 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
DURANTE LA VISITA AL «SERAPHICUM»
IN ONORE DI SAN BONAVENTURA
Martedì, 24 settembre 1974
Venerabiles Fratres et dilecti Filii!
Perlibenter sane breve confecimus iter, quo a Nostra domo hucusque
advenimus. Quae enim opportunitas huius salutationis causa fuit, necnon Pastoris
totius Dei Populi sollicitudo, qua Nostrae omnes cogitationes ducuntur ipsique
gressus diriguntur, tales profecto sunt, ut ipsos sensus participemus, quibus
Pauli Apostoli animus occupabatur, dum primos Romae christianos se mox esse
invisurum sperabat : . . . quoniam veniens ad vos, in abundantia
benedictionis Evangelii Christi veniam (Rom. 15, 29).
1. Equidem novimus in hac sede, quae amplissimo Doctoris Seraphici
nomine decoratur, a studiosis variae condicionis variarumque nationum viris
multiplex ingenium Sancti Bonaventurae Balneoregiensis esse illustratum, septimo
ab eius obitu vertente saeculo, ut cumulata quasi laude ea consummarentur
sollemnia, quae aliis item locis aliisque modis peracta sunt.
Valde autem iuvat iis omnibus, qui, quavis de causa, alacres sollemnibus
interfuerunt, Nostram testari oblectationem atque gratulationem; sed eodem
tempore id Nobis voti esse proferendum censumus, ut huiusmodi celebritates de
saeculari mortis memoria in clariorem cedant vitae celebrationem, quam
Bonaventura, suo exemplo et magisterio, etiam in nostri temporis Ecclesiam certo
certius transfundere potest. Nonne enim Nosmet ipsi, in Litteris ad Generales
Praepositos trium Familiarum Franciscalium, die xv superioris mensis Iulii datis,
scripsimus hunc ipsum doctrinae vitaeque magistrum adhuc loqui, quamvis
abhinc septem saecula mortuum?
2. Quoniam igitur, in praesenti inter vos parumper immoramur, filii huius
Sancti Caelitis obsequentissimi, eius tradendae doctrinae magistri, iidemque
sententiarum et operum eius cultores, Nos facere non possumus, quin exigui
titulo libri alliciamur, qui, quamvis ob molem resque, quas continet, inter
potiora Bonaventurae scripta non sit recensendus, nulla tamen dubitatione
perceleber est saepiusque commentationibus explanatur, adeoque ad eundem
pertinet, ut paene unus sufficiat ad auctorem in doctrinarum mediae aetatis
historia collocandum, singulari prorsus ratione unaque via. Librum dicimus - quemadmodum recte iam perspexistis - qui ltinerarium mentis
in Deum inscribitur, quique apud montem Alverniae, anno MCCLIX
, compositus est.
Hic ipse titulus Itinerarium nobis, qui hodie vivimus, hominibus
sumusque doctrinalis S. Bonaventurae patrimonii seriores severioresque heredes,
gratiosum quiddam ideoque bene acceptum sonat ob aliquot, simplicia quidem, at
recta ac perutilia, indicia, unde non sine gaudio datur advertere auctorem nobis
proximum adesse, tamquam ductorem et interpretem quarundam nostri mentis habitus
propensionum. Itinerarium: hoc ipso in titulo videtur nobis motus
quidam inesse humani spiritus omnia exquirentis atque perscrutantis, ut
inquietus et progrediens mos praefert hodiernae animi culturae, quae sibi sane
rerum naturam pervestigandam proponit, sed saepe saepius, per semitas
scientiarum philosophiae et theologiae, facile defatigatur et ad certas sistit
mansiones: quasi extremae et supremae sint; cum e contra Itinerarium,
quippe quod ad metam spectet, quae una possit asperi et longiqui itineris
laborem repensare, ad summum terminum divinae Veritatis rectissime pergit, cum «Realitate»
divina plane congruentis. Bonaventurae Itinerarium quid mediae
valeant stationes, quae signant ordinem nostrarum cognitionum, agnoscit, sed ad
celsiorem contendit ascensum, constanti nisu vim intellectus exercens sive per
experientiam sive per ratiocinationem, et ita insitis respondens postulationibus
paedagogicae disciplinae tam sensibus, quam mente animoque perceptae, qualem
optima quaevis schola huiusce nostri temporis probare possit.
