 |
DISCORSO DI PAOLO VI AI MEMBRI DELLA COMMISSIONE TEOLOGICA INTERNAZIONALE
Lunedì, 6 ottobre 1969
Venerabiles Fratres et dilecti Filii,
Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio sancti
Spiritus sit cum omnibus vobis!» (2 Cor. 13, 13).
Vobis, qui in Ecclesia Dei excelsum absolvitis munus et, quod vobis prorsus
exoptamus, charismate fruimini doctorum «ad consummationem sanctorum in opus
ministerii, in aedificationem corporis Christi» (Eph. 4, 12): quique
propterea iam probe cognita habetis omnia quae spectant ad naturam, ad momentum
et ad propositum huius Commissionis Theologicae Internationalis, ad quam
constituendam vos advocavimus: vobis, dicimus, nihil aliud declarare volumus
nisi animi Nostri sensus, quibus vos nunc coram excipimus atque exercitium
officiorum committimus, quae novo hoc condito instituto vobis demandantur.
In primis gaudio afficimur, quod satifactum est voto die vicesima septima,
mensis octobris, anno millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Nobis
significato ab Episcoporum Synodo, quae opportunitatem suasit novi huius
Instituti ad auxiliatricem praestandam operam Sanctae Sedi ac praesertim Sacrae
Congregationi pro Doctrina Fidei. Voluntate permoti voci obsecundandi, quae
tanta auctoritate pallet, voci nempe Synodi Episcoporum, gaudemus oblata hac uti
occasione ut patefaciamus propositum Nostrum ad effectum adducendi id quod a
Concilio Oecumenico recens celebrato primam veramque suam originem ducit,
itemque reapse adhibendi rectum Nostrorum Fratrum in Episcopatu consilium ad
validiorem usque efficacitatem tribuendam regimini Ecclesiae.
Aliud est quod Nostrum afficit animum, spes nempe quam alimus, fore ut vestra
auxiliatrice opera adiuvetur gravissimum magisterii officium, quod successione
apostolica Nobis concreditum est. Ac revera Nos primi omnium pondere premimur
potestatis, quae Nobis collata est; primi omnium Nostrarum virium exiguitatem
experimur prae sapientiae veritatisque plenitudine, quae ad exercendam talem
docendi potestatem postulatur; primi omnium denique humiliter atque orantes
trepidamus, cum partes apostolici Nostri officii Nos iubent sive talem
potestatem exercere eiusque materiam Verbo Dei commetiri et cum fide Ecclesiae
comparare, sive mentem Nostram confirmare piis ac prudentibus virorum doctorum
investigationibus, sive denique Nostrorum in Episcopatu Fratrum consensionem
postulare. Ut probe nostis, huius magisterii auctoritas eiusque certa ac tuta
ratio in Christo, uno summoque Magistro nostro, innituntur, eademque ad
Ecclesiae Dei regimen, stabilitatem, pacem unitatemque prorsus sunt necessaria.
Qui hoc magisterium respuit vel negat, is Ecclesiam unicam et veram oppugnat,
eius apostolicam virtutem imminuit, favet non iam unitati christianorum omnium
in veritate et caritate instaurandae, sed potius dispersioni gregis Christi, ac
propterea graviter offendit eorum animas, qui fidem possident vel inquirunt,
atque huius facinoris rationem in se recipiunt coram Deo.
Verumtamen, si licet sententia uti Sancti Pauli Apostoli: «sermo meus et
praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis . . .» atque
etiam hac: «quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in
doctrina Spiritus . . .» (1 Cor. 2, 4 et 13), non arbitramur Nos eximi
studio sincero et acri Verbi Dei, neque usu omnium subsidiorum ad cognitionem
aptorum, ut illam Nobis comparemus «scientiam Dei» (cfr. Col. 1, 10),
quae pars est paedagogiae gratiae, quam dicunt, neque inquisitione eius
disciplinae quae hominem idoneum reddit ad docendum in doctrina (cfr. Rom.
12, 7); scilicet non solum minime praetermittimus ratiocinationem theologicam,
sed eam potius putamus esse Magisterii ecclesiastici munus summi momenti, ei
insitum, necessarium.
