 |
DISCORSO DI PAOLO VI AGLI
ATENEI DELLA COMPAGNIA DI GESÙ
Mercoledì, 6 agosto 1975
Dilectissimi in Christo
Filii,
Laetamur admodum, quod
datur hodie vos excipere, qui moderatores agitis Studiorum Universitatum, quas
Societas Iesu in universo terrarum orbe regit atque sustinet. Inde enim a suis
primordiis, religiosus vester Ordo inter cetera munia hoc officium a Legifero
Patre suscepit exsequendum, ut impenso prorsus ac pervigili studio eas
quaestiones attenderet, quae ad animi culturam pertinerent, itemque iuvenes, qui
superioris ordinis scholas celebrarent. Ac revera, Ordo vester nullo non tempore
tamquam definitum agendi propositum habuit, Christianum nuntium in humanae
culturae provincia praesentem efficere eundemque provehere. Hanc sane
proprietatem statim illustrare placet, tum ad eam, quae in ipsa inest, virtutem
commendandam; tum ad declarandos gratulationis nostrae sensus, atque
sollicitudines, quibus afficimur, dum tanti ponderis tantaeque gravitatis
negotium consideramus, unde ipsius Ecclesiae profectus pendet in primis veluti
stationibus humani ingenii spiritualisque vitae, in quibus maximae sortes
hominis sint positae. Etenim apostolica actio in doctrinarum campo, hodie
praesertim, summi momenti est, neque quidquam pro ea substitui potest: cuius rei
testimonio sunt paginae illae, quas Concilii Vaticani II Constitutio Pastoralis
Gaudium et Spes exaravit de fovendo culturae incremento, deque
onere ac munere credentium ad idem assequendum (Cfr. Gaudium et Spes,
53-62, et in primis 62).
Haec dicimus ad bonam
profitendam existimationem, qua missionem vestram complectimur, atque ad
confirmandum momentum, quod huic occursationi tribuimus, eo nempe consilio ut
quaedam capita planius commemouemus, quae Nobis in praesenti vitae societatis
Ecclesiaeque condicione praecipua esse videntur, si praesertim munus aspiciatur,
quod Catholicis ibidem Universitatibus sit obeundum.
I. Mundus, qualis hodie est,
citato paeneque praecipiti cursu doctrinalis progressionis, in omnibus quidem
eius partibus, proprie vereque distinguitur. Animi cultura quaedam quasi
provocatio adversus ipsum hominem existimari potest, qui culturae artifex
atque auctor est. Cuius rerum status Constitutio, quam supra memoravimus, causas
et Signa seu diagnosin, dilucide explicavit (Cfr. Ibid. 54-57).
Nunc vero, si immutationes ultimi veluti discriminis in mundo fiunt, munus, quod
Catholicas manet Universitates, gravius in dies atque etiam singulare evadit.
Novissimis hisce temporibus Praepositi ecclesiasticarum Universitatum, suam
sociantes operam cum benemerenti Sacra Congregatione pro Institutione Catholica,
multiplices variasque quaestiones, a progressione doctrinali inductas,
expendendas curaverunt, ut nempe perscrutarentur diligenterque praefinirent
ministerium, quod esset a qualibet Catholica Universitate sive Ecclesiae sive
mundo praestandum, citatissimis rerum conversionibus hac aetate intervenientibus.
Machinamentum, ope artis technicae invectum, velocius usque discurrit; ei
igitur fervidissima lumina praeponenda sunt, quae viam in amplissimum
collustrent, si praecavendum id esse existimamus, ne progressio doctrinalis,
suapte natura in ambiguum pertingens, in ipsius hominis detrimentum cedat.
Quodnam igitur lumen Catholicae cuilibet Universitati est
afferendum?
II. His
superioribus annis, apud quasdam Catholicas Universitates, opinio ista invaluit,
melius responderi posse variis interrogationibus de homine ac de mundo, si earum
figura et nota catholica extenuaretur. At qualis tandem fuit effectus illius
inclinationis? Principia nimirum et bona religionis christianae visa sunt
infirmari ac dilui eodemque tempore in eorum locum substitutus est talis
humanismus, qui deinde evaserit vere ac proprie dicta «saecularizatio». Mores
quoque ipsi intra fines civitatis universitariae adeo prolapsi sunt, ut plures
iam adulescentes ignorent pulchritudinem allicientem tot virtutum christianarum.
Praeterea huius modi cogitandi et agendi rationes, quae pertinent ad doctrinam
morumque disciplinam, simul fecerunt ut membra Populi Dei maiore in dies incuria
sive indifferenti animo respicerent Universitates Catholicas et earum
difficultates, quae igitur vicissim destitutae sunt favore, adiumento, praesidio
ipsorum fidelium. Verum ex contrario, hodie plus quam antehac, Ecclesia indiget
Universitatibus Catholicis. Vae nobis, si illud umquam obliti fuerimus! Etenim
Ecclesia, propterea quod sibi magis magisque conscia fit salvifici sui muneris
in universo hoc orbe terrarum, cupit coniunctas sibi habere has sedes
institutionis; vult illas praesentes adesse efficaciterque operari ad verum
Christi nuntmium disseminandum. Aliis verbis: Ecclesia optat ut sint «catholicae»;
et cum tales eas esse videt, parata est, etiam maximis cum suis impendiis, ad
auxilia et subsidia ipsis praebenda.
Universitates
Catholicae patere debent mundo atque hodiernis quaestionibus; provehere debent
et sustinere dialogum cum omnibus humanioris cultus formis, cum atheis et cum
non Christianis, sicut et cum Christianis aliarum confessionum: qua in re eminet
lucidum exemplum, quod ipsa Romana Ecclesia post Concilium Vaticanum Secundum
praebet! Sed illa omnia sic peragenda sunt ut
simul conservetur natura et indoles Universitatum Catholicarum -
id quod vobis significat Universitates Catholicas quas administrat Societas Iesu.
Item providendum est semper, ut in studiis et disciplinis, in libris editis et
ceteris vitae academicae inceptis custodiatur et in tuto collocetur piena
integritas doctrinae catholicae, oboedientia Magisterio Ecclesiae, fidelitas
erga Sacram Hierarchiam atque erga Apostolicam Sedem; minime licet indulgere
alicui, ut ita dicamus, «relativismo» doctrinali neque laxiori morum
doctrinae: nam conciliari ista non possunt cum proprietatibus Universitatis,
quae haberi atque appellari vult «Catholica». Caeca aliorum imitatio in
doctrinis et moribus longe profecto abhorret a spiritu Evangelii,
quod nos «salem terrae» esse iubet et, si id non fuerimus, affirmat nos
foras eiectum iri, omni sapore nostro amisso (Cfr. Matth. 5, 13). Ceterum
etiam illi ipsi, qui ab Ecclesia dissentiunt, postulant a nobis summam
perspicuitatem sententiarum nostrarum, ut institui possit dialogus
reapse utilis et fide dignus. Pluralismus culturalis, ut aiunt,
atque observantia, quae singulis hominibus nostris fratribus debetur, numquam
Christianis obscurabunt eorum officium ut veritati serviant in caritate (Cfr.
Eph. 4, 15) et ut illam veritatem Christi sequantur, quae sola veram tribuit
libertatem (Cfr. Io. 8, 32; Gal. 4, 31; 2 Cor. 3,
17).
III. Patet
hodie Universitates Catholicas gravibus obici difficultatibus. Dedecet tamen eas
animum idcirco despondere, aut desiderio - sive aperto sive tecto - succumbere
hanc actionis provinciam deserendi aliisque relinquendi. Qua de re dicere
oportet, operam adiutricem laicorum et sacerdotum, qui non sint sodales
Societatis Iesu, laudabilem quidem esse, quin immo necessariam ad Universitatem
studiorum bene administrandam; sed curandum est ut illud consentanea ratione
fiat, ita videlicet ut ipsa Societas Iesu retineat omnem necessariam
auctoritatem, qua satisfacere valeat obligationibus suis
catholicis. Quapropter Ordo vester abicere non debet suam auctoritatem
propriis in Universitatibus. Nam si praeclara haec traditio derelinquatur, non
tantum amittatur aliquid vestrae qualitatis sive «identitatis», sed pereat etiam
aliquid, quod Ecclesia requirit eodemque non potest carere.
IV. Ab
Universitate Catholica plus quam alias umquam hodie postulatur, ut intra suos
terminos foveat ac promoveat vitam vere catholicam, ubi nempe res catholica
vigeat, floreat, appareat. Hanc necessitatem ipsi praeceptores percipiunt,
sed potissimum adulescentes. Non sufficit sola institutio religiosa, quae, ut
elucet, procuranda est cum scientiarum diligentia et fidelitate erga Ecclesiae
doctrinam; insuper necesse est illas rerum condiciones instaurare vel creare, in
quibus iuvenes se ex intimis sensibus impelli sentiant ad Christum sectandum,
amandum et ad alios homines ferendum. In ipsa quidem Universitate iuvenes sibi
acquirere debent vel, si id iam consecuti sint, provehere saltem genus quoddam
vitae plane chlristianum; perspicere eos oportet professionis suae gravitatem,
simulque gaudere se postmodum futuros esse ductores et
signiferos sane paratissimos, testes Christi cunctis illis locis ubi suam artem
sive professionem exercere statuerint. Si iuventus sapienter adiuvatur,
semper prompto studio animoque suscipit officia sua. Sed exhibenda est
adulescentibus consideratio univelrsalis hoc est «catholica», omnium rerum
humanarum sub luce Christi ipsius, qui unica est responsio suprema quoniam
Verbum Dei est qui hominem interrogat eique loquitur verba vitae aeternae (Cfr.
Io. 6, 68), qui denique homini demonstrat propriam dignitatem, munera et
officia vitae. Universitas Catholica manifesto praecipuus et
praestantissimus est locus, quo iuvenis adiuvari debet ut visionem hanc et
aestimationem universalem assequatur, quae et ipsi vicissim et aliis fons sit
lucis copiosae in omnem vitam. Atqui necesse est sese penitus dedere huic
operi, sedulo eniti, patientem esse ac longe in posterum prospicere!
Eius itaque rei gratia
pastoralis cura adulescentium in Universitatibus vehementissime iam flagitatur:
quaestio haec et causa primaria omnino est ac maxima in Ecclesia.
Concilium Vaticanum Secundum, in Declaratione Gravissimum
Educationis, graviter edicit: «Sors societatis et ipsius Ecclesiae cum
iuvenum altiora studia excolentium profectu intime
connectitur» (Gravissimum Educationis,
10). Agendum est maiore quidem cum
sagacitate eaque ratione, quae plenius convenit cum postulatis ac mentis
habitudinibus hodiernorum iuvenum. Sed ante omnia in illis ipsis, qui sunt
educatores et magistri, elucere oportet optimam speciem ac formam vitae
christianae. Numquam obliviscendum est, adulescentes adduci et teneri cum
nobilia et excelsa vitae exempla ipsis ostenduntur. Indulgentia, benevolentia
nimis assentiens, imitatio morum popularium, allicere certo potest iuvenes;
verum saepius, ita actracti, facile abeunt deinde.
Opus est eis
ostentari Iesum Christum veluti responsionem perfectam eorum quaestionibus ac
mundi difficultatibus; persuadendum illis est Christum numquam decepturum esse
illos eximios sensus, quos nutriant, fraternitatis et iustitiae et amoris
universalis, immo vero eadem desideria et optata non modo permanere, verum
amplificari in immensum, si eorum fontem detegere sciverint in ipso Iesu
Christo. Ecce opus et munus quod valde inflammare debet atque accendere studio
Rectores Universitatum Catholicarum Societatis Iesu.
Ipsi certo
scimus vos, fideliter sectantes spiritum et animum Vestri conditoris patris,
perfuncturos esse cotidianis vestris officiis secundum proposita haec et
principia. Nolite ergo timere! Christus, Sapientia Patris, vobis singulis semper
aderit, ut vocibus vestris et consiliis calorem addat
vimque persuadendi. Spiritus Sanctus suggeret vobis omnia
(Cfr. Io. 14, 26), ut
interius communicare valeatis cum iuvenibus aeternam
Christi doctrinam eamque aptare ad eorum necessitates et postulata verae animi
culturae. Virgo Sanctissima, Sedes sapientiae,
vobis materno affectu subveniet. Haec proinde Nostra precatio
est et supplicatio quam Deo hodie admovemus pro vobis ipsis, pro operis Vestri
sociis, pro discipulis vestris in tam multis et tam excellentibus Societatis
Iesu Universitatibus: quos omnes in via semper comitetur Apostolica Nostra
Benedictio.
|