 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI PARTECIPANTI AL CAPITOLO GENERALE
DEI FRATI PREDICATORI
Sabato, 21 settembre 1974
Dilectissimi Nobis Dominiciani Ordinis moderatores atque sodales,
Perlibenti sane animo, vestris flagrantissimis votis satisfacientes,
hodie vos coram admisimus. Probe enim compertum habemus vos, Capitulum vestrum
Generale celebrantes, egregiam sedulamque operam in id impendisse, ut Ordo
vester aptior in dies evaderet ad munus suum accurate in Ecolesia et pro
Ecclesia adimplendum.
Revera ad hoc Capitula Generalia instituta sunt, ut charisma, cuiusvis
Ordinis proprium, purum ac vitale permaneat, disciplinae autem religiosae forma
rationesque operandi, prout Signa temporum postulant, opportune renoventur.
Vos, spiritu fidei laudabiliter permoti, in id solummodo intendisti, quod
verae Ordinis traditioni responderet, quodque utile existimavistis ad officium
vestrum exsequendum in Ecclesia et in mundo huius aetatis. Munus autem vestrum
illud profecto est, quod Decessor Noster Honorius III hisce verbis vobis
assignavit: evangelizantes per orbem nomen Domini nostri Iesu Christi (Cfr.
Ord. FF.PP. Constitutio fundamentalis, 1, 1). Ad hoc autem
perfecte explendum mandatum, oportet praesertim vos omnino Christum sequamini in
Prima Veritate contemplanda, et quidem ea ratione, quae vocationi vestrae
consentanea sit; quae ratio hac sententia enuntiari potest, qua Sanctus Thomas
Summam contra Gentiles exorditus est: Veritatem divinam meditari et meditatam
eloqui (Contra Gentiles, 1, 1, c. 1).
Quemadmodum vita Ecclesiae tota in foedere innititur, quod Deus cum hominibus
inivit inde a primordiis generis humani, ita vos in Ecclesia votati estis ad
peculiare quoddam pactum servandum, quod Deus, pro sua misericordia cum
Conditore Vestro eiusque progenie sanxit : scilicet si vos, Spiritus Sancti
gratia adiuti, divinam Veritatem amanter contemplabimini, Deus certo quam
fructuosissima reddet verba vestra.
En cura vobis semper adhibenda, ut huiusmodi contemplatio vel in humillimis
ministeriis primas habeat partes, quia in omnibus Deus clementissima sua
omnipotentia praesens semper adest.
Ad fidem autem servandam vocationi vestrae, vosmet ipsos obligastis bisce
verbis, quae continentur in fundamentali Constitutione Ordinis Vestri: Vitam
Apostolorum secundum formam a sancta Dominica conceptam assumimus, vitam
communem unanimiter agentes, in professione consiliorum evangelicorum fideles,
in communi celebratione liturgiae praesertim vero Eucharistiae et officii divini
atque oratione ferventes, in studio assidui, in regulari observantia
perseverantes» (Par. IV).
Quam multae et quam utiles considerationes hauriri possunt ex hoc textu adeo
significationis pleno! Nos autem vos adhortari velimus, ut tria solummodo
argumenta diligentius et studiosius perpendatis.
1. In primis paupertatem commendamus, quae vos intus et extra liberat a tot
servitutis vinculis, quae vitae spirituali et apostolico operi revera nocent.
Paupertas vobis necessaria est, ut Christum sequamini, atque ut modo liberrimo
et acceptissimo comites per viam esse possitis membrorum Populi Dei, quibus
omnibus sine ullo discrimine evangelium praedicare debetis, at iis praesertim,
qui pauperes sunt et persecutionem patiuntur. Ac revera, sicut docet Concilium
Vaticanum Secundum, per votum paupertatis et reliqua duo vota religiosi sodales
eximium testimonium reddunt, mundum transfigurari Deoque afferri non posse
sine spiritu beatitudinum (Lumen Gentium, 31).
2. Secundo loco cohortamur vos, ut communitatem vitae firmiter teneatis in Sacra
Eucharistia et oratione, in Verbi Dei meditatione, et praeterea in crebris
congressionibus omnium sodalium communitatis, quae quidem efficaciter vitam
regularem atque apostolatum in verae fraternitatis spiritu fovent ac sustinent.
Quaevis forma singulariter aut seorsum ab aliis agendi omnino arcenda est a vita
religiosa; nam haec renovari semper debet intra ipsam communem vitam,
oboedientia moderandam, secundum voluntatem Sancti Dominici, qui a suis
fratribus postulabat «communitatem et oboedientiam» (Const., 31). Atque
Nos ipsi optime scimus quantopere iuvenes, qui iam inter vos numerantur et qui
deinceps ad vos mittentur a Domino, abhorreant et refugiant ab «individualismo»,
et quam sitienter communitatem quaerant.
3. Tertio tandem loco incitare vos cupimus et permovere ad studium veritatis
magis magisque fervidum atque absiduum. Docuit enim Sanctus Thomas res universas,
in Verbo Dei creatas, ad ipsam nuntiationem veritatis tamquam ad suum finem
spectare: Oportet igitur veritatem esse ultimum finem totius universi (Contra
Gentes, 1, 1, c. 1). Haec est mirifica ac splendida ratio cogitandi
de universa creatione, quae vos invitat ad diligenter captandam omnem vocem
veritatis, quae ad vos perfertur ex rebus et ab hominibus, quicumque sunt:
Omne verum, a quocumque dicatur, est a Spiritu Sancto (Ambrosiaster;
cfr. Summa Theol., I-IIć, 109. 1 ad 1). Vos itaque attendere
debetis ad voces culturae et ad motus historiae; attamen eodem tempore, tamquam
discipuli Sancti Thomae ac fideles Ecclesiae filii, acriter ponderare debetis et
repudiare illas opiniones exegeticas vel theologicas quae recipiuntur ab
audacibus sed ineptis philosophiis profanis, quae in dubium vocant vel deformant
sensum obiectivum earum veritatum, quas pro sua auctoritate Ecclesia tradit (Cfr.
Exhortatio Apostolica Petrum et Paulum, die 22 februarii 1967,
AAS 59, 1967, p. 198).
Oportet vestrum Ordinem exsequi munus excellentissimum, quod Ecclesia committit
ipsi Theologiae Sacrae, cuius lucidus fons esse debet Verbum Dei (Cfr. Dei
Verbum, 24), et quod Nos descripsimus illis verbis, quae etiam nunc repetere
placet: Sacra Theologia - ratione a fide collustrata, nec sine aliquo Divini
Paracliti lumine, ad quod doctor theologus docilem animum advertere debet -
offěcium exsequitur divinae Revelationis veritates perfectius cognoscendi atque
pervestigandi; fructusque sui laboris in christianae societatis, ac praesertim
in ipsius Magisterii notitiam perferendi, ut, per doctrinam ab ecclesiastica
Hierarchia traditam, cuncto christiano populo lumen fiant (Allocutio
habita die 2 octobris 1966 in Congressu Internationali de Theologia
Condii, AAS 58, 1966, pp. 889 ss.).
In eo sermone, quem octo circiter abhinc dies habuimus Nos in Basilicae Fossae
Novae, complures explicavimus rationes, cur etiam hodie Ecclesia plane fiduciam
suam collocet in Sancta Thoma; atque in oratione quam in urbe Aquino habuimus,
inter alia diximus illud: ipse est Ecclesiae Doctor, cuius doctrinam ita
illustravit, ut fortasse nemo alius ingenii scie per totam eius historiam facere
potuit. Nunc autem vobis hic praesentibus atque cuncto Ordini Vestro haec
dicimus: magna cum fiducia Ecclesia exspectat a filiis Sancti Dominici
fidelitatem erga doctrinam Aquinatis, quae ulterius enucleanda est secundum
quaestiones a mundo huius temporis allatas et secundum plenissimam vim et
interiorem efficacitatem, quae in eadem doctrina inest. Fidelitas erga Sanctum Thomam pertinet ad peculiare munus vestrum in Ecclesia.
Est igitur cur ex animo laetemur, quod in hac collocutione et congressione
possumus delectari et recreari animo vobiscum atque cum omnibus moderatoribus et
ducibus Congressus Internationalis Thomistici, Romae superiore mense Aprili
habiti. Nominatim vero gratulari cupimus Patri Aniceto Fernandez, priori
Magistro Vestro Generali, qui prudens fuit et indefatigabilis Praeses illius
Congressus; atque ei palam hic gratias plurimas et debitas etiam referimus de
industria ab eo sapienter ac sollerter posita in Ordine Sancti Dominaci
gubernando.
In eius locum nuper est suffectus novus Magister Generalis, Pater Vincentius
de Couesnongle, cui benevoli et libentes optima quaeque in Domino exoptamus
atque ominamur. Filii carissimi, Ordo vester, qui natus est temporibus Ecclesiae
et mundi revera dif&illimis, processit ex coniunctione charismatis prophetici
Sancti Dominici, qui novum institutum mente et animo conceperat, cum
charismatibus propheticis et hierarchicis Nostrorum Decessorum Innocentii Tertii
et Honorii Tertii, qui sancta Vestro Conditori ecclesialem missionem commiserunt.
Ordo Fratrum Praedicatorum, ad exemplum ipsius legiferi Patris Dominici, semper
devinctus fuit, per communitatem amoris et oboedientiae, cum Apostolica Sede. Et
Nos hodie iterum confidere et sperare volumus futurum esse, ut apostolici
Ecclesiae muneris vos singuli plenissime sempre participes esse valeatis.
Qua spe suffulti, vobis omnibus hic praesentibus atque Dominicianae
religiosae Familiae universae Apostolicam Benedictionem, in auspicium
abundantiae donorum Spiritus Sancti, peramanter impertimus.
|