 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI PRESULI DEL CONSIGLIO DELLA SEGRETERIA GENERALE DEL SINODO DEI
VESCOVI
Venerd́, 5 aprile 1974
Venerabiles Fratres,
Quam hoc mane ad vos facimus salutationem, qui ex pluribus terrae
regionibus Romam convenistis, u t opus haud levis momenti exsequeremini, ea in
primis cum debita gratiarum actione coniungitur, cum vestram sedulitatem ac
diligentiam in bono Ecclesiae universalis provehendo conspiciamus.
Etenim, praesens vester conventus, qui directe spectat ad Synodum apparandam,
quae Deo opitulante per autumnale tempus huius anni celebrabitur, ut multum
curae ac sollertiae ab unoquoque vestrum postulat, ita aliqua forsitan incommoda
secumfert, quoniam proximum adest Pascha Domini, ideoque commoratio vestra in
sacris, quae sunt vobis concreditae, dicionibus est certe necessaria.
Attamen, sueta munera paululum intermittentes, huc libentissime vos
contulistis, vestram operam, pastoralem sapientiam, consilia bene cogitata in
fraterna consuetudine exhibituri atque iterum Romano Pontifici, in quem recidit
sollicitudo omnium Ecclesiarum (Cfr. 2 Cor. 11, 28), novum oblaturi
testimonium ecclesialis caritatis atque communionis.
Inde igitur Noster incipiat sermo, indeque pergrati animi Nostri aperta
profluat significatio.
Verum, ea attendentes quae nunc vestras mentes occupant, quid dicemus quidve
esse addendum putamus, nisi paternum, plenum, solidum incitamentum ad inceptum
insistendum? Agitur nempe de Synodo disposite accuranda quae, post tres habitos
superioribus annis coetus synodales, qui primi veluti gressus expeditioris – ut
speramus - itineris istius Instituti fuerunt, praecipuum gravissimumque
argumentum pertractabit, fidelitate servata erga Concilium Vaticanum II eiusque
normas, decreta, spiritum. Iuvat hic memorare - estque altera Nobis causa
solacii - quae fuerint quaestiones, de quibus in Synodo anni MCMLXXI
actum est: edita iam documenta de sacerdotio ministeriali deque iustitia in
mundo satis superque confirmant quam frugiferum, quam impensum, quam efficax
fuerit opus, quod ea tempestate una cum ceteris Fratribus exegistis. Sed novum
nunc, maximum, primum instat et urget argumentum: de evangetizatione;
idque summopere interest Ecclesiae, cum in eius natura, in imis eius vitae
radicibus sit infixum, cum rectissimo tramite ad eandem pertineat itemque
legitimis crebriusque propositis ab hominibus, qui nunc sunt, interrogationibus
respondeat: Quid agit Ecclesia? Immo, cur Ecclesia? Quodnam Dei consilium de
humani generis sorte adimplet? Ecclesia nuntiat Evangelium Iesu Christi, Filii
Dei (Cfr. Murc. 1, 1); Ecclesia notum facit mysterium Evangelii (Cfr.
Eph. 6, 19); proprium eius munus evangelizatione definitur atque
continetur.
Haec omnia, vobis sane notissima penitusque perspecta, summam quandam
implexarum quaestionum comprehendunt, quae tum ipsi occurrunt Ecclesiae, quando
in aliqua aetate, in historica-sociali rerum condicione munus evangelizandi
explere contendit, quando primarii huiusce finis prospectus ad usum
instrumentorum provocat, quando disciplina agendique forma, ratione cognitae, in
praxim pastoralem deducendae sunt. Porro variae huiusmodi quaestiones; quae in
libello exscriptae ad Episcopos totius catholici orbis aliquot abhinc menses
missae sunt, copiosam iam uberemque materiem praebuerunt, quam in praesenti
excutiendam et perpendendam vosmet ipsi curatis. Hic potissimum vester, Fratres,
vertitur labor: novimus ex responsionibus, ab unaquaque Conferentia Episcopali
datis, Relationem breviorem, seu syntheticam esse concinnatam, eandemque
per hos dies Vestro examini subici.
