 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
ALLA SACRA ROMANA ROTA
Lunedì, 9 febbraio 1976
Dilecti Filii,
Magna cum laetitia vos consalutamus, qui - ut vobis sodalibus
Tribunalis Sacrae Romanae Rotae singulis annis moris est - nos adiistis,
libetque asseverare nos studiose ac reverenter audivisse ea, quae illustris
vester Decanus Boleslaus Filipiak, quem carum habemus ac veneramur, est
elocutus. Qui quidem, sensus animi omnium vestrum, qui hic adestis,
interpretatus et verbis quam maxime egregiis et permoventibus usus est, quaedam
adiungens, digna sane ad quae attendamus, circa quaestiones ad ius dicendum in
Ecclesia pertinentes, et circa quosdam eventus, qui eo spectant. Adventus hic
vester, peculiarem vim et auctoritatem accipit, quandoquidem singulari
commendamini titulo.
Quotiescumque enim nobis occasio offertur vos, dignissimi viri, conveniendi
vel exercitationem munerum vestrorum observandi menti nostrae semper sponte
occurrit gravitas officii Vestri et primarium momentum ministerii, quod pro
Ecclesia obitis, ius dicentes nomine auctoritateque ipsius Apostolicae Sedis.
Est enim ministerium, quod non solum praeclaris traditionibus Vestri
Tribunalis illustratur, sed etiam, operositate vestra et praesertim spiritu
apostolatus sacerdotalis, quo imbuimini, ostendit omnimodam severitatem
iudiciorum et vestra praeparationem ad munus huiusmodi, studium flagrans, quod
confertis ad cotidiana officia a Sede Apostolica vobis commissa magna quidem
fiducia de defensione iustitiae. Ita fit, ut sollemnis inauguratio anni
iudicialis opportunitatem nobis praebeat exspectatam publicam meritamque laudem
tribuendi carissimo isti Tribunali, atque gratum animum nostrum vobis
significandi vosque confirmandi ad pergendum munus vobis mandatum, arduum sane
et tacitum. Hoc eo libentius praestamus quo magis aetate nostra exercitatio
potestatis iudicialis - quemadmodum prorsus quaevis ordinatio iuridica - a non
paucis impugnatur in Ecclesia, quasi sit quaedam structura, quae super vim
spiritualem et libertatem nuntii evangelici imponatur; haec autem res alias
pertractata est.
Animum autem convertentes ad quaestiones, quae in iure canonico dicendo
potiores sunt, facere non possumus quin mentes vestras dirigamus ad regionem, in
qua ille veluti cultus vester iustitiae et efficacia moralis ac doctrinalis
Tribunalis Vestri, historia digni, magis opostet effulgeat. De Causis enim
matrimonialibus cogitamus, quarum non levia incrementa sunt lugendum indicium
periculorum, quibus societas horum temporum est obnoxia, quod attinet ad
firmitatem, vigorem, felicitatem instituti familiaris.
Gaudemus profecto quod sollicitudo Concilii Vaticani secondi de promovenda
indole spirituali matrimonii et de novis aperiendis viis, quas actio pastoralis
Ecclesiae percurrat, serium officium istius Tribunalis excitavit idque induxit,
ut plenum perciperet significationem rationis magis personalis, quam magisterium
Concilii proposuit quaeque in aequa aestimatione amoris coniugalis et in mutua
perfectione coniugum nititur. Quibus tamen rebus nihil prorsus detrahi licet de dignitate ac stabilitate
instituti familiaris, neque imminui excellentiam et munus coniugale
procreationis, inde exorientia (cfr. Gaudium et Spes, 47-48).
Itaque multiplex experientia, quam Tribunal vestrum hausit, facultatem vobis
praebet, nunc - ut ante actis temporibus - materiam perutilem et
praestantissimam afferendi novae legislationi canonicae, quae in praesenti
apparatur.