Quapropter magna spes Nos tenet fore, ut vos, cultores doctrinae sacrae, quam
Theologiam appellamus, firmum auxilium possitis velitisque afferre perfunctioni
officii a Christo Apostolis ipsius his verbis commissi: «Euntes ergo docete
omnes gentes» (Matth. 28, 19); quod quidem fiet sive Fidem studiose
perscrutando, sive omnes notiones conquirendo, quibus ea accuratius, amplius,
ratione ad vulgandum magis accommodata comprehendatur, sive illa suggerendo,
quibus arti docendi viae aperiantur faciliores, quae nempe aptius ostendant,
quid doceatur et quomodo doceatur (cfr. CHENU, Les théologiens et le
Collège Episcopal: autonomie et service, in «L’Evêque
dans l’Eglise du Christ», pp. 175 ss., Desclée de Br.).
Liceat Nobis tertium animi Nostri sensum quo in praesens afficimur; exoptamus
scilicet vobis, Venerabiles Fratres et Filii carissimi, copiose sensus affirmare
Nostrae existimationis Nostraeque fiduciae erga vosmetipsos atque erga Vestri
gravissimi muneris conscientiam, ad eam doctrinam quod attinet, qua iure
appellamini theologi in Ecclesia Catholica. Quod cum dicimus, vobis totidem
verbis confirmamus Nos velle omnino agnoscere leges et postulata studiorum
vestrorum propria, tueri nempe eam dicendi libertatem quae scientiae theologicae
insit, eamque pervestigandi facultatem quae huius scientiae progressione
postulatur, quam quidem scimus magnopere tordi esse unicuique vestrum. Ad rem
quod attinet, volumus ut abiciatis ex animis timorem, ne officia a vobis
flagitata ita circumscribere debeant atque coarctare amplitudinem studiorum
vestrorum, ut legitimae investigationes vel formulae doctrinae convenientes
praepediantur. Nolumus perperam insidere vestris in animis suspicionem alicuius
contentionis inter duos primatus - hinc scientiae, illinc auctoritatis; etenim
quoties divina agitur doctrina, unus solus viget primatus, primatus scilicet
revelatae veritatis, primatus fidei, cui tam theologia ipsa quam Ecclesiae
magisterium patrocinari student unanima consensione, licet ratione diversa.
Estote propterea tam fideles argumento studiorum vestrorum, id est fidei ipsi,
quam spe certa ducti, fieri posse ut inquisitiones illae secundum propria
principia explicentur atque secundum vestrum cuiusque ingenium nativum. Id
declarat, libenti animo Nos concedere progressionem atque varietatem scientiarum
theologicarum, illum «pluralismum» quem aiunt, qui hodie notare apteque
designare videtur nostri temporis cultum et humanitatem; verumtamen non possumus
quin commoneamus prorsus esse necessarium custodire, quemadmodum semper professa
est traditio Ecclesiae, eandem doctrinae Catholicae intimam veritatem, «in eodem
scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia», ut probe novistis (cfr.
Denz.- Sch. 3020, 36261; etc.).
Votum denique palam facere velimus: ut mutua illa adiutrix opera, quam Sanctae
Sedis Dicasterio, Doctrinae Fidei tutandae praeposito, navaturi estis, maxime
provida atque salutaris fiat, non modo ad defendendum Populum Dei a tot, tantis
instantibusque erroribus, qui in divinum invadunt depositum veritatis, a Deo
revelatae atque a Catholica Ecclesia cum auctoritate traditae, sed etiam ad duo
alia eaque gravissimi momenti proposita assequenda: sive, nempe, ut in nostrae
fidei stabilitate arcana quaedam via ad talis sermonis usum inveniatur, qui ad
suadendum atque instituendum oecumenicum dialogum aptus sit: dialogum dicimus,
qui eo spectet, ut perfecta et felix communio cum Fratribus a nobis adhuc
seiunctis in eandem fidem in eandemque caritatem restituatur; sive ut nostra
docendi ars, quam a Graeco verbo kerigmaticam appellant, nostraque facultas
Divinae Revelationis humanaeque salutis nuntium proferendi corroborentur germana
illa fidelitate, quae nostri ingenii vires, atque adeo huius temporis hominum
cogitandi agendique habilitates superat; corroborentur pariter sermonis
perspicuitate, dicendi generis nitore, ardore caritatis, ita ut apostolicum
Ecclesiae munus in nostrae aetatis mundo suum veritatis, pulchritudinis
securaeque constantiae lumen nunc cum maxime effundat.
Quam ad rem vobis sane non deerunt - id prorsus vobis, Fratres ac Filii,
confirmamus - Nostra observantia, nostrae preces, nostraque Apostolica
Benedictio.
|