 |
CONCISTORO SEGRETO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
PER LA NOMINA DI VENTI CARDINALI
Lunedì, 24 maggio 1976
Venerabiles Fratres Nostri,
Ex quo die, abhinc iam tres annos, Nos Vestri Sacri Collegii vacua
loca complevimus secundum statutum numerum Cardinalium Electorum, hoc Collegium
magno cum dolore alios amisit Fratres Nostros, quorum omnium pio maeroris
affectu meminimus; ex altera vero parte quidam eiusdem Sacri Collegii sodales
iam interea attigerunt maximam lege permissam aetatem, ob quam illis non amplius
licet Romanum Pontificem eligere. Quapropter hodie vos convocavimus, ut novi
crearentur Cardinales; eodemque tempore, sive ut vestram postremam rogaremus
sententiam de causis canonizationis trium Beatorum Caelitum, sive denique ut
palliorum petitiones acciperemus.
Hae sunt consuetae profecto ac notae partes omnium Consistoriorum; verumtamen
non idcirco minus ponderis habent, quod attinet ad eorum significationem
ecclesialem, ad eorumque memorias historicas, quas revocant; adeo ut,
quotiescumque celebratur tale Consistorium, plurimi homines hunc Ecclesiae
Romanae eventum respiciant et sequantur summo studio attentissimoque animo. Ita sane est: Consistorium intellegitur esse admodum grave ac sollemne tempus .
Huius autem gravitatis plane vos conscios cernimus, qui hic praesentes adestis
in eoque partes habetis; qua de re gratias in primis vobis agimus.
I. Sed diutius morari cupimus in ipsa illa occasione, ad quam maxime hodie
attendit catholicorum communitas, immo vero ad quam convertitur omnis publica
opinio: haec est novorum Cardinalium creatio. Volumus ante omnia affirmare Nos
ideo cepisse hoc consilium, ne longius exspectaretur donec satisfieret
necessitatibus Collegii Sacri, praesertim post nuper editam Constitutionem
Apostolicam, quae a verbis incipit Romano Pontifici eligendo.
Ea nempe Constitutione descripsimus peculiaria ac maxima officia sodalium
Sacri Collegii, utpote quorum esset Summum Pontificem eligere. Cum autem - ut
diximus - in animum induxissemus vacua illa loca implere, secuti sumus rationes
et normas, quae Nobismet ipsis summae curae sunt et tordi, scilicet ut Sacrum
Collegium, quantum fieri potest, ex omnibus gentibus membra complecteretur atque
indolem internationalem prae se ferret. Etenim Collegium istud studet ac debet
ostentare universo orbi consimilem imaginem sanctae Catholicae Ecclesiae,
congregatae ex omnibus terrae partibus in unicum Christi ovile (Io. 10,
16) atque apertae ad omnes populos humanaeque culturae formas, ut in se
suscipiat vera hominum bona et transferat vicissim ad utilitatem optimae causae
Evangelii, quae est Dei gloria hominumque profectus.
Sic placuit Nobis non solum debito modo agnoscere merita fidissimorum
ministrorum Apostolicae Sedis apud Legationes Pontificias ipsamque Romanam
Curiam, sed potissimum et in primis cogitavimus Sedes Residentiales, mentem
Nostram peculiari modo intendentes ad iuvenes Catholicorum communitates - quae
iamiam ingressurae sunt aetatem lucidam speique frugiferae plenissimam - nec non
pari cum observantia ad Sedes quarum superior historia illustris est ac
longissima, atque sanctitatis testimoniis et apostolatus operibus abundat.
Nostra proinde visio amplectitur velut uno latissimo conspectu totum orbem
terrarum ubi Ecclesia vivit, amat, sperat, patitur, pugnat: ex praecipuis terrae
regionibus etiam maxime longinquis nemo revera abest. Quod si pauciores hodie in
Sacro Collegio esse videntur, qui Ecclesias Orientales repraesentant, haud minor
existimanda est Nostra caritas, reverentia et benevolentia erga eas regiones
quae fuerunt Ecclesiae incunabula, quae nunc etiam sollicita cum diligentia
pretiosissimos thesauros pietatis ac liturgiae et doctrinae tutantur, et quae
tandem in suis Pastoribus, Patriarchis Nobis dilectissimis - una cum ipsorum
adiutoribus in Sacra uniuscuiusque Synodo Patriarchali - lucem, incitamentum ac
vires consensionis inveniunt. Quapropter iuvat Nos oblata hac uti opportunitate
ut benignitatem Nostram quam maximam erga ipsos testificemur eosdem de Nostra
recordatione, de Nostra observantia Nostrisque precibus certiores facientes.
II. Quemadmodum iam notavimus, Consistorium significat tempus perquam sollemne
et grave pro Ecclesiae vita, quae inter terrestria adiuncta ducitur. Hanc ergo
occasionem - qua coram vobis et vobiscum versamur - nullo pacto praeterire
possumus, quin nonnullas tractemus quaestiones atque Ecclesiae causas, quae
Nobis sollicitudinem afferunt quasque magni putamus esse momenti, itemque
vobiscum intimos Nostros sensus communicemus. Qui sensus sunt gratiae ac
laetitiae ex una parte, sed ex altera etiam angoris ac doloris.
1) Prior sensus oritur ex nativo illo «optimismo» - innixo in certissimis
Christi promissionibus (Cfr. Matth. 28, 20; Io. 16, 33) atque in
novis semper ac solacii plenis Ecclesiae eventibus - quem Nos in pectore fovere
solemus: est ipsa vitalis viriditas ac iuventus Ecclesiae, cuius tot praesto
sunt testimonia et documenta. Haec vidimus et tetigimus per totum Annum Sanctum
paulo ante terminatum, qui etiam nunc animum Nostrum salutariter illuminat.
Essentia enim vitae christianae in vita spirituali posita est, nempe in ea
supernaturali vita quae donum Dei est: Nobis igitur egregium conceditur solacium,
quod sentimus eandem illam vitam crescere et vigere in tot Nationibus et populis,
per testificationem fidei, per Liturgiam, per precationis studium iterum
detectum atque gustatum, per gaudium, quod ex Clara visione spirituali cordisque
puritate exoritur.
Videmus praeterea magis ac magis augescere amorem inter fratres, qui seiungi
non potest a Dei amore et qui inflammat studii ardorem adeo multorum Nostrorum
filiorum nec non misericordem eorum operam pro pauperibus, pro reiectis, pro
inermibus hominibus.
Nos intellegimus moderatrices normas a superiore Concilio
propositasefficaciter dirigere ac sustinere continuum opus sese conformandi ad
Christi Evangelium, per cultum vitae revera christianae atque virtutum
theologalium exercitationem.
Vehementi cum admiratione contemplamur efflorescentia incepta missionalia, ac
praesertim conspicimus ex certissimis signis progressum etiam in re maximi
ponderis, scilicet in campo sacerdotalium et religiosarum vocationum, quae sine
dubio variis in nationibus, post aliquod languoris intervallum, reviviscunt.
Videmus in cunctis continentibus adulescentes magno animo opereque concreto
oboedire Evangelii praeceptis atque in se commonstrare voluntatem servandae
necessariae coniunctionis inter optimam christianae vitae speciem et officium
illam ad effectum deducendi.
Ita profecto, Venerabiles Fratres Nostri, Spiritus reapse operatur in omnibus
Ecclesiae campis, etiam in illis, qui aliquando aridissimi videbantur!
2) Attamen subsunt causae acerbitatis et maestitiae, quas nec contegere volumus
nec deminuere. Hae plerumque procedunt ex comprobata quadam extremitate,
interdum insanabili quoad aliquos suos excessus, quae in oppositis factionibus
denotat immaturam animi levitatem vel contumacem obstinationem; quae quidem
tristem surditatem gignunt erga omnes hortationes et monitiones ad sanam
aequilibritatem, animorum exacerbatorum conciliatricem, quae per eximium
Concilii magisterium impertitae sunt, iam ante plus quam decem annos.
a) Ex altera enim parte consistunt ii qui - dicentes se profiteriquam maximam
fidelitatem erga Ecclesiam et Magisterium - data opera recusant et repudiant
ipsa principia Concilii, et consequentem eorum applicationem et reformationem,
itemque lentam eorundem exsecutionem Apostolicae Sedis opera et Conferentiarum
Episcopalium sub Nostra auctoritate, quae a Christo originem ducit. Detrahitur auctoritati Ecclesiae praetextu Traditionis, cui ceterum solum verbis
ac foris obsequium praestatur. Abducuntur fideles a vinculis oboedientiae erga
Petri Sedem, sicut etiam a legitimis suis episcopis; respuitur auctoritas
hodierna pro illa quae fuit alterius temporis. Et hoc tanto gravius est et peius,
quod repugnantia ista, de qua loquimur, non solum defenditur ab aliquibus
sacerdotibus, sed ducitur et dirigitur ab episcopo, scilicet Marcello Lefebvre,
quem nihilominus Nos semper veneratione prosequimur.
Hoc vehementi quidem cum animi dolore animadvertimus: attamen in hac agendi
ratione - quicumque sunt fines ad quos illi homines intendunt - quis non videt
iam praesens propositum sese constituendi extra oboedientiam et communionem cum
Petri Successore ac propterea cum ipsa Ecclesia?
Iamvero hoc, pro dolor, sponte consequitur, cum nempe affirmatur potius habendum
esse detrectare oboedientiam quam oboedire, praetextu integram fidem servandi
atque allaborandi suo modo ad Ecclesiae catholicae tutelam, dum ex contrario
vera oboedientia eidem reapse denegatur. Idque palam affirmatur! Immo asserire
non dubitant Concilium Vaticanum II vi obligandi carere; catholicam fidem in
discrimine Versari etiam propter normas post Concilium propositas; oboediendum
non esse, ut quaedam traditiones serventur. Quae traditiones? Ad hunc hominum
coetum - non autem ad Romanum Pontificem, non ad Episcoporum Collegium, non ad
Concilium Oecumenicum - ius pertineret statuendi quaenam ex innumeris
traditionibus habendae sint fidei normae! Ut videtis, Venerabiles Fratres
Nostri, hac agendi ratione in iudicium vocatur illa divina voluntas quae Petrum
eiusque legitimos Successores posuit Caput Ecclesiae, ut fratres in fide
confirmaret atque universum gregem pasceret (Cfr. Luc. 22, 32; Io.
21, 15 ss.), eumque depositi fidei sponsorem et custodem constituit.
Peculiari autem modo id eo gravius censendum est, quod illuc divisio
inducitur, ubi congregavit nos in unum Christi amor, scilicet in Liturgiam atque
in Eucharisticum Sacrificium, cum denegetur obsequium normis de re
liturgica statutis. At vero, nomine ipsius Traditionis Nos ab omnibus filiis
Nostris atque ab omnibus catholicis communitatibus postulamus, ut cum dignitate
pietatisque fervore renovatae Liturgiae ritus celebrentur. Usus novi Ordinis
Missae minime quidem sacerdotum vel christifidelium arbitrio permittitur.
Instructione autem edita die quarto decimo mensis Iunii anno millesimo
nongentesimo septuagesimo primo provisum est, ut Missae celebratio antiquo ritu
sineretur, facultate data ab Ordinario, tantummodo sacerdotibus aetate provectis
vel infirmis, qui Divinum Sacrificium sine populo offerrent. Novus Ordo
promulgatus est, ut in locum veteris substitueretur post maturam deliberationem,
atque ad exsequendas normas quae a Concilio Vaticano II impertitae sunt. Haud
dissimili ratione, Decessor Noster S. Pius V post Concilium Tridentinum Missale
auctoritate sua recognitum adhiberi iusserat.
Idem promptum obsequium, vi supremae auctoritatis Nobis a Christo Iesu
concessae, iubemus erga ceteras novas leges ad liturgiam, disciplinam, rem
pastoralem spectantes, quae bisce annis latae sunt, ut Concilii decreta ad
effectum deducerentur. Quodlibet inceptum bisce decretis obstare contendens,
censeri nullo modo potest opus in Ecclesiae utilitatem positum, cum re vera
grave ipsi afferat detrimentum.
Saepius per Nosmet ipsos, per Nostros adiutores aliosque amicos
Reverendissimum Lefebvre monuimus de gravitate ipsius agendi modorum; de
illegitimitate praecipuorum eius inceptorum in praesens exstantium; de inanitate
ac saepe de falsitate principiorum doctrinalium, quibus ille tum suum agendi
modum tum sua incepta suffulcire studet; denique de damnis quae exinde Ecclesiae
universale oriuntur.
Vehementi cum angore, sed paterna cum spe, nunc etiam animum Nostrum
convertimus ad hunc Nostrum in episcopatu Fratrem, ad ipsius adiutores atque ad
omnes, qui ad eos sequendos sunt adducti. Nos persuasum quidem habemus multos ex his fidelibus, saltem primo tempore, bona
fide ductos esse. Plane etiam intellegimus studiosum eorum amoris affectum erga
suetas cultus vel disciplinae formas, ex quibus ipsi tamdiu spirituale robur
atque animorum suorum alimoniam haurire solebant. At fore confidimus, uti iidem
sereno animo meditari noverint nullis praeiudicatis opinionibus ducti, atque
agnoscere velint se hodie quaesitum praesidium atque alimoniam reperire posse in
renovatis religionis formis, quas Concilio Vaticano II ac Nobismetipsis
necessario inducere visum est, ut Ecclesiae bonum, eius progressum in mundo
huius temporis eiusque unitatem promoveremus.
Nos igitur iterum adhortamur hos Nostros fratres ac filios, eosque exoramus, ut
conscii fiant gravium vulnerum quae secus Ecclesiae illaturi sunt. Invitationem
ipsis iteramus, ut secum recogitent gravia Christi monita de Ecclesiae unitate
(Cfr. Io. 17, 21 ss.) ac de oboedientia erga legitimum Pastorem, ab Ipso
universo gregi praepositum, cum signum oboedientiae sit quae Patri ac Filio
debetur (Cfr. Luc. 10, 16). Nos eos aperto corde exspectamus apertisque
bracchiis ad eos prompte amplectendos: utinam humilitatis exemplum praebentes,
ad gaudium Populi Dei rursus viam unitatis et amoris ingredi valeant!
b) Ex altera vero parte sunt qui - contrarias prorsus doctrinas profitentes sed
pariter Nobis vehementis doloris causam afferentes - falso putant se viam
pergere per Concilium apertam; atque adeo praeiudicatis opinionibus permoti,
interdum sine ulla emendationis spe, sese acriter gerunt in iudiciis ferendis de
Ecclesia eiusque institutis.
Quare eadem firmitate declarare debemus nullo modo amitti posse eorum omnium
agendi rationem:
- quotquot arbitrantur sibi licere propriam ipsorum liturgiam creare,
interdum Missae Sacrificium ac sacramenta redigentibus ad celebrationem suae
vitae vel suae luctationis atque etiam ad suam ipsorum fraternitatem
significandam; vel contra leges intercommunionem exercent;
- quotquot in catechesi tradenda extenuant doctrinae catholicae institutionem
eam accommodantes ad sollicitationes vel hominum postulationes, secundum
opiniones quae christianum nuntium penitus corrumpunt, ut iam declaravimus in
Exhortatione Apostolica, cui index Quinque iam annos quae die VIII
decembris anno MCMLXXI post quinquennium a Concilii exitu edita est (Cfr.
AAS 63 (1971) 99);
- quotquot ita se habent, ut vivam Ecclesiae Traditionem a Patribus usque ad
Magisterii doctrinam, plane neglegant; qui quidam nova ratione interpretantur
Ecclesiae doctrinam, Evangelium ipsum, res spirituales, divinitatem Christi,
eius resurrectionem vel Eucharistiam, ita ut germanam harum veritatum
significationem reapse destruant, novam hoc modo gnosim creantes et quodammodo
«liberum examen» in Ecclesiam introducentes; quod quidem eo periculosius
contingit, quod de iis agitur, quibus altissimum itemque summae gravitatis munus
concreditum est Sacram Theologiam docendi;
- quotquot extenuant munus sacerdotalis ministerii proprium;
- quotquot dolendum in modum leges violant Ecclesiae, vel vitae moralis
postulata quae per ipsam inculcantur;
- quotquot denique ita theologalem vitam intellegunt quasi agatur de
ordinanda terrestri societate; immo illam ad actionem politicam redigunt,
spiritum, vias, agendi modos ad hunc finem adhibentes, quae Evangelio repugnant;
atque eo procedunt, ut transcendens Christi nuntium, eius praedicationem Regni
Dei, eiusque amoris praeceptum erga homines in ineffabili Dei paternitate
fundatum, cum opinionibus confundant, quae tale nuntium essentialiter negant, in
eius locum doctrinam substituentes eidem prorsus oppositam, ac propugnantes
varium quoddam conubium inter duas humanae vitae rationes, quae inter se componi
nullo modo possunt, ut agnoscunt ipsi periti huius doctrinae, qui ex altera
factione sunt.
Christiani huius generis non sunt quidem numero plures, sed magnopere
perstrepunt, cum temere putent se necessitates interpretari universi populi
christiani aut irrevocabilem historiae cursum. Hoc facientes, nullo modo ad
Concilii Vaticani II auctoritatem appellare possunt quia eius recta
interpretatio atque applicatio nulli prorsus licentiae dant occasionem; neque
provocare possunt ad apostolatus necessitates, ut ad homines accedere possint,
qui religionem non exercent vel christiana fide carent: verus enim apostolus ab
Ecclesia mittitur, ut de ipsius Ecclesiae doctrina ac vita testimonium
perhibeat. Fermentum totam massam pervadere debet; attamen evangelicum permanere
debet; secus et ipsum una cum mundo corrumpitur.
Venerabiles Fratres Nostri! Cupivimus commendare vobis has nostras intimas
cogitationes, cum probe sciamus quae tempora Ecclesiae impendeant. Ipsa quidem
est eritque semper signum et vexillum erectum inter populos (Cfr. Is. 5 ,
26; 11, 12), quoniam munus habet nuntiandi, immo nonnumquam cum aliqua
provocatione denuntiandi mundo isti, qui eam intuetur, veritatem illius fidei,
quae hominum ultimam sortem illustrat, spem quae sola non confundit (Cfr. Rom.
5, 5), caritatem quae eripit hominem ex nimio sui amore, qui variis sane formis
conatur eum invadere et opprimere. Non est hoc certe tempus fugae, nec desertionis, nec concessionum; tantoque
minus tempus formidinis. Christiani homines simpliciter nunc vocantur, ut
christiani veri nominis sint: atque tales quidem eatenus erunt, quatenus
Ecclesiae et Concilio fideles permanserint.
Nemo, ut Nos opinamur, in dubio ponet summam monitionum atque hortationum quas
per hos Pontificatus Nostri annos impertivimus Pastoribus et Populo Dei, immo
universo mundo. Grati sumus erga eos qui ex bisce hortamentis Nostris agendi
rationem hauserunt; nam omnia ista docuimus vivida suffulti spe ac tranquillo
moti optimismo, qui tamen veram rerum ipsarum concretarum aestimationem non
exclusit. Si hodie diutius immorati sumus in aliquibus rationibus minus
probandis, ideo fecimus quod singularis haec occasio vestraque benigna fiducia
Nos adduxerunt, ut id opportunum iudicaremus. Reapse, essentia charismatis
prophetici, ad quod exercendum Dominus Nobis promisit Spiritus sui praesentis
auxilium, eo spectat ut vigilemus, ut pericula indicemus, ut investigemus signa
illucescentis aurorae sub obscuro noctis orbe. Custos, quid de nocte? Custos,
quid de nocte? Haec verba in ore Nostro ponit ipse propheta (Is. 21,
11). Donec igitur placida aurora retribuat hominibus gaudium et colorem, volumus
pergere vocem Nostram attollere secundum officium illud, quod Nobis est
commissum. Vos, autem, amici Nostri et cooperatores proximi, potestis ante
reliquos omnes et melius quam ceteri omnes repetere ac diffundere vocem Nostram
apud tot fratres Nostros et filios. Et dum praeparamur iam ad celebrandum
Dominum Iesum qui cum signis passionis gloriosaeque resurrectionis ascensurus
est ad dexteram Patris, nos debemus suspicientes caelos apertos (Act.
7, 56) semper persistere spe laetitia fortitudine pleni. In Nomine Domini! In
quo Nomine sancta singulis vobis benedicimus.
Nunc autem recensere iuvat lectissimos Praesules, quos ob cuiusque promerita,
dignos existimavimus, qui amplissimo Collegio Vestro in hoc Sacro Consistorio
aggregarentur:
Octavius Antonius Beras Rojas, Archiepiscopus S. Dominici; Opilius Rossi,
Archiepiscopus titulo Ancyranus; Iosephus Maria Sensi, Archiepiscopus titulo
Sardianus; Ioannes Carolus Aramburu, Archiepiscopus Bonaerensis; Conradus
Bafile, Archiepiscopus titulo Antiochenus in Pisidia; Hyacinthus Thiandoum,
Archiepiscopus Dakarensis; Emmanuel Nsubuga, Archiepiscopus Kampalaensis;
Iosephus Schroffer, Archiepiscopus titulo Volