 |
DISCORSO DI PAOLO VI AI CONGRESSI MARIOLOGICO E
MARIANO
Venerdě, 16 maggio 1975
Venerabiles
Fratres ac dilecti filii,
Postquam et
animo et precatione et paterna Nostra adhortatione Congressui Mariologico
Vestro praesentes adfuimus, putamus prorsus respondere Nostro Pastoris universae
Ecclesiae officio, postremam hanc celebrationis sessionem participare. Ac
si licet visitationem hanc Nostram aliquo modo cogitatione prolatare, hac
salutatione complectimur, una vobiscum, eos etiam qui quartodecimo Congressui
Mariano, mox habendo, intererunt.
Nos ante omnia permovit amor
erga Mariam, Matrem Dei et Ecclesiae, praeterquam uniuscuiusque nostrum.
Evangelium, quod nos certissime docet Mariam esse Dei matrem (Cfr. Luc.
1, 26 ss.), solidissimum simul fundamentum praebet - neque ullo umquam dubio
subruendum - omnis honoris, quem Mariae reddere debemus, atque teneri amoris
significationis quae, veluti dulcis vocis imago, in ipsum Filium redundat.
Praeterea Nos
impulit manifestum pondus et momentum, quod prae se ferunt, per huius Anni
Sancti decursum, hi duo Congressus, Mariologicus scilicet et Marianus. Etenim,
si Maria «gratia plena» (Luc. 1, 28) reapse est, quae nobis Iesum
Christum dedit, nemo est quin videat, quantum exemplum eius, quantum eius
deprecatio et protectio adiuvare valeant fideles, ut se ipsos renovent et
reconcilient cum Deo et cum fratribus, dum a peccato se prorsus avertunt.
Nobis in animo
etiam erat convenientem observantiam erga eos omnes testari, qui utrumque
Congressum apparaverunt, eisque ipsis gratias agere, quoniam eorum exemplum
filialis amoris erga Christi Matrem et accuratius studium ipsius personae et
muneris Mariae utilissimum esse arbitramur universae Ecclesiae. Sensus itaque
gratae Nostrae mentis aperimus in primis dilecto Nobis Cardinali Leoni Iosepho
Suenens, Congressuum Praesidi, Reverendis Sodalibus Franciscalibus Carolo Balie,
Praesidi Pontificiae Academiae Internationalis Marianae, et Roberto Zavalloni,
Rectori Magnifico huius Pontificii Athenaei Antoniani, itemque illustribus
Oratoribus omnibusque Consociationibus Marianis, quae se consortes esse
voluerunt harum Congressionum, ac denique universis, qui magno numero hisce
intersunt.
Optamus, ut his omnibus id
feliciter contingat, quod de Sapientia dicitur et Ecclesia adhibet ad Mariam:
Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt (Sir. 24, 31).
Etiam singula argumenta duorum
Conventuum peculiarem mentionem merentur et laudationem. Alter
enim - nempe Mariologicus - sibi proposuit studium cultus in Mariam a saeculo
XII ad saeculum XV; alter - Marianus - investigationes instituet de Spiritu
Sancta et Maria Sanctissima. Argumenta his opportuniora et gravioris
momenti vix cogitari possunt.
I
Iuvat Nos ante omnia notare,
quam opportune et feliciter ambo hi Congressus inter se consocientur et veluti
conspirent intra fines hodiernae investigationis theologicae atque secundum
novam rationem pietatis marianae, quae graviter definita est et enuntiata a
Concilio Vaticano II: cuius quidem doctrina, dum sua vera in luce posuit
dignitatem ad Virginem Sanctissimam pertinentem in ipso mysterio Christi et
Ecclesiae, iam nunc constituit columen ac fundamentum omnino necessarium aequae
progressionis mariologiae, simulque sanam directionem fidelium ad Matrem Dei et
nostram excolendam. Ex eo autem quod, ubi venit plenitudo temporis, misit
Deus Filium suum factum ex muliere (Gal.
4, 4), et quod idem Concilium ostendit Mariam non mere
passive a Deo adhibitam, sed libera fide et oboedientia humanae saluti
cooperantem (Lumen Gentium, 56), sequitur ut Maria partem essentialem
mysterii salutis efficiat.
Christus ad nos venit per
Mariam; eum suscepimus ex ipsa. Quapropter, si christiani vere esse volumus,
agnoscere debemus vinculum illud necessarium et vivum, quod Mariam cum Iesu
coniungit quodque nobis aperit viam, quae ad eundem perducit. Non igitur oculos
avertere possumus ab ea, quae ex creaturis simillima Christo est, ipsa «typus»
Ecclesiae, atque, ut docet Concilium, in fide et caritate .
. . exemplar spectatissimum (Ibid. 53;
cfr. 61, 65).
Bene idcirco
semper reminiscendum est huius doctrinae, quippe in qua omnes affectus amoris et
honoris ac venerationis nitantur, qui Mariae a nobis exhibeantur oportet, et qui
rectissime ac felicissime appellantur cultus marialis,
dummodo locutio ista ita semper intellegatur, ut intellexit et
docuit Ecclesia. Hoc iam explicavimus in Adhortatione Apostolica, quae ab iisdem
verbis incipit «Marialis Cultus»: In quacumque significatione cultus erga
Virginem Mariam peculiare assignetur momentum parti christologicae atque ita res
disponatur, ut referatur ad ipsum consilium Dei, quo illius Virginis primordia
una simul cum divinae Sapientiae incarnatione fuerant praestituta. Hoc
sine ulla dubitatione, nedum imminuat, (. . .) plurimum conferet ad
cultum ipsi Christo debitum augendum, quandoquidem, secundum perenne Ecclesiae
sensum, (. . .) refertur ad Dominum quod servitur Ancillae; sic redundat ad
Filium quod impenditur Matri; (. . .) sic transit honor in Regem, qui defertum
in famulatum Reginae (Marialis Cultus, 25). Hac igitur ratione
pietas in Christi Matrem opportunitatem fědelibus praebet proficiendi in divina
gratia; quo in profectu supremus pastoralis actionis finis ponendus est. Etenim
fieri nequit, ut Plenam gratiae digno in honore habeat quin in semetipso honoret
gratiam divinam, hoc est Dei amicitiam, animi cum eo communionem et habitationem
Spiritus Sancti. Quae divina gratia hominem penitus affěcit et
conformem efficit imagini Filii Dei (Ibid. 57).
II
Ex eis ergo quae adhuc diximus,
facile colligere potestis magnum momentum et pondus, quod nos
duplici Congressioni, quae nunc temporis agitur, assignamus. Semina his diebus
iaciuntur, quae certe afferent abundantes salutaresque fructus non tantum in
provincia mariologica, verum etiam in theologica, liturgica, oecumenica et
potissimum pastorali. Etenim, ipsum resumendo opus a superioribus duobus
Congressibus iam inchoatum, quos Pontificia Academia Mariana, Internationalis
convocatos celebraverat, ex altera parte doctae peraguntur
investigationes de aetate quae certe praestitit in affirmando ac provehendo
mariali cultu, incitantibus praesertim praeclarissimis illius temporis theologis,
sicut Sancto Alberto Magno, Sancto Thoma Aquinate, Sancto Bonaventura, Ioanne
Duns Scoto, ut paucos tantum memoremus inter insigniores, qui sese dederant ad
munus et privilegia Mariae Sanctissimae altius pervestiganda. Ex altera vero
parte, studia quae in illustrandis mutuis rationibus inter Spiritum Sanctum et
Mariam - quae studia tanquam peculiaris finis Mariano Congressui sunt attributa
- pleniore in luce partes collocare poterunt, quae ex divino salutis consilio,
ad utrumque congruunt. Ad hoc quod attinet, in Adhortatione Apostolica, quam
supra memoravimus, haec scripsimus: Dicuntur interdum plures textur
recentiores pietatis non satis referre omnem doctrinam de
Spiritu Sancto. Atque haec verba addebamus:
Studiosorum autem est hanc comprobare asseuerationem eiusque effectum ponderare
(Marialis Cultus, 27). Nobis ergo videtur duplex, quem
celebratis, Congressus apta sedes esse, quae ceteris praestat, unde responsa hisce
postulatis Nostris exspectentur.
