 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
IN OCCASIONE DEL CAPITOLO GENERALE SPECIALE
DELL’ORDINE DEI FRATI MINORI CAPPUCCINI
Luned́, 30 settembre 1974
Dilectissimi filii,
Salutem vobis ex animo impertimus, qui in Capitulo Generali Ordinis vestri
congregati, Nos adiistis non solum ut obsequia Christi Vicario qua filii
addictissimi et amatissimi praeberetis, verum etiam ut Benedictionem Nostram
impetraretis, quae vobis et laboribus Capituli vestri prodesset. Quod quidem
ultro libenterque facimus; de negotio enim agitur, quod licet primum ad Familiam
Capuccinorum pertineat, tamen in vitam Ecclesiae etiam redundat, quae a florenti
religiosorum Institutorum condicione magnam repetit partem vigoris sui, studii
apostolici, ardoris sanctitatis adipiscendae.
Cum autem vos hodie coram conspiciamur, qui ex variis terrarum orbis
regionibus Romam convenistis, animo obversatur Nostro amplissima illa evangelica
messis quae ubique sollertiae vestrorum sodalium ac merito debetur. Quot inde causae cur Deo gratias agamus et vobis ex animo gratulemur!
Capitulum Generale est praeclara opportunitas - quae singulis Institutis
praebetur - recogitandi de vera sua natura, de fine sibi proposito atque officio
in Ecclesia implendo, et deliberationes capiendi, quae vim habeant ad ipsam
vitam sodalium provehendam.
Id postulat ut vos ad primordia vestrae familiae animum sedulo advertatis. Ut
enim docet Concilium Vaticanum Secundum, vera cuiusque familiae religiosae
renovatio essentialiter in aucta fidelitate erga vocationem eius consistit
(Perfectae Caritatis, 3).
At satis non est praeteritam aetatem solum considerare. Oportet etiam in
futurum tempus prospicere. Inde ultro quaeritur: perturbatis bisce temporibus
nostris valetne adhuc religiosa Capuccinorum disciplina ad Ecclesiae
exspectationibus respondendum? Quibus viis ac rationibus vester Ordo efficiet,
ut reflorescere possit nova vitae ubertate?
De hac re, superiore mense, litteras vobis dedimus, quibus Nostram mentem
aperuimus; ab iisque vos - ut magno cum animi solacio didicimus - normam
ductumque religiose sumpsistis laborum vestrorum. Nunc vero, sermonem illum
veluti confirmantes et persequentes, nonnulla volumus proferre, quae, etsi non
nova ac vobis non ignota, tamen paternam, qua premimur, sollicitudinem de Ordine
Vestro plenius patefacit.
In primis sinite Nos denuo commonefacere de necessitate servandi ac magis
magisque excitandi apud vos illum contemplativum spiritum, qui tantopere elucet
in primaeva Franciscalium aetate.
Quod requirit, secundum Concilium, ut spiritualis vitae studio etiam in
operibus externis promovendis primae partes semper tribuantur (Ibid.
2).
Hoc ex fonte mira fecunditas Vestri Ordinis ohm profecta est; hinc et in
posterum pariter novas oportebit educere lymphas, quibus disciplina vestra
optatam virium copiam iugiter suscipiat. De hac re nonne Sanctus Franciscus vobis admirabile exemplum praebet? Ipsi,
enim, tutissimus portus erat oratio, non unius exsistens momenti, vacuare aut
praesumptuosa, sed longa tempore, plena devotione, humilitate placida; si sero
incipiebat, vix mane finiebat; ambulans, sedens, comedens et bibens, orationi
erat intentus (TH. A CELANO Vita prima S. Francisci, 71);
adeo ut totus non tam orans quam oratio factus diceretur (ID. Vita
secunda S. Francisci, 95).
Exemplum Seraphici Patris praeterea vos ad amorem crucis vehementer impellere
debet: id a vocatione vestra nequit seiungi. Stigmata quae ipse in monte
Alvernia a Christo in suo corpore accepit, perennis exstat praedicatio de hac
re, quae primaria condicio est habenda sequelae Christi. Hinc necessitas
austerioris vitae rationis seu poenitentiae, quae apud Franciscales magnum
momentum semper obtinuit, et quam Ecclesia a vobis, si alias umquam, hodie
potissimum a vobis requirit. In societate enim vitam degimus edonismo,
materialismo et consumendi studio penitus imbuta. Pro dolor etiam apud multos
christianos mos invaluit religionem sibi fingere nimis suis commodis
indulgentem, sine labore, sine officiis, sine sui abnegatione, hoc est si ne
truce. Vos e contra numquam desinite i n vestram referre vitam Christi Domini
illam sententiam, quam Sanctus Franciscus mirandum in modum suam fecit: Amen,
amen, dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum
solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Io. 12,
24-25).
Hic autem amor crucis in paupertate evangelica maxime elucet, quae a Sancta
Francisco filiis suis tamquam sacra hereditas relicta fuit, estque Vestri
Ordinis peculiarissima nota. Nonne hac de causa Capuccini Fratres acceptissimi
semper fuerunt christiano populo, qui eos cernere assuetus est semper simplices,
humiles, hilares, ad proximorum necessitates allevandas alacriter paratos,
praesertim pauperum, infirmorum, peccatorum? Homines a vobis non petunt, ut cum
saeculo ambigue consentiatis; poscunt vero ut celsitudinem pauperis huius vitae
commostrare pergatis, quam intuentes ipsi ad spem se erigi sentiunt futuri
saeculi. Estote ergo in mundo huius spei custodes!
Sed praeter paupertatem, quae singulorum propria esse debet, non licet
neglegere paupertatem qua totum Institutum vestrum niteat oportet. Itaque
in usu bonorum, in aedificiis et in quibusvis operibus vester Ordo cultum et
ornamentum nimis exquisitum, et quidquid luxum aut quaestum redolet, devitet. Nihil apud vos sit quod obnubilare possit imaginem Christi Iesu, qui propter
nos egenus factus est, cum esset dives; ut illius inopia nos divites essemus
(Cfr. 1 Cor. 8,9).
Dilectissimi Nobis Fratres Minores Capuccini!
Vos qui Ecclesiam iam illustrastis sanctimonia sodalium vestrorum, atque
operositate apostolica vestra tot animis lucem attulistis gratiae divinae, huius
Capituli Generalis oblata occasione, quasi nova impulsione acti, in egregio
perseverate proposito et, si opus est, vires resumite et conatus geminate ut
Ecclesia Dei a vobis, ut olim, ita et nunc et in posterum quam maximas accipiat
utilitates.
Ad haec omnia paterne vos confirmantes, Benedictionem Apostolicam vobis, qui
adestis, et cunctis sodalibus vestris, amanter dilargimur.
|