 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
IN OCCASIONE DEL XXV DI EPISCOPATO DEL
CARDINALE MASSIMILIANO DE FURSTENBERG
Giovedě, 25 aprile 1974
Venerabili Fratri Nostro Maximiliano S.R.E. Card. de Furstenberg.
Laeti laetum nuntium accepimus mox fore, ut tibi, Venerabilis Frater
Noster, pia recordatio eventus obveniat, qui communi aestimatione faustus et
felix reputari consuevit: etenim proximo mense aprili quinque implebuntur
lustra, ex quo tu, antea diuturno in sacerdotali ministerio praeclare meritus,
ad episcopalis ordinationis fastigium evectus es.
Benevolentiae caritas, qua tecum communione reciprocante sanctorum Nos
coniungi sentimus, exigit sane et poscit, ut bisce in sollemnibus temporis
adiunctis ea apertiore significatione pateat, mutuum durabile oblectamentum haud
dubie allatura. Quapropter accipe vuta Nostra, quibus Auctori et Largitori
omnium bonorum de collatis tibi innumeris beneficiis tecum religioso cum
obsequio gratis agimus, atque in posterum ea ditiore vena desuper tibi et
operae, cui vacas, delabi oramus.
Neque vero bene precantibus verbis gratulationes desint oportet. Nobilibus
ingenii et animi laudibus decorus, a Romanis Pontificibus commissa officia
explens, tu orbis terrarum o quam dissitas peragrasti regiones: etenim primo
Delegatus Apostolicus in Japonia ac dein ibidem Internuntius Apostolicus postea
Delegatus Apostolisus in Australia, Nova Zelandia et Oceania, denique Nuntius
Apostolicus in Lusitania, acuta praeditus perspicacitate ad recte intellegendum,
sumque versatili mente multarum gentium indolem, humanitatis cultum, linguas
probe noveris, ubisumque locorum satholici nominis auctam reverentiam et
honorabile tuae famae nomen reliquisti.
Inter Patres Cardinales adlectus, magni momenti partes digne sustinuisti,
praeter alia cum Sacrae Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus
fuisti, ac nunc cum praesideas Consilio iubilari anno celebrando, geris, habes,
obtines ardua negotia, a quibus ingentis credentium turbae Romam confluxurae
omne genus utilitas pendet.
Ad civitatem sanctam adoraturi turmatim advenae proficiscentur: tua tuorumque
adiutorum cura, nemo indonatus abeat oportet et fas est, iuxta illud sacri
Psaltae effatum: «suscepimus Deus misericordiam in medio templi tui . . .
iustitia plena et dextera tua» (Ps. 47. 10-11).
Haec prosperrimo exitu contingant, auspice Deipara Virgine Maria, sanctitatis
omnis thesauro, populi Romani salute et praesidio, cuius patrocinio te tuaque
fidenter committimus.
Postremum flagrantissima haec vota Apostolica Benedictio, quam tibi,
Venerabilis Frater Noster, impertimus, novum pignus propensae in te voluntatis,
confirmat.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Martii, anno MCMLXXIV,
Pontificatus Nostri undecimo.
PAULUS PP. VI
|