Nos iuvat iterum affirmare, quantum Ecclesia vobis confidat quoad hoc adiumentum
vestrum, saluberrimum et pernecessarium, ad defendendum et constabiliendum
institutum matrimoniale. Etenim eo quod e sententiis vestris elucent felices
exitus, qui in colendis disciplinis iuridicis, biologicis, psychologicis et
socialibus habiti sunt – per quas matrimonium melius cognitum est et perspectum
secundum veram suam naturam ut communitas amoris - vos insimul firmiter
haesistis illis principiis primariis, quae doctrina et consuetudo Ecclesiae
semper sunt secutae, sive ut erroribus circa institutum matrimoniale eiusque
corruptioni obniteretur sive ut ipsum matrimonium eo dirigeret quo perfectius in
dies et modo magis congruenti indolem suam consortionis coniugalis et sacramenti
ostenderet.
Nunc autem sermonis iter eo nos adducit, ut mentes cogitationesque vestras
dirigamus ad quasdam opiniones, quae e quibusdam placitis, quae hodie
disseminantur, et e novis viis per Concilium apertis exortae sunt, quarumque
fautores, cum plus aequo bona interdum extollant amoris coniugalis et coniugum
perfectionis, ita sunt progressi, ut bonum fundamentale prolis posthabeant, immo
etiam prorsus seponant; amorem vero coniugalem iidem elementum habeant tanti
momenti etiam in iure, ut ei subiciant ipsam vinculi matrimonialis validitatem,
ac propterea ad divortium, nullo fere obnitente impedimento, aditum patefaciant,
quasi, deficiente amore (vel potius primigenia amoris cupiditate), ipsa deficiat
validitas irrevocabilis foederis coniugalis quod ex libero atque amoris pleno
consensu ortum est.
Satis habemus hanc unam attingere vobisque probe notam
animadversionem, quae quidem nobis plane digna videtur, quae nunc atque hoc loco
in mentem revocetur.
Profecto dubitandum non est de momento, quod coniugali amori Concilium
attribuit, cum illum praedicet perfectam coniugii condicionem optimamque metam,
de qua coniuges monentur, ut constanter suam ipsorum communem dirigant vitam.
Quod tamen magnopere Nostra interest hoc loco rursus in sua luce ponere, hoc
est: christianam de familiari instituto doctrinam, ut probe nostis, nullo modo
talem coniugalis amoris notionem admittere posse, quae perducat ad relinquendam
vel imminuendam vim ac significationem pernoti illius principii: matrimonium
facit partium consensus. Quod quidam principium summum momentum habet in
universa doctrina canonica ac theologica a traditione recepta, idemque saepe
propositum est ab Ecclesiae magisterio ut unum ex praecipuis capitibus, in
quibus ius naturale de matrimoniali instituto nec non praeceptum evangelicum
innituntur (Cfr. Matth. 19, 5-6; DENZ-SCHÖN., 643, 756, 1497, 1813, 3701,
3713).
Vi huius principii, omnibus probe cogniti, matrimonium exsistit eo ipso temporis
momento, quo coniuges matrimonialem consensum praestant iuridice validum. Talis
consensus est actus voluntatis indolis pacticiae (vel foedus coniugii,
ut dictione utamur, quae hodie potior habetur quam vox contractus),
qui quidem puncto temporis indivisibili gignit iuridicum effectum, seu
matrimonium in facto esse, uti aiunt, vel vitalem statum, neque postea
ullam vim habet ad realitatem iuridicam quam creavit. Quo fit ut, cum
semel effectum iuridicum creaverit seu vinculum matrimoniale, huiusmodi
consensus irrevocabilis evadat ac virtute careat id, quod peperit, destruendi.
Hanc doctrinam Constitutio « Gaudium et Spes », licet sit pastoralis indolis,
aperte docuit, ut constat ex eiusdem documenti verbis, quae sequuntur: Intima
communitas vitae et amoris coniugalis, a Creatore condita suisque legibus
instructa, foedere coniugii seu irrevocabili consensu personali instauratur. Ita
actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt atque accipiunt, institutum
ordinatione divina firmum oritur etiam coram societate; hoc uinculum sacrum
intuitu beni, tum coniugum et prolis tum societatis, non ex humano arbitrio
pendet (Gaudium et Spes, 48).
Prorsus igitur negandum est, deficiente quovis elemento subiectivo, cuiusmodi
est in primis amor coniugalis, matrimonium non amplius existere ut iuridicam
realitatem, quae ortum duxit a consensu semel atque in omne tempus iuridice
efficaci. Haec realitas, ad ius quod spectat, esse pergit ex amore minime pendens,
eademque permanet, etiamsi amoris affectus plane evanuerit. Coniuges, enim, cum
liberum praestant consensum, non aliud faciunt, quam ingrediuntur atque
inseruntur in ordinem obiectivum, seu «institutum» quod eos superat ex eisque
minime pendet nec quoad naturam suam, nec quoad leges sibi proprias. Matrimonium
non a libera hominum voluntate suam repetit originem, sed institutum est
a Deo, qui illud voluit suis legibus praeditum atque instructum; quas leges
coniuges plerumque ultro libenterque agnoscunt atque laudibus efferunt, utcumque
tamen accipere debent in suum ipsorum bonum atque in bonum filiorum et
societatis. Ex ultroneo affectus sensu, amor fit officium devinciens (Cfr.
Eph. 5, 25).
Haec omnia non ita sunt intellegenda, quasi momentum ac dignitatem coniugalis
amoris aliquo modo imminuant, cum dives copia bonorum, quae matrimoniali
instituto insunt, non unite elementis iuridicis contineatur. Amor coniugalis,
etiamsi in iuris provincia non assumatur, nihilominus nobilissimo ac necessario
munere fungitur in matrimonio. Est vis quaedam ordinis psychologici, cui Deus ipsos matrimonii fines
praestituit. Ac revera, ubi deest amor, coniuges valido incitamento carent ad
omnia munera atque officia coniugalis communitatis mutua cum sinceritate
exsequenda. Ex contrario, ubi viget verus coniugalis amor, hoc est amor humanus, . .
plenus, . . . fidelis et exclusorius usque ad mortem . . . fecundus (Cfr.
PAULI PP. VI Humanae Vitae, 9), tunc matrimonium reapse perfici potest
secundum plenam illam perfectionis formam, quam suapte natura assequi valet.
Praeclarissimi viri ac Filii carissimi, dum huiusmodi animadversiones, quae
plane constant, enuntiamus, votum facimus, ut vestra iudicialis opera semper
firma observantia ducatur erga legem canonicam et constanti obsequio erga eius
interpretationem praestantissimam ac pastoralem; idque praesertim fiat, cum
propter hodiernam mentium inclinationem nimium permittentem, non sine detrimento
rectae legis moralis, postulatur, auspice recenti Concilio, providens defensio
altiorum vitae bonorum.
Plane compertam habemus laudandam sane fidelitatem, qua
vestrum Tribunal normis diligenter obtemperat, quae de processibus canonicis
iure latae sunt. Nostris in optatis est, ut a vestra agendi ratione iudices
ecclesiastici exemplum assidue sumant, ita quidem ut neque facile neque sine
legitima causa ab iisdem normis dispensationem admittant.
Quae omina ardenti animo proferimus, dum iugem imploramus effusionem caelestis
Sapientiae et vobis et operae, per novum Iudicialem Annum exsequendae. Gratia
Dei vobis semper adsit; perfectus Ecclesiae famulatus veluti celsissima laboris
adipiscenda meta vobis ante oculos assidue fulgeat atque in difficultatibus,
quae vos certo manent, adiumentum praebeat; denique nobilissimae Tribunalis
Vestri traditiones vos incitent ad egregias vestras mentis animique virtutes
generosiore usque studio exercendas.
Haec vota ac preces Apostolica Benedictione confirmamus.
|