 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI MEMBRI DEL CONSIGLIO DELLA SEGRETERIA GENERALE
DEL SINODO DEI VESCOVI
Giovedì, 15 ottobre 1970
Venerabiles Fratres,
Gaudemus, quod hic vester adventus opportunitatem Nobis praebet vos, honore
sane dignos, ex animo salutandi atque oblectamentum Nostrum significandi, quod
vos hic congregatos aspicimus ut sodales diligentes Secretariatus Synodi
Episcoporum. Hoc igitur institutum, leges suas in aptiorem formam redigendo, comprobat
efficientiam suam; quod quidem proximum coetum Synodi Episcoporum praeparat,
quem, largiente Deo, speramus Nos visuros esse ad opus suum incumbentem autumni
tempore anno, qui hunc subsequetur. Animum prorsus intendemus ad relationes, quae in conventibus vestris proferentur
ad definienda argumenta, quae Synodo proponantur, atque suasionibus vestris
circa eiusdem pertractationem propense, quantum fieri poterit, obsecundabimus;
qua in re hac mente sincera ducimur, ut quam felicissimos eius exitus procuremus
ad Dei gloriam, ad sanctae catholicae Ecclesiae utilitatem ac demum ad iuvamen
illorum, quibus in ea grave officium commissum est ipsam regendi ipsique
deserviendi.
Multae hodie moventur quaestiones in populo Dei et in mundo, in quo ille
versatur; eas vos ipsa experientia vestra atque sapienti consideratione cognitas
habetis. Sine dubio etiam vos Nostrae anxietatis Nostraeqde spei estis
participes. Dolor quidem capitur ex eo, quod animadvertitur Ecclesiae saepe ex
ipso eius gremio difficultates et acerbitates oriri; sed haec consolatio cunctis occurrit, quod tot
inveniuntur filii eius fideles, qui, magna ex parte silentes ac perseverantes,
orant, operantur, dolent, ut Vigor novus, genuinus, sanctus eidem Ecclesiae
iniciatur. Spes igitur Nos tenet fore, ut disceptatio de eiusmodi argumentis - saltem de
nonnullis, quae praecipua esse putantur - quam hic Secretariatus x postero
tempore Synodus instituet, semper sequatur duplex propositum Ecclesiam
aedificandi atque spirituales necessitates huius aetatis sagaciter perspiciendi.
Fraterna autem caritas et mutua fiducia, quibus hic Secretariatus in praesenti
coagmentatur et Synodi sodales postmodum coniungentur, Vestro huic instituto, ex
Concilio mananti, tribuent, ut pro certo habemus, intimam cohaerentiam atque
eflicacitatem in agendo; ac propter eas merito continget, ut idem institutum
provide animetur a Spiritu Sancto. Haec sunt iam nunc vota Nostra: ea, quae
enuntiavimus, ut egregiam existimationem et benevolentiam Nostram vobis
testaremur, Benedictione Apostolica libenter confirmamus.
|