III
Hisce Nostris
animadversionibus satis Nobis iam dixisse videmur ac dicendi finem faceremus,
nisi argumenti ipsius praestantia capti cuperemus Nostrum quoque florem addere
pulcherrimo doctrinae serto inserendum, quod vobis in animo est, hoc Anno Sacro,
ad pedes Beatissimae Virginis deponere. Quem florem magis ex Nostro corde, quam
ex Nostra mente decerpere placet, idque facimus potius ad finem pastoralem, quam
ad doctrinae rationem attendentes, quamquam novimus finem pastoralem non abesse
ab obsequio, quod Vestri Congressus - Mariologico haud excepto - Mariae exhibere
contendunt. Scilicet quaestioni respondere volumus, quae hodie maximi
momenti est in pastoralis actionis campo, atque etiam in doctrinae provincia:
qua nova aptaque ratione Maria christiano populo proponenda est, ut in eo
marialis pietatis renovatum studium excitetur?
Hac in re duplex nobis
panditur via, atque in primis via veritatis: via scilicet investigationis
biblicae, historicae ac theologicae, spectantis ad locum Mariae proprium
statuendum in mysterio Christi et Ecclesiae; quam viam, doctorum nempe virorum
viam, vos sequimini, eademque perutilis est ad mariologiae studia provehenda.
Sed alia via est, et quidem omnibus pervia, humilioris etiam condicionis
hominibus, quam viam pulchritudinis appellamus: ad quam viam
tandem perducit ipsa arcana, mirabilis ac pulcherrima doctrina de Maria et
Spiritu Sancto, in qua studia Congressus Mariani Versari debent. Ac revera Maria
«tota pulchra» est eademque «speculum sine macula»; item exstat supremum atque
absolutissimum perfectionis exemplar, cuius imaginem omni
tempore artifices in suis operibus effingere conati sunt; Mulier
amicta sole est (Apoc. 12, 1),
in quam purissimi humanae pulchritudinis radii una confluunt cum radiis
pulchritudinis caelestis, qui superioris quidem sunt ordinis, sed percipi
possunt. Curnam haec omnia? Quia Maria «plena gratia»
est, hoc est - ita dicere possumus - quia plena est Spiritu Sancto, cuius
supernaturale lumen in ea incomparabili splendore refulget. Profecto, nobis opus
est ad Mariam adspicere in eiusque incontaminatam pulchritudinem oculos
convertere, quippe quos saepe nimis offendant et quasi obcaecent fallaces
pulchritudinis imagines huius mundi. Contemplatio excelsae Mariae pulchritudinis,
ex contrario, quot egregios animi sensus gignere potest, quot generosa proposita
puritatis, quot invitamenta ad pietatis rationem amplectendam, quae vere animos
renovet!
Dum Nostri hisce temporibus
mulieres in vita sociali multum progrediuntur, nihil utilius
est, nihil magis animos allicere potest, quam huius Virginis et Matris imaginem
in exemplum proponere, quae Spiritus Sancti lumine effulget, quaeque
pulchritudine sua omnia vera humani spiritus bona veluti colligit et quodammodo
exprimit. Operam igitur demus, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, ut
aetate hac nostra huiusmodi suavissima ac materna lux, quae a mariali pietate
procedit, nedum remittat, magis magisque in animis accendatur.
Haec ex animo ominati, vobis
qui praesentes adestis, atque omnibus Congressus participantibus Apostolicam
Benedictionem, divinarum gratiarum auspicem, peramanter in Domino impertimus.
|