 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI SACERDOTI DELLA POLONIA NEL XXV DELLA LIBERAZIONE
DAI CAMPI DI CONCENTRAMENTO
Sabato, 30 maggio 1970
Venerabiles Fratres ac dilecti filii,
Magno animi oblectamento afficimur, quod hodie grata Nobis praebetur
occasio vos coram excipiendi, qui, olim in publicae custodiae campis detenti, e
carissima Nobis Polonia Romam venistis. Qua vestra praesentia eo magis laetamur,
quod inter vos etiam sacrorum Antistites cernimus, qui in iisdem campis
vestrorum dolorum socii fuerunt, et nunc una vobiscum ob recuperatam
libertatem publicas Deo grates persolvunt. Vos autem cum nunc oculis
complectimur, ultro libenterque animus pervolat Noster ad vestram Nationem, quam
inde a iuvenilibus annis amare atque admirari consuevimus, cum in medio Vestri,
etsi brevi temporis spatio, commorati essemus. Attamen erga Poloniam
peculiarissimo ferimur amoris studio non solum quia in mente Nostra numquam
discedit grata recordatio virorum, locorum, eventuum, quae cum inclita vestra
patria coniunguntur, sed etiam ac praecipue hanc ob causam, quod scilicet
Polonia, superno Dei munere praesentissimoque Deiparae Virginis Mariae
patrocinio, lectissimam constituit Ecclesiae sanctae portionem, quae quidem,
labentibus saeculis, ob catholicae veritatis tutelam fideleque obsequium erga
Apostolicam Sedem in exemplum semper eluxit.
Compertas sane habemus varias piae peregrinationis vestrae stationes. Quam
quidem incohastis apud templum Calissiense, Divo Iosepho sacrum, propterea quod
superno Sancti huius Caelitis auxilio tribuitis, quod vobis licuit e captivitate
contra spem liberari. Deinde ad sacrarium Beatae Mariae Virginis in Claro Monte
estis progressi, ut sanctissimam Dei Genitricem, Poloniae patronam atque
reginam, pietate summa percoleretis. Illinc Dachau petivistis, non tantum ut
cruciatuum vestrorum locum aliquando reviseretis, sed multo magis ut flagrans
studium desideriumque pacis et reconciliationis palam testificaremini. Romam
postremo pervenistis, ut Christi Vicarium, qui vos nunc benevolus alloquitur,
quinquagesimo sacerdotii eius natali die, veneraremini. Filii carissimi,
plane aperteque fatemur vobis: magnopere id Nos consolatur, penitus cor et
animum Nostrum id laetificat, quod, sacra hac data occasione, significationis et
affectus plenissima, circa Nos spectamus agmen adeo exquisitum et frequens
sacerdotum, quos plane appellamus «gaudium meum et coronam meam» (Cfr. Phil.
4, 1), scilicet vos, quibus datum est ut per supplicia vestra cum Iesu truci
affixo similitudine arctissima consociaremini; qui praeclarum edidistis
sacerdotii Vestri testimonium; qui denique in summo patriae vestrae pericolo non
dubitastis vos cum Vestro populo proxime coniungere, eius pericula, dolores,
aerumnas in exemplum participando. Huc etiam accedit, quod ex variis nationis
vestrae dioecesibus Romam convenistis. Id efficit, ut per vos hic coram intueri
liceat veluti universam catholicam Poloniam, quam, si alias umquam, nunc
potissimum Nobiscum coniunctissimam experimur; quod manifesto ostendunt innumera
obsequii gratulationisque testimonia Nobis bisce diebus exhibita, ac praesertim
sacra precum contentio, quae pro Nobis in universa Polonia a vestris Episcopis
indicta est.
Carissimi Nobis sacerdotes, commoto plane animo vobis gratias agimus maximas;
ac simul merita honestare laude placet eos etiam qui, generosa voluntate
perducti, effecerunt ut vestra peregrinatio - quam speramus alias deinceps
subsecuturas esse - ad prosperum exitum adduceretur. Quemadmodum autem vos
christifidelium Poloniae vota, preces, obsequium Nobis detulistis, ita pariter
vos, cum in patriam reversi eritis, certiores vestrates facite de paterno amore,
de curis, de pervigili sollicitudine, quibus Christi Vicarius prosequi non
cessat fideles vobis concreditos, vestros sacerdotes, sacros vestros Pastores,
peculiarique modo dignissimum dilectissimumque Nobis Cardinalem Primatem, qui
omnes tam sollerti sapientique religionis studio per semitas veritatis et pascua
sanctitatis oves suis curis commissas perducunt. Interea scitote, Nos enixas
supplices preces Deo adhibituros esse, ut, deprecatrice Virgine Maria, copiam
caelestium gratiarum in Poloniae Ecclesiam benignus effundat, ad christianae
vitae incrementum et ad pacem verique nominis prosperitatem apud vos magis
magisque promovendam. Haec autem vota ac preces confirmare placet Nostra
Apostolica Benedictione, quam vobis, qui adestis, vestrisque caris omnibus
peramanter in Domino impertimus.
|