 |
ALLOCUTIO PAULI VI AD SODALES CONSILII
SECRETARIAE GENERALIS SYNODI EPISCOPORUM
Die XXVII mensis octobris, anno Domini MCMLXXII
Venerabiles Fratres,
Libenter vos iterum
salutamus, qui in Urbem convenistis, ut negotia, ad Synodum Episcoporum
pertinentia, simul tractaretis. Ex animo gaudemus de navitate vestra, quae etiam
vigorem et efficacitatem Consilii Vestri testatur.
Praedicta Synodus Episcoporum iam praeclarum quoddam evasit institutum
ecclesiale: fruimur sane adhuc recordatione coetus anno praeterito celebrati,
sed iam ad proximum eiusmodi conventum mens convertitur. Interest igitur scire,
qui sit exitus consultationis de definito tempore, quo hic agatur. Quo quidem in
conventu Patres etiam sententiam rogabuntur circa certa intervalla inter futuros
Synodi coetus interponenda.
Consultatio, cuius modo mentionem fecimus, spectat insuper ad argumentum aut ad
argumenta proximi eiusdem conventus et ad mutationes in methodum Synodi fortasse
inducendas.
Ita profecto ad vitae usum deducitur collegialis indoles Episcoporum, qui, «non
solum - ut ait Concilium Vaticanum Secundum - pro aliqua dioecesi, sed pro
totius mundi salute consecrati sunt» (Ad gentes divinitus, 38). Sic
episcopale munus extenditur et magis ministerium regendae Ecclesiae
universalis quodam modo participat, quatenus Episcopi Romano Pontifici, ab eo
asciti, arctius cooperantur in ipsius exercendo officio.
Inde elucent et alia, quae sunt solacii causa, veluti maior mentium et
voluntatum coniunctio in applicandis normis canonicis, consensio in operando,
adiumentum fraternum secundum illud: «alter alterius onera portate» (Gal.
6, 2), unitas spiritus in fide et caritate, optatissimus ille «sensus Ecclesiae»,
animi magis conscii nos esse «corpus mysticum» et Christum esse in nobis et
inter nos.
Hic late patens prospectus nihil detrahit, ut liquet, de momento, quod singulis
Episcopis ut dioecesium moderatoribus iure meritoque tribuitur; immo dignitas et
potestas eorum, ad hoc quod attinet, a Concilio prorsus agnitae sunt et in sua
luce collocatae. Itaque mutua necessitudo mutuique auxilii ratio inter Ecclesiam
particularem et universalem ante oculos ponunt vitam ipsam corporis mystici
Christi.
Hanc visionem Ecclesiae, modo tam egregio et vitali compaginatae, vos,
Venerabiles Fratres, Nobis praebetis. Operi ergo, in quod nunc diligenter
incumbitis, illum eventum precantes, qui in verum bonum et profectum Ecclesiae
vertat, vobis amanti animo Benedictionem Apostolicam impertimus.
|