 |
CONCISTORO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
PER LA CANONIZZAZIONE DI QUARANTA MARTIRI
DELL’INGHILTERRA E DEL GALLES
Lunedì, 18 maggio 1970
APERTURA DEL CONCISTORO SEGRETO
Iucundo admodum animo vos hodie coram admittimus, dilectissimi Nobis
Cardinales, Praelati, Officiales Patresque Consultores Sacrae Congregationis pro
causis Sanctorum, quibus salutem dicere Nostraeque benevolentiae sensus
patefacere percupimus. Gravis momenti causa vos huc adduxit, scilicet vobis
disceptandum est, utrum Quadraginta Beati Martyres Angliae et Cambriae, qui
exeunte saeculo decimo septimo sanguinem suum fuderunt ob fidei catholicae
professionem, digni habendi sint, qui Sanctorum Caelitum honoribus decorentur.
Non de evento agitur, quod viros praeteritae aetatis spectet, qui quidem, etsi
sanctitate et egregiis facinoribus praeclari, nullam iam habeant rationem cum
hodiernis Ecclesiae necessitatibus. Sanctorum canonizatio, e contra, negotium
est quod cum praesenti vitae Ecclesiae incremento arcte connectitur, et iis
actibus iure est accensendum, in quibus Nostrae Apostolicae auctoritatis
exercitium precipue versatur. Quam ob rem vestrae scientiae atque prudentiae auxilium Nobis
opus est ac vestram sapientiae plenam sententiam rogamus.
LA RICHIESTA DEL VOTO DEI CARDINALI, ARCIVESCOVI E VESCOVI
Attenta animi consideratione, ut rei gravitas postulabat, argumenta
perpendimus, quibus causa canonizationis quadraginta Martyrum Angliae et
Cambriae coram Nobis perorata est, ac sagacem diligentiam in hac pertractanda
quaestione positam libenter dilaudamus. Attamen, cum de re tam gravis momenti
agatur, opportunum esse arbitramur traditum Apostolicae Sedis morem servari, qui
postulat ut, antequam decretoriam sententiam Nostram pronuntiemus, circa
propositam causam mens nobis plane innotescat Cardinalium, Patriarcharum,
Archiepiscoporum, Episcoporum et Abbatum Nullius, qui adsunt. Quare rogamus
vos, Venerabiles Fratres, ut, conscientiae officio unite ducti, suffragia vestra
feratis. Nos interea Spiritus Sancti lumen Nostris precibus vobis invocamus.
RINGRAZIAMENTO DI SUA SANTITÀ
Laetamur admodum quod concordibus animis vocibusque petivistis, ut Beati hi
Martyres Angliae et Cambriae in Sanctorum Caelitum ordinem ascribantur; idem
enim Nobismetipsis in votis est. Censemus ergo illos in Sanctorum album
referre honoribusque dignos pronuntiare, quos Ecclesia viris sanctitudinis
praemia in caelesti gloria promeritis tribuit. Quod quidem, Deo iuvante, die
vicesima quinta mensis Octobris, hoc vertente anno, in Vaticana Basilica
faciemus. Hac vero occasione data, causas vobis éxponere cupimus, ob quas
arbitramur non solum convenire, ut testimonium fidei, fortissimo animo ad iisdem
quadraginta Martyribus impertitum, publice agnoscatur, sed etiam eiusmodi
delatos honores vim habere efficacem ad promovendam utilitatem Ecclesiae; quae
quidem hac aetate omni studio contendit, ut cunctorum christianorum unitas
redintegretur, atque communia bona humana et christiana, materialismi placitis
in discrimen adducta. in tuto collocentur. Est quidem fatendum hos Martyres
ad illa tempora perturbata revocare, quibus christianorum familia lugendo
discidio disiuncta est, quod sine dubio alienum fuit a voluntate divina et
gravia vulnera Corpori Christi mystico intulit. Nihilominus longe abest a
Nostris propositis, ut hac canonizatione retractentur dolores et causa
praebeatur mutuae contumeliae atque accusationis. E contrario hic eventus
praeclaram omnibus afferre videtur opportunitatem sive errores cuique proprios
humiliter agnoscendi et sincere dolendi, sive etiam plurimas Deo agendi gratias
quod nostris temporibus opus redintegrandae unitatis omnium christianorum valde
profecisse videmus.
Quodsi ante quadringentos annos fratricidium Deo acceptum esse poterat putari,
hodie tamen, gratia afflante divina, universi homines bonae voluntsatis merito
ab eiusmodi cogitatis abhorrent, cum prorsus persuasum sibi habeant numquam
amplius accidere licere, ut ii, qui nomine Principis pacis et Pastoris animarum
nostrarum ornentur, tali violentia et caede sese contaminent. Nullo modo,
enim, violentia via censenda est ad optatam unitatem restaurandam, sed docilis
et humilis obtemperatio volutati Dei, sincerus animus erga veritatem, nec non
observantia iis debita qui, baptizati in aqua et Spiritu Sancta eiusque gratia
permoti, flagranti studio cupiunt id removere, quod pro dolor adhuc nos
disiungit , et sociam conferre operam nituntur, ut Ecclesia, quae ad unicum
Dominum pertinet, una sit atque indivisa. In hoc autem arduo ac diuturno
itinere, quod ad omnium christianorum unitatem perducit, hi Beati Martyres
multiplex ac magni momenti auxilium afferre poterunt. Iidem scilicet in
primis in exemplum praelucent illius sincerae fidei, quae prorsus aliena est a
falsis ambagibus in iis quae ad res sacerrimas pertinent, quaeque efficit ut
quis persuasionem suam manifestet fronte non timida; quod necessaria condicio
est cuiusvis veri ac frugiferi dialogi oecumenici.
At hi Martyres praesertim exemplum exhibent verae christianae caritatis erga
eos etiam qui non eandem profitentur christianam fidem. Siquidem non sine
commoto animo cernere est, aetate qua religiosae controversiae tantopere odium
excitabant, odium plane abesse ab his fidei christianae heroibus, adeo ut eorum
non pauci - ut acta eorum martyrii testantur - profiterentur se paratos esse
vitam ipsam libenter profundere pro spirituali suorum civium bono. Nec
denique silentio praetereundum est, eiusmodi canonizationem hanc etiam ob causam
opportunam esse, quod scilicet nostris temporibus invalescentia materialismi et
naturalismi placita spirituale nostri civilis cultus patrimonium subvertere
nituntur. Hi Beati Martyres, qui iacturam vitae suae facere non dubitaverunt ut
dictamini conscientiae voluntatique divinae obtemperarent, praeclarum exstant
testimonium dignitatis et libertatis humanae; idque eo pluris est aestimandum,
quod a coetu exhibetur hominum ac mulierum, qui ad varios vitae status pertinent.
Prorsus igitur fore confidimus, ut hi quadraginta Beati Martyres, qui «in
patriam recepti et praesentes ad Dominum . . . per Ipsum, cum Ipso et in Ipso
non desinunt pro nobis intercedere» (Lumen gentium, 49),
valde conferre possint ad spiritualem fovendam christifidelium vitam, ad veri
nominis oecumenismum promovendum et ad efficacius in tuto collocanda veri
nominis bona, in quibus germana humanae societatis pax et prosperitas innituntur.
|