Hic itaque - liceat dictum iterare - vester vertitur labor: quo dignior et
aptior evadat Synodi apparatio, pro momento quod obtinet in vita Ecclesiae, quo
fructuosiores disceptationes synodales esse possint, ex Relatione praedicta
vobis nonnulla capita erunt eligenda, quae tamquam nodi ac nervi generalis
illius argumenti de evangelizatione habeantur. Tanta est enim amplitudo
propositi argumenti, ut impediat quominus omnia, quae ad rem attineant,
singillatim et congrue aestimentur: disceptatio quae nimis pateret, quae omnes
omnino quaestiones complecti vellet, profecto in discrimen adduceret
diligentissimam illam et exquisitissimam rerum considerationem, quae a Patribus
Synodalibus iure merito exspectatur.
Allatorum igitur problematum selectio, quam diximus, magna quidem cum
prudentia atque consideratione erit vobis instituenda.
Scilicet nulla praetereantur capita, quae vere praecipua sint; quae certa ac
perspicua ratione sint definita, ad praecavendum periculum, ne res minoris
ponderis in detrimentum cedant plenioris considerationis de iis quae potissima
sunt; quae plurimum utilitatis afferant pastorali ministerio; quae, denique,
angustiores fines particularium regionum excedentes, ad necessitates universalis
Ecclesiae pertineant.
Sed alia adhuc quaestio est, Venerabiles Fratres, inter omnes digna prorsus,
in quam singulari modo cogitatio vestra intendatur.
Quod Synodi celebratio eodem tempore contingit, quo Annus Sacer est indictus,
id a vobis requirit, ut debitam habeatis rationem nobilissimi huius eventus, ad
quem totum Dei Populum advocavimus.
Suntne hae duae et tam proximae celebrationes inter se dispares? An altera
alteram ita subsequitur, quasi res dissimiles et extraneae, quibus nulla
intercedat necessitudo? Minime quidem: e contrario, sedulo enitendum est, ut
ambo ecclesiales eventus apte inter se cohaereant arcteque colligantur, quo
uberiora spiritualia emolumenta gignere valeant. Scilicet suasiones, a Synodo
Episcoporum edendae, id etiam commodi christifidelibus omnibus praebere poterunt
ut per eas in dioecesibus, in paroeciis, in religiosis communitatibus, in
ceterisque christianae vitae christianique apostolatus sedibus facilius
fructuosiusque efficiatur illud reconciliationis ac renovationis opus, quod Anno
Sancto attributum est. Ceterum, si res recte perpendimus, Iubilaris Annus,
cum suapte natura tam vehementer ad paenitentiam impellat, existimandus est
novum ac praevalidum incitamentum ad eam animorum conversionem, quae est praevia
eademque pernecessaria condicio evangelici nuntii excipiendi (Cfr. Marc.
1, 15). Sit ergo duarum celebrationum compositio atque cohaerentia unus e
lectissimis fructibus, quos e fraternis Synodi laboribus fidentes exspectamus ad
novum catholicae Ecclesiae progressum et incrementum.
Equidem Nos nihil dubitamus, Venerabiles Fratres, quin munus vobis
concreditum cum peritia, navitate, evangelico spiritu obeatis.
Semper vos erigat conscientia magnae utilitatis, quam opera vestra
sanctissimae fidei causae affertis. Horum autem bonorum spem Nos i n vobis
collocamus, qui membra estis Secretariatus Generalis Synodi, collocamus in
sollertia ac sapientia Synodalium Patrum, nec non in religionis studio
catholicorum Episcoporum omnium, qui, a Spiritu Sancta positi regere Ecclesiam
Dei (Cfr. Act. 20, 28), in terris salutiferum exsequi pergunt mandatum
Domini Nostri Iesu Christi, cuius Passionis et Mortis et Resurrectionis mysteria
paucos post dies venerabundi recolemus.
Haec ut feliciter eveniant, vobis singulis universis Apostolicam Benedictionem,
caelestium gratiarum auspicem, peramanter impertimus.
|