Dictum praeterea Itinerarium, illuminatione illa S. Augustini
fretum atque confirmatum, ad ascensum incitantis per verba «Quadre super nos»,
tandem pervenit ad primum limen Mysterii infiniti; neque vero hic consistit, sed
ulterius, ascensu veluti intermisso, progreditur alteram in partem, quasi
descendat, novam viam aperiens : viam dicimus interiorum spiritus humani
recessuum, ubi Christus, lumen ac nutrimentum, ipse antecedit, in animorum
regionibus, ad novam ineundam pariterque arduam investigationem, quae iam non
extrinsecus, in ordine nempe rerum creatarum, fit, sed intra nos, utpote quae
nullo non tempore attendat ad inenarrabilem Praesentiam Dei, qui per gratiam
suam in anima novum sibi mysticumque domicilium collocavit.
Tale profecto iter Frater Bonaventura feliciter suscepit, idemque sapientia
pari hodiernis etiam hominibus terendum proponit: scilicet Itinerarium mentis
in Deum, cuius est hominem intrinsecus reformare eidemque novam
quandam patefacere viam, qua ad Christum Dominum possit accedere (Cfr. PAULI
VI Allocutio 9 maii 1973: AAS 65, 1973, p. 323; Bulla Apostolorum
Limina, 23 maii 1974: AAS 66, 1974, p. 306).
Diximus de itinere suscepto atque proposito a Fratre Bonaventura.
Quam quidem appellationem Fratris consulto adhibuimus, quippe
quae non minus quam appellatio amplissima Cardinalis, Nobis apta
videatur ad eius vitam eiusque excelsum nuntium verius significanda.
Reapse is magis quam ahi religiosi viri, qui ea aetate in Ecclesia sancta
floruerunt, vicissitudines Ordinis sui, paulo antea conditi, participavit, cui
multum profecto dedit, postquam ab eo multum acceperat. Ipse novit etiam iugem
vitae suae necessitudinem instituere cum Ordinis sui Conditore, a quo asceticae
vitae rationem altissimumque hausit ecclesialem sensum, atque ipsius quasi «conscientia
cogitans» factus est. Huius rei causa, ad loca se contulit, ubi S. Franciscus
ortus erat, vixerat ac supremum obierat diem, ut res ab eo gestas ex veritate
exponeret posteritatisque memoriae mandaret (Cfr. Legenda maior,
Prol. n. 4: Analecta Franciscana, t . X, p. 559).
Cum autem in magnis officiis sibi concreditis semper
posthabuisset sinistram curam (Cfr. DANTE A. Parad., XII,
128 ss.), hoc est terrenarum rerum sollicitudinem, secessit ad
montem Alvernae tamquam ad locum quietum amoTe quaerendi pacem spiritus (Itinerarium
mentis in Deum, Prol. n, 2: Opera omnia, t. V, p. 295); quem quidem
montem, ob singularem prorsus rationem qua S. Franciscus ibi in se ipse Christum
expertus est, prudentes consideratique viri in excelsis humani spiritus locis
adhuc annumerant (Cfr. J. GUITTON, in L’Osservatore Romano,
25 octobris 1973, p. 3, col. 1). Praeterea ab eodem S. Francisco ipse didicit
pulcherrimam illam verissimamque formam Deum laudandi in omnibus et ex
omnibus creaturis . . . fideique quoque veritatem secundum quad Sancta Romana
tenet docet Ecclesia firmiter credendi et simpliciter confitendi (Legenda
maior, cap. 4, n. 3: Analecta Franciscana, t. X, p, 572).
