 |
CONCISTORO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
PER LA NOMINA DEI CARDINALI LEGATI
NELL’IMMINENZA DELL’INIZIO DEL GIUBILEO
Giovedì, 12 dicembre 1974
Vota, amoris et observantiae plena, quae vos, Venerabiles Fratres
Nostri per Cardinalem Collegii Vestri Decanum, Nobis nunc proferre voluistis, ad
commemorandum vigesimum anniversarium diem Nostrae episcopalis ordinationis,
penitus Nos tetigerunt. Haec, enim, egregios animi sensus testantur, qui
decorant Nostros proximos adiutores in universa Ecclesia gubernanda; itemque
voluntatem significant, qua vos permovemini, ut consilio, labore, precibus
fidelitateque vestra leviorem reddatis sarcinam apostolici officii, quae
tantopere aggravat umeros Nostros; ac praesertim laetissimo indicant auspicio,
quam flagranti pietate ac religione Romana Curia distinguatur atque in exemplum
floreat. De hoc humanitatis vestrae officio, acceptissimo sane, a Nobis habete
gratis maximas easque meritissimas.
Vos hodie in nomine Domini congregati estis ad hoc celebrandum Consistorium,
dum iam studia et opera fervent Anno Sacro in hac Urbe proximis diebus
inchoando. Consentaneum igitur est, ut in hoc summae gravitatis eventum
praecipue mentes cogitationesque nostrae intendantur. Ac placet in primis coram
vobis immortales Deo gratias persolvere, cuius beneficio factum est, ut hoc
gratiae tempus Ecclesiae illucescat. Ab Eo autem enixis poscimus precibus non
modo ut Nobis benigne velit suppeditare vires tanto persolvendo operi
necessarias, sed ut Nobis etiam, vobis cunctoque Dei Populo divite manu supernas
gratias dilargiatur, ut piacularis huius Anni fructus percipi possint uberrimi.
Qui fructus, ut probe nostis, eo spectant, ut spiritualis vita magis magisque in
universa Ecclesia adaugeatur et christianorum mores, per eorum reconciliationem
cum Deo et inter ipsos, renovato sanctitatis studio passim reflorescant. Faxit
Deus, ut id in ipsius mundi emolumentum redundet atque meliora tempora non solum
Ecclesiae, sed - quod vehementer optamus - cunctis etiam populis ac gentibus
feliciter oriantur.
Dum gaudio iam nunc afficimur ob magnum fidei pietatisque spectaculum, quod
mox visuri sumus, ad id exsequendum gressum facimus, ob quod vos hodie hunc in
consessum potissimum convocavimus, scilicet ut quaedam statuantur, quae ad
Iubilarem Annum celebrandum pertinent.
Ut vobis in comperto est, Annus Sacer ex antiquissimo Apostolicae Sedis more
initium sumit a quattuor reserandis Sanctis portis Patriarchalium Basilicarum.
Quamobrem in nocte Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi, Basilicae Vaticanae
portam sanctam, exemplo Decessorum Nostrorum, Nosmet ipsi, Deo favente,
aperiemus. Cum autem eandem caerimoniam ad reliquas Patriarchales Basilicas
insequenti die per Legatos Nostros fieri oporteat, auctoritate Dei Omnipotentis,
Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, Legatos Nostros deligimus ac
renuntiamus Venerabiles Fratres Nostros Sacrae Romanae Ecclesiae Cardinales:
Aloisium Traglia, Sacri Collegii Decanum, qui portam sanctam Basilicae S. Pauli
ad viam Ostiensem Nomine Nostro aperiat; item Hugonem Paletti, Nostrum in Urbe
Vicarium, qui portam sanctam Basilicae Lateranensis Nomine Nostro aperiat; ac
denique Carolum Confalonieri, Liberianae Basilicae Archipresbyterum, qui portam
sanctam eiusdem Basilicae Nomine Nostro aperiat. In nomine Patris et Filii et Spiritus-Sancti.
Amen.
Pariter, ex tradito Apostolicae Sedis more, fit ut per Anni sacri decursum
sueto crebriores in Vaticana Basilica sollemnes ritus peragantur, quibus Beati
Coelites in Sanctorum album referuntur; idque, fit, sive ut Iubilaei
celebrationes novo quodam splendore augeantur, sive etiam ac potius ut per
opportuna Sanctorum exempla ad imitandum proposita christifideles efficacius
incitentur ad christianam morum renovationem: quod quidem potissimum indictus
Annus Sacer ab omnibus postulat.
Hac de causa, vobis in hodierno Consistorio disceptandum est, utrum constet
de miraculis, quae proposita sunt ad canonizationem Anno Sacro obtinendam sex
Beatorum Caelitum, nempe:
- Beati Oliverii Plunkett, Archiepiscopi Armachani Primatisque Hiberniae,
Martyris;
- Beati Iustini De Jacobis, Episcopi Nilopolitani, Vicarii Apostolici
Abyssiniae, e Congregatione Missionis;
- Beati Ioannis Macias, religiosi ex Ordine Praedicatorum;
- Beati Ioannis Baptistae a Conceptione, Conditoris Fratrum Reformatorum
Discalceatorum Ordinis Sanctissimae Trinitatis;
- Beatae Vincentiae Mariae Lopez Vicuna, Virginis, Fundatricis Instituti
Filiarum Mariae Immaculatae;
- Beatae Elisabeth Annae Bayley Viduae Seton, Fundatricis Congregationis
Sororum a Caritate S. Iosephi in America.
Antequam autem ad has causas tractandas procedatur, restat ut alia negotia
expediantur, secundum ordinem rerum agendarum in hoc Consistorio servandum.
In primis prospiciendum est Sacro Vestro Collegio, quod post mortem
complorati Cardinalis Ildebrandi Antoniutti, Camerario vacat. Dum cogitatio
Nostra pie et amanter advolat ad hunc vestrum Collegam vita functum, qui sui
desiderium et vitae exemplum, grata recordatione dignum, reliquit, eius in
munere successorem renuntiamus Cardinalem Franciscum Seper, Praefectum Sacrae
Congregationis pro Doctrina Fidei, qui, iuxta morem, usque ad proximum
Consistorium hoc munere fungetur.
Praeterea, sedibus suburbicariis vacantibus prospicientes, Cardinalem Ioannem
Villot, a Publicis Ecclesiae Negotiis, nominamus ac renuntiamus Episcopum
Suburbicarium Tusculanum; Cardinalem Sebastianum Baggio, Praefectum Sacrae
Congregationis pro Episcopis, nominamus et renuntiamus Episcopum Suburbicarium
Veliternum; Cardinalem Antonium Samorè, Bibliotecae et Tabulario Sanctae Romanae
Ecclesiae praepositum, nominamus ac renuntiamus Episcopum Suburbicarium
Sabinensem et Mandelensem.
Denique ad provisiones Ecclesiarum procedendum est. Ad rem quod attinet,
silentio praeterire nolumus eventum, cuius causa veementi sane paternoque
solacio afficimur: constitutam dicimus Ecclesiasticam Hierarchiam in Sudanensi
Natione. Quod eventum profecto Clara in luce ponit felices christianae vitae
progressus apud Ecclesiam illam, quae post tristissimos recentiorum temporum
casus, nedum vim suam amiserit, nova quodam vigore, veluti excisa arbor, pollere
videtur. Fore igitur inde speramus, ut lectissima illa dominici agri pars
cotidie magis floreat, incrementa capiat fructusque edat uberrimos.
Laetamur admodum, Venerabiles Fratres, quod ex latis suffragis dicimus Beatos
Caelites, de quibus agitur, plane a vobis existimari dignos, quibus sanctitatis
honores decernantur. Id Nostris quoque votis omnino respondet.
Cum vero omnia iam rite perfecta sint, quae bisce in causis postulantur,
statuimus ac decernimus sollemnes eiusmodi caerimonias per Anni Sacri decursum
in Vaticana Basilica, Deo iuvante, peragere. Ac placet iam nunc dies praestituere, quibus haec sollemnia habebuntur. Scilicet
in Sanctorum Caelitum album referemus: Beatam Vincentiam Mariam Lopez Vicuiia,
die vigesimo quinto mensis Maii; Beatum Ioannem Baptistam a Conceptione, eodem
die; Beatam Elisabetham Annam Viduam Seton, die quarto decimo mensis Septembris;
Beatum Ioannem Maciam, die vigesimo ottavo mensis Septembris; Beatum Oliverium
Plunkett, die duodecimo mensis Octobris; Beatum Iustinum De Jacobis, die
vigesimo sexto mensis Octobris.
Interea autem, ut haec feliciter eveniant et in Dei gloriam hominumque
salutem plurimum conferant, una Nobiscum, Venerabiles Fratres, supplicibus Deo
instare precibus ne desistatis.
|