 |
DISCORSO DI PAOLO VI
AI MEMBRI DELLA SEGRETERIA GENERALE DEL SINODO
Venerdì, 28 novembre 1975
Venerabiles Fratres,
Magno animi
oblectamento afficimur, quod hodie rursus nobis grata praebetur occasio vos
coram excipiendi, qui Urbem petivistis, ut negotia ad Episcoporum Synodum
pertinentia, simul tractaretis.
Praesens vester conventus,
cuius est «adiutricem operam Secretario Generali Synodi Episcoporum praestare» (Ordo
Synodi Episcoporum celebrandae, art. 13, § 5: AAS 63, 1971, p.
704), haud parva forsitan incommoda vobis attulerunt, cum necesse fuerit vestra
cotidiana munera paulum intermittere; vobis igitur grati animi nostri sensus
libenter significamus.
Dum vos oculis complectimur,
cogitatio nostra ultro pervolat ad coetus Synodi Episcoporum anno praeterito
celebratae; quae quidem non solum novum praebuit idemque praestantissimum
testimonium ecclesialis communionis, sed etiam tam abundantem doctrinae
consiliorum et propositorum copiam suppeditavit, quae sane postulant a nobis, ut
in commodum universae Ecclesiae adhibeantur. Quare perplacet nobis hac uti
opportunitate, ut iam nunc nuntiemus documentum a nobis propediem editum iri,
quo quidem, e pastoralis sapientiae divitiis superioris Synodi ea capita
deligentes, quae Ecclesiae universalis postulationibus magis respondeant,
populum Dei adhortabimur, ut activas partes suscipiat in quibusdam operibus
exsequendis, quae praecipui momenti sint.
Sed iam ad proximam
Episcoporum Synodum sermo noster convertitur, cuius Coetum Generalem nobis
indicere visum est in mensem Septembrem anni millesimi nongentesimi septuagesimi
septimi. Argumentum autem quod expendetur in hac quaestione versabitur: De
catechesi hoc nostro tempore tradenda, praesertim pueris atque iuvenibus.
Manifesto patet, hoc
argumentum arcta necessitudine connecti cum quaestionibus, de quibus in
praeterita Synodo disceptatum est. Revera pastoralis Ecclesiae actio non tota
constitit in salutis nuntiatione, sed eo etiam spectat, ut qui salutis nuntium
acceperint, ad christianae vitae maturitatem perveniant, «crescentes in scientia
Dei» (Col. 1, 10), «et in gratia et cognitione Domini nostri et
salvatoris Iesu Christi» (2 Petr. 3, 10).
Novimus sane, quemadmodum et
vos qua pastores fere cotidie experimini, quanti ponderis sit et quam multiplex
quaestio de catechesi tradenda in hodierna societate, tantopere immutata et
mutationibus continenter obnoxia.
Fateri quidem possumus rem
catecheticam recentioribus hisce temporibus multum profecisse. At ignotae non
sunt difficultates, quibus tot animarum pastores hoc in apostolicae navitatis
campo premuntur. Quaestiones enim positae sunt, quae nondum apte
sunt solutae, et de quibus non pauci anxie ac serio se interrogant, non sine
efficacis atque expeditae pastoralis actionis detrimento. Huc accedit, quod viae
ac rationes hac in re saepe ineuntur, quae non satis tueri videntur rectam
divini verbi nuntiationem ac sanae doctrinae integritatem.
Ad gravissimas
has ponderandas quaestiones proximi synodales coetus advocantur; atque ab iisdem
Ecclesia universa sententiam auctoritatis plenam fidenter exspectat, ut congruae
christianorum institutioni nova aperiantur itinera, eaque spiritualibus cuiusvis
aetatis necessitatibus accommodata.
Hinc supervacaneum sane est commemorare, quanti faciamus labores vestros,
Venerabiles Fratres, in Consilio Secretariae Generalis Synodi, quantique
aestimemus curam quam impenditis, cooperantes rite apparandis ipsius proximae
Synodi laboribus. Quam ad rem, sedulam adhibite curam, ne ulla propositi
argumenti praetereantur capita, quae vere praecipua sint, sed operam date ut
omnia disceptationum elementa apto ordine ac dilucida expositione praesto sint
iis, quibus de hoc argumento studia atque investigationes instituenda erunt.
Haec habuimus,
quae ad vos, Venerabiles Fratres, diceremus, egregiam existimationem et
fraternam dilectionem nostram vobis testantes. Preces autem quae pro vobis ex
animo effundimus, ut desursum a Patre luminum copiosum vobis adiutorium
proveniat, confirmare placet Apostolica Benedictione, quam peramanter omnibus
impertimus.
|