Nonne ex hoc franciscali fonte illa proficiscitur vitae operositas serenaque
mentis tranquillitas, quae Fratris Bonaventurae propria fuerunt, quaeque ambae
palam declarant Deum nobis propinquum esse in rerum natura atque in nobis per
fidem praesentem adesse?
3. Reapse, spirituale iter a S. Bonaventura aliis propositum, pariter ac
illud quod ipse peregit, haud habendum est peregrinatio quae solitaria sit
quaeque ad metam tendat longinquam ac prorsus incognitam.
E contra agitur de via suscipienda una cum Dei Filio qui, homo factus, ad
nostram humanam imaginem se conformavit, ut nos ad suam ipsius imaginem divinam
referret, quae eo ipso creationis momento in homine impressa fuit (Cfr. Vitis
mystica, cap. 24, n. 3: Opera omnia, t. VIII, p. 189). In Christo,
enim, facto generis humani fratre (In Evang. Luc. 22, 66:
Opera omnia, t. VII, p. 561 a.), etiam rerum universitas
tamquam pulcherrimum Carmen (In I Sent., d. 44, a. 1, q. 3, concl.:
Opera omnia, t. I, p. 786 b.) rursus vox effecta est quae
de Deo loquitur atque impellit ut in omnibus creaturis Deum tuum videas,
audias, laudes, diligas et alas, magnifices et honores, ne forte totus contra te
orbis terrarum consurgat (Cfr. Itinerarium, cap. 1, n. 15: Opera
omnia, t. V, p. 299). Quoniamque Christus, ab aeterno Deus et
in aeternum homo, per gratiam suam in fidelibus novae cuiusdam creationis auctor
fuit, inde sequitur ut exploratio praesentiae Dei illis fiat ipsius Dei
contemplatio in suis mentibus, in quibus habitat per dona affluentissimae
caritatis (Itinerarium, cap. 4, n. 4: Opera omnia, t, V, p.
307). Quae contemplatio, igitur, tandem convertitur in iter ad Deum, quod
perficitur intra nos ipsos, apud quos Deus mansionem facere dignatus est (Cfr.
Io. 14, 23).
O, ad quae mirabilia reperienda huiusmodi interius iter nos adducit!
Namque, nova quadam patefacta via, ad reperiendam gratiam ducit, quae tamquam
fundamentum est rectitudinis voluntatis et illustrationis perspicuae rationis
(Itinerarium, cap. 1, n. 8: Opera omnia, t. V, p. 298); ad
reperiendam fidem, qua nostrae cognoscendi vires augentur ac perficiuntur, et
qua cognitio participatur quam Deus de Se ipso ac de mundo habet; ad
reperiendam praeterea spem, qua noster praeparatur irrevocabilis cum Cristo
Domino occursus, ad consummandam amicitiam nosmet iam nunc cum ipso coniungentem;
ad reperiendam deniyue caritatem, qua cum vita divina consociamur, idque
impellit ut secundum Dei voluntatem universos homines tamquam fratres nostros
habeamus.
4. Denique, quid sibi vult S. Bonaventurae nuntius, nisi ut hominem invitet
ad veram sui ipsius imaginem recuperandam et ad personae suae plenitudinem
con~equendam?
Ilunc ipsum nuntium vobis singulis universis fidentes committimus, quos
religiosae professionis communio ve1 sententiarum convenientia Seraphici
Doctoris proximos quasi heredes constituunt, ut ubcrcs eius divitias
investigetis eidemque passim pervulgando operam detis. Sed pari studio cunctis
quoque Ecclesiae filiis idem commendamus, qui hodie, ut alias fortasse
numquam, obnoxii sunt quidam quasi formae interioris corruptionis; idque eo
consilio facimus, ut quisque, eundem nuntium sedulo meditando, inde adiuvetur ad
efficax tum in Ecclesia tum in mundo praesens vitae suae testimonium reddendum.
Utinam Deus omnipotcns dignetur vos vocatione sua et impleat omnem
voluntatem honitatis et opus fidei in virtute (2 Thess. 1, 11);
quod otum effusa Apostolica Benedictione placet confirmare.
|