The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO PAULI PP. VI
AD PONTIFICIAM COMMISSIONEM CIC
ORIENTALI RECOGNOSCENDO

Die XVIII mensis Martii, anno Domini MCMLXXIV

 

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,

Dum hic praesentes nobis conspicimus venerabiles Fratres Patriarchas, qui Ecclesiis Orientalibus praesunt, Metropolitas ceterosque Hierarchas Communitatum Orientalium, qui cum hac Apostolica Sede perfectam communionem habent, facere non possumus, quin summo afficiamur gaudio de hoc novo pulcherrimoque catholicae unitatis in multiplicitate spectaculo.

Hic, apud Apostolorum Principis sepulcrum, Ecclesiae Orientis et Occidentis una conveniunt, ut, haud secus ac Sanctus Ignatius Antiochenus, Familiam Dei contemplentur in mysticum congregatam Convivium, cui praeest haec Romana Ecclesia, προκαθημένη τής αγάπης, cuius ministerium eo spectat, ut praesideat in regione Romanorum (Cfr. S. IGNATII ANT. Ep. ad Romanos, Inscr.; cfr. GUARDUCCI M., L’iscrizione di Abercio e Roma, in Ancient Society, 2, 1971, 174-203: v. pp. 198-199).

Ad ministerium igitur huius Romanae Ecclesiae, unde unitas sacerdotalis exorta est (S. CYPRIANI Ep. 59, C. 14, 1), hoc pertinet, ut praesto sit Fratribus, ubicumque caritas id postulet, ea ipsa caritas, quae una cum Christo Ecclesiam Syriae regebat, cum antiquus cius Episcopus gaudens ad martyrium duceretur (Cfr. S. IGNATII ANT. Ep. ad Rom. 9, 1.). Hoc non dominatum, non principatum signifìcat, sed primatum in ministrando, in sollicitudine adhibenda, in auxilio ferendo, in Fide integra profitenda, et quidem ita, ut haec omnia coniuncte fiant cum Apostolorum successoribus.

Cum haec animo perspiceret, iure merito praeclarus ille Edessae Diaconus, Sanctus Ephraemus, cuius memoria haud ita pridem celebrata est, sexto decimo expleto saeculo ab eius obitu, elatis verbis canebat: O te beatum (Simeon Petre), qui veluti caput atque lingua exstitisti torpori fratrum tuorum! Corpus equidem istud componebatur ex discipulis, filiique Zebedaei ei tamquam duo oculi inerant. O anzbos illos beatos, qui poposcerunt a Magistro thronos, postquam ipsius thronum udspexerint! Attamen revelatio a l’atre audita fuit per Sinzeonem, qui est Petra inconcussa (S. EPHRAEMI Hymni de Virginitate, XV, 7, ed. I. E. Rahmani, 1906, p. 45).

Nos autem hodie, vobiscum unicae Christi Fidei professione coniuncti, gaudio implemur Christi resuscitati, atque una vobiscum.

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, integram eandem Fidem mundo atque futuris aetatibus proclamamus.

Cum autem miram exhibeat unitatem compaginis suae, Sancta Mater Ecclesia voluntatem Christi palam ostendit, simulque tutum demonstrat iter, quod ad contemplandam Patris gloriam perducit.

Ac dum vos conspicimus, dilecti ac Venerabiles Fratres, placet Nobis haec verba proferre, in quibus antiqua vox resonat «Didascalia Apostolorum» : Vos (episcopi) pro Vestro populo constituti estis sacerdotes, prophetae, principes . . . mediatores inter Deum et christifideles . . . Vos estis praecones atque praedicatores.

Audite, Laici, Ecclesia Dei electa, Ecclesia Catholica . . . honorate Episcopum veluti Deum, quia pro vobis Dei Omnipotentis vicem gerit (Didascalia Apostolorum VIII, 25, 7; IX, 26, 1, in Fontes Codificationis Orientalis, Series II, fax. 26, p. 169).

Dum hodie effrena libertatis novitatisque cupiditas passim omnia, quae ad praeteritam aetatem pertinent, in debito honore non habet, haud sine magno solacio praeclaras Orientis Ecclesias cernimus sacras Patrum traditiones fideliter servantes; quae quidam traditiones pertinent ad commune patrimonium universae Ecclesiae Dei, atque hanc ob causam de iis scribens ad Petrum Hierosolymitanum episcopum, Decessor Noster Agapitus I bisce verbis hortabatur, ut eaedem custodirentur incolumes: Voluissemus quidem, fratres dilecti, propter coniunctionem nostrae caritatis, omnes Domini sacerdotes, iuxta Apostolicam traditionem irreprehensibiles invenire et nenzinem aut per gratiam aut metum ab ecclesiasticis canonibus declinare (Fontes Codificationis Orientalis, Series III, vol. 1, p. 430).

Ac merito Patres VII Concilii Oecumenici opportunum duxerunt declarare: . . . divinos canones amplectabiliter in pectore Pecondimus, exsultantes in eis sicut qui invenit spolia multa . . . tam scilicet illorum qui ab almis et laudabilissimis Apostolis sancti Spiritus tubis editi sunt, quam eorum qui a sex Sanctis et universalibus Synodis, atque bis Conciliis quae localiter collecta sunt, in expositionem huiusmodi decretorum promulgati sunt, necnon et eorum qui a sanctis Patribus nostris prolati fuisse probantur. Ab uno enim eodemque Spiritu illustrati definierunt quae expediunt.

Haec legimus in primo canone praedicti Concilii, quo summatim exponitur illa traditio, quam Ecclesiae Orientales magna ex parte semper communem habuerunt et adhuc habent, quamvis inter se multiplicitate traditionum distinguantur.

Fidelitas erga sacrum hoc ecclesiasticae disciplinae patrimonium effecit, ut, inter tot tantasque vexationes atque res adversas quas Orientales Ecclesiae sive antiquis sive recentioribus temporibus perpessae sunt, nihilominus proprius Orientis vultus integer servaretur; quod profecto non sine magno animarum emolumento fieri contigit.

Haec autem fidelitas erga idem venerandum traditionum vestrarum patrimonium - quae persistat necesse est, quoniam ab ea vim suam haurit opus recognitionis Iuris Canonici Orientalis vobis demandatum – (Cfr. Orientalium Ecclesiarum, 5-6) minime prohibet, quominus hoc ipsum opus pateat atque obsecundet salutari illi novaeque impulsioni ad vitam christianam instaurandam, quam Concilium Vaticanum Secundum pro Ecclesia universa exoptavit atque promovit. Etenim, cum finis supremus universarum Ecclesiae legum positus sit in salute animarum, ecclesiasticae normae, utpote quae perenni incremento populi Dei eiusque novis semper orientibus necessitatibus consulere debeant, inertes atque immotae, quasi res mortua, nullo pacto esse possunt.

Quare tunc praesertim vestrum canonicae disciplinae patrimonium ubertate vitae pollere dicendum est, si dum integra servat, quae potissima ac venerabilia sunt, simul etiam hodiernae vitae postulatis respondeat ac veris aptari valeat condicionibus singulorum populorum, quae celerrime continenterque mutantur.

Quanta autem in hoc opere explendo prudentia atque sapientia vobis necessaria sit, nemo est qui non videat.

Id enim postulat, ut quaecumque sunt caduca ac superflua in antea latarum legum regione, inde tollantur; ut dum in earum locum aliae novaeque substituuntur, id a vobis exquiratur quod reapse melius est, potius quam id quod est novum; ut denique in novis afferendis caveatur, ne haud satis habeatur aut omnino praetermittatur ratio patrimonii traditi. Quaelibet, enim, renovatio sempre cohaerentiam et concordiam cum sana traditione prae se ferre debet, ita ut novae normae appareant non quasi corpus extraneum violenter defixum in ecclesiastica compagine, sed e normis iam exstantibus quasi sua sponte efflorescant.

Quod quidem iam Nobismet ipsis curae fuit declarare, cum alteram aperuimus sessionem Concilii Vaticani Secundi, in qua haec protulimus verba: Renovatio, ad quam Concilium spectat, neque praesentem Ecclesiae vitam subvertere dicenda est, neque eius traditiones interscindere. . . .  sed potius bis ipsis traditionibus honorem habere, caducis et mendosis formis exutis, atque easdem sinceras feracesque eficere velie (AAS 56, 1963, p. 851).

Constitutio autem ac forma huius Nostrae Commissionis in tuto ponit, quantum fieri potest, eius orientalem indolem, cum ex Ecclesiarum multiplicitate constet, eodemque tempore manifesto confirmat cupere Nos ut Orientales ipsi Codicem conficiant; qui Codex ad eam caritatem perducet, qua fiet ut in hodierno mundo magis magisque ipsorum Ecclesiae fioreant et novo robore apostolico concreditum sibi munus absolvant (Orientalium Ecclesiarum, 1).

Praeterea, cum hanc Commissionem Codici Iuris Canonici Orientalis recognoscendo instituimus, precibus obsequi voluimus, quae a pluribus Hierarchis Orientalibus et ab ipsa demum Sacra Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus erant admotae: ut videlicet partes sive iam editae sive nondum foras datae Codicis Iuris Canonici Orientalis, recognoscerentur secundum mentem Patrum Concilii Vaticani II atque germanam orientalem traditionem. Duplex huiusmodi cura, servandae scilicet congruentiae sive cum Concilio Vaticano II sive cum Orientis traditione, cum tertia pariter animadversione componatur oportet, quae gravis esse momenti videtur atque non solum pro ista, sed etiam pro Commissione Codici Iuris Canonici recognoscendo valet. Utraque enim Commissio eo praecipue est instituta, ut Codicem conjiciat recteque, legibus insertis, disponat, non autem ut leges ipsas, pro sua auctoritate, ferat et condat. Stant enim normae, dumque ipsa principia legum ex fontibus hauriuntur, neque illae neque haec immutari possunt. Ut aliis verbis utamur, viri Commissioni addicti ipsarum legum sunt ordinatores, non auctores seu factores.

Haec cum dicimus, nullo modo opus Commissioni concreditum extenuatur vel parvipenditur, verum pressius definitur in sua natura, quippe cum sit frugiferum ministerium quod ab Ecclesia committitur, ad eius bonum directe spectat et legitimae auctoritati fideliter obsequitur. Equidem Nos omnino fore confidimus, ut vos propositum illud assequi valeatis et pro impensissimo Vestro erga Ecclesiam amore opus perficiatis recte compositum, etsi arduum atque implexum, quo quidem magis magisque corroboretur coniunctio atque consensio diversarum traditionum, salvis tamen uniuscuiusque Ecclesiae proprietatibus. Codex enim qui, praeclare confectus atque ab omnibus receptus, in cotidianae vitae actionem feliciter traducatur, germanum praebet testimonium reverentiae atque amoris erga ecclesiasticam legem; idque multum certe ipsi hominum societati conferet, in qua saepius videmus conatus fieri ad labefactandam hanc legum observantiam, quae ut firma maneat, postulat nuntii evangelici excelsa veritas ipsaeque sincerae ecclesiasticae traditiones.

Ut autem aptus componatur Qrientalis Codex, nullo modo praetereundum est peculiare munus quod ad Catholicos Orientales spectat, munus scilicet omnium christianorum unitatem, orientalium praesertim, fovendi iuxta principia decreti . . . .De Oecumenismo (Orientalium Ecclesiarum, 24).

Magnopere quidem Nos consolamur, cum inter Ecclesiam Catholicam et sorores Orthodoxas Ecclesias contrahi cernimus, impellente Spiritu Sancta, vinculum verae unitatis, hoc est communionem ecclesialem iam valde profectam.

Cuius rei documenta et comprobationes sunt: liber Tòmos Agàpis, necnon salutationes in Urbe non solum Patriarchae Oecumenici Athenagorae, verum etiam Sanctitatum Catholici patriarchae supremi armenorum Vasken I ex Ecmiadzin, Catholici Khoren I ex Cilicia, patriarchae Maris Ignatii Yacub III ex Antiochia et Papae Shenoudae III ex Alexandria, necnon aliquorum hierarcharum ex aliis orthodoxis Ecclesiis.

Probe Nobis comperta sunt alia incepta, quae his proximis annis inita sunt ab Ecclesiis Orthodoxis, eo spectantia, ut consociates viribus leges communes conficerentur, ad huius aetatis necessitates accommodatae, integris tamen servatis, ut par est, earum peculiaribus traditionibus.

Meminisse quoque iuvat Nos, ex communi consilio cum desideratissimo Patriarcha Oecumenico Athenagora, in universum iam assensos esse amni conatui consociatae operae inter doctores catholicos et orthodoxos in regione studiorum quae attinent ad historiam, traditiones ecclesiasticas, disciplinam patristicam, sacram liturgiam atque expositionem Evangelii quae congruat cum vero Domini nuntio et cum spe ac necessitatibus mundi huius temporis (Déclaration commune: die 18 oct. 1967).

Magnopere quidem laetamur, quod iuris orientalis periti, tam catholici quam orthodoxi, iam clarum specimen dant communis huiusmodi adiutricis operae; cuius rei gratia apud Nostrum Institutum Studiorum Orientalium constituimus Facultatem Iuris Canonici Orientalis omnibus patentem Ecclesiis, exoptantes ut, cooperando etiam cum aliis Institutis, laetos fructus ferat.

Particulares autem Ecclesiae, - ut ait Concilium -, tum Orientis tum Occidentis, licet ritibus, ut aiunt, nempe liturgia, ecclesiastica disciplina et patrimonio spirituali partim inter se differant, aeguali tamen modo concreduntur pastorali gubernio Romani Pontificis, qui Beato Petro in primatu super universam Ecclesiam divinitus succedit. Eaedem proinde pari pollent dignitate, ita ut nulla earum ceteris praestet ratione ritus, atque iisdem fruuntur iuribus et tenentur obligationibus, etiam quod attinet ad vangelium praedicandum in universum mundum (Cfr. Marc. 16, 15), sub moderamine Romani Pontificis (Orientalium Ecclesiarum, 3), qui, cum omnes in corde suo gerat, iure cum Sancta Paulo dicere valet : Omnibus omnia factus sum (1 Cor. 9, 22), quoniam liquet ad Nostrum ministerium in primis spectare illam sollicitudinem quam habemus pro vobis coram Deo (2 Cor. 7, 12-13).

Venerabiles Fratres et dilecti Filii, Dominus Noster Iesus Christus - via, veritas et vita - vestris benedicat operibus, ad quae prosperanda accedant preces Sanctissimae ipsius Matris, omnium Sanctorum caelitum, atque paterna Nostra et fraterna Apostolica Benedictio.

                                               

top