusque vim vitalem latius latiusque increbruisse, simul pro temporum necessitate eius nisus et contentionem auxisse, ut in dies aptius munus sibi a Christo traditum sustineret?

Vester autem numerus, qui nullo igitur pacto immodicam nimiamve mensuram praesefert, cum vera et germana soliditate bonorum atque ministeriorum vel aptius congruere videtur, si in eo cogitationem defigimus, unde unusquisque vestrum sit ortus. Hoc enim aperte demonstrat, quasi quasdam magni pretii res, et auctam esse universalitatem, et accrevisse proprietatem aliorum personam gerendi, et meliorem esse factam - ut licet, ut oportet - sacri Cardinalium Collegii potestatem: quae omnia sive Ecclesiae, quod supra memoravimus, incrementum, sive gravitas oneris deposcunt, illi impositi Viro, qui, Christi Vicarius in terris constitutus, Vestro sane consilio vestroque indiget auxilio.

Quodsi huiusmodi nota, in repraesentando posita, ad expletam atque perfectam formam, quam revera exoptamus, nondum - pro dolor - pervenit, id ea etiam de causa fit, quod in nonnullis regionibus, ubi Ecclesia praesens adest, immo vero eximios honores meretur, peculiaria rerum adiuncta interdum impediunt vel dehortantur, ne ea quae sentimus libero ore patefaciamus.

Equidem Nobis, Cardinales vos renuntiantibus et ita sacri Collegii conformationem renovantibus, ut inde et unitas et universitas fidelium communitatis expressiores redderentur, id potissimum propositum fuit, ut sacri eiusdem Collegii momentum firmaremus atque amplificaremus. Id enim, si in magnitudine et plenitudine integrae compagis totiusque ecclesiasticae vitae contuemur, tantum abest ut ab ea inveniatur avulsum, ut contra valide vivideque cum ea cohaereat, primario scilicet munere perfuncturum, quoniam Senatus Romani Pontificis est (cfr. can. 230 C.I.C.) et praecipuas profecto partes, vacante Sede Apostolica sustinet.

Porro praecellentis huiusce officii biretum proprium est insigne, idemque potius quam dignitatem, singularem prorsus necessitudinem ostendit, quae cuique Purpurato Patri cum Nostra Persona intercedit: eam dicimus necessitudinem, quae a latere quodammodo appellari potest quaeque ad Urbis Episcopi presbyterium est revocanda, cum Cardinales in ecclesiis Pontificiae dioecesis pastoralia et liturgica munia obibant; eam dicimus necessitudinem, quae sensim, pro temporum cursu, ad officium assistendi Romano Pontifici in Ecclesia universali regenda provecta est (cfr. can. 230 C.I.C.; ANDRIEU, L’origine du titre de Cardinal dans l’Eglise Romaine, in «Miscellanea Mercati», Studi e Testi, 125, ed. 1964, pp. 113-114; HIERONYMI PRATI, De Cardinalis dignitate et officio, Romae, 1836).

Huiusmodi vero adiumentum, quod procul dubio gloriosi cuiusdam triumphi spiritus minime indicat, neque ad inania quaedam externa commoda ullo modo redigitur, mutuam conspirationem et operam, immo aliquam etiam simul ferendi oneris conscientiam postulat: idem pariter liberam generosamque sui devovendi facultatem atque terrenorum bonorum suique ipsius iacturam forte faciendam exigit; idque fiat oportet, sicut significantia innuunt verba, quae dicuntur dum Purpuratis Patribus biretum imponitur, «pro incremento christianae fidei, pace et quiete populi Dei, libertate et diffusione sanctae Romanae Ecclesiae».

Vestrum huiuscemodi munus Episcoporum Synodi locum haudquaquam obtinet, eadem prorsus ratione, qua Synodi munus in Sacri Collegii locum minime sufficitur. Haec duo sunt instrumenta, quae mutuum sibi afferunt complementum, sive quia omnes Purpurati Patres episcopali dignitate ditantur, sive quia inter Synodi membra plures sunt Patres Cardinales, et contra similiter.

Officia, quae tum ab Episcoporum Synodo tum a Sacro Collegio implentur, in consiliis ferendis suapte natura constant, quandoquidem utrumque cum supremo Christi Vicarii officio coniungitur eidemque obnoxium est.

Synodus autem collegialem Episcoporum figuram et operam circa Sancti Petri Successorem magis directo exprimit, ad ipsamque id muneris spectat, ut consilia de maximi momenti conatibus cogitatisque conferat, in quae Ecclesiae actio incumbit. In qua Synodo, delecti Pastores, partes Episcopatuum e diversis terrarum orbis nationibus agentes, atque, cum iisdem et per eosdem, clerus etiam et omnes locorum communitates Pontifici Summo praesto sunt, ad generales quaestiones studio perscrutandas atque perfecte cognoscendas, quae Ecclesiam universam respiciunt, ut de his omnibus rebus consulta capiantur eademque ad effectum perducantur: id tamen Christi Vicario praecipuum Suae auctoritatis potestatisque ius non aufert, quae est personalis, universalis atque directa, ac semper in Ecclesiae bonum exercetur.

Quod autem ad Sacri Collegii proprias partes spectat, quae etiam in consilio ferendo constant, eae praecipuum, illud Summi Pontificis ius, de quo diximus, maiore in luce collocant, cui magis directo inserviunt, atque Purpurati Patres, utpote qui omnes in Romanae Curiae Dicasteriis sint, alii alio titulo, cooptati et allecti, Christi Vicario cotidianam, aut saltem valde assiduam opem praestant, quam Eiusdem personalis regiminis perpetuitas, necessaria prorsus atque continua, plane postulat. Id vero minime obstat, quominus - salvis tamen iuribus et muneribus, ad Episcoporum Synodum magis proprie pertinentibus - Summus Pontifex Cardinalium Collegium ad munia deputet, quae cum commemoratis Synodi partibus ratione materiae conveniant et iisdem similes sint, habita ratione disparis fundamenti, quo utrumque instrumentum nititur.

Ut plane patet, haec ferendi auxilii via per diligentissimas necessitudines formatur atque peragitur, eademque consideratissimam aequilibritatem exposcit: viam sane dicimus omnino singularem, quae apud civiles institutiones haud congruenter invenitur, quaeque nostris diebus magis perspicue, quam praeterito tempore, sensim sine sensu definita est. Agitur enim de quadam «institutionali» progressione in Ecclesia, quam ab ipso Divino Paracleto instinctam atque inspiratam reputari fas est, quoniam ex ipsa Ecclesiae vita fluendo oritur - ea summa contentione qua Ecclesia nititur, ut suae nativae formae, in saeculorum historia et ex proprio intimo ingenio, fideliter semper cohaereat - atque e suo incremento veluti ex aliquo semine crescit.

Permagni nimirum interest abditas arcanasque virtutes haud negligere, quae in Ecclesia sancta institutorum progressionem sollicitant atque dirigunt. Christi Evangelium quoddam quasi semen est putandum. Christus est unicum, summum, verumque, licet non aspectabile, Ecclesiae Caput. Spiritus Sanctus eius pariter est fautor, sanctificator, Paracletus, pariter fons est vitalitatis, solacii, fidentis animi, gaudii. Quod commissum est Nobis munus eo sane pertinet, ut Ecclesiam, spiritualem eandemque conspicuam, aedificemus, eo moti consilio, ut aliis serviamus, ut testimonium Christo tribuamus, ut Nosmetipsos Ecclesiae impendamus, ut denique, vel in infelici temporum condicione, et ad confidendum et ad laetandum valeamus. Atque pro certo habemus fore ut semper hoc de vobis confirmare possimus: vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. 22, 28).

Nunc autem, Venerabiles Fratres Nostri, ad duplicem nuntium delabamur oportet, qui sive ad Nos, sive ad Ecclesiam, sive praesertim ad Sacrum Collegium quod attinet, magnum habet momentum. Primum certiores vos facimus Nos ratam habuisse abdicationem, qua dilectissimus Nobis et admodum venerandus Cardinalis Ioannes Hamletus Cicognani munus Secretarii Status deposuit. Cuius rei causa non in alia re quaerenda est, quam in provecta eius aetate; quamquam eius vires adhuc sunt validae, et diligentissime sive ad Ecclesiae serviendum, sive ad operam Nostrae personae navandam conferuntur. Eius recensere merita heic praetermittimus, cum eadem vos saltem ex parte cognita habeatis. Facere tamen non possumus quin publice profiteamur, eum deditissimo animo in munus incubuisse semper, quo adhuc fungebatur, in aliaque, quibus totam sacerdotalem vitam suam, optimi quidem exempli, dicavit: cum ex ordine egit Substitutum Sacrae Congregationis Consistorialis, Adsessorem Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, multos annos Delegatum Apostolicum in Foederatis Americae Septentrionalis Civitatibus, ac denique Secretarium a publicis Ecclesiae negotiis, cum apud Decessorem Nostrum venerabilis memoriae Ioannem XXIII, tum apud Nosmetipsos. Neque praeterire volumus Nos eum dilectione et observantia numquam non prosecutos esse iam ab anno millesimo nongentesimo vicesimo sexto, ex quo scilicet in sacello S. Ivonis partes Magistri pietatis pro Romani Athenaei alumnis suscepit. Aegro igitur animo eximia eius opera carere incipimus; quamquam fore confidimus, ut in posterum etiam eius consiliis uti eiusque solacio amicitiae frui possimus.

Deinde vobis nuntiamus, Nos in eius locum subdidisse Cardinalem Ioannem Villot, qui antea Lugdunensis Archiepiscopus, idemque Galliarum Primas fuit, et nunc Praefectum Sacrae Congregationis pro Clero agit. De eius laudibus nihil nunc aliud praedicandum putamus, nisi Nos eum existimare sive idoneum ad grave munus, quod illi deferimus, sive dignum fiducia, ut Nostra, vestra et Romanae Curiae, ita totius catholicae Ecclesiae, eorumque omnium, quibus vel causa vel facultas erit, et cum illo agendi, et in eo virtutes prudentiamque perspiciendi, ob quas sincerus insignisque homo Ecclesiae appellari potest.

Extremum dum sacri huius ritus causa, simplicis quidem sed sollemnis, heic congregamur, benignissimus Deus mentes nostras illustret; et optima nostra consilia confirmet, ut nostrae mentes et animi omni tempore omnique contentione eius gloriam hominumque salutem quaerant. Quod ut ad optata haec nostra fiat, singualri ac propensissima caritate vobis Apostolicam Benedictionem impertimus.

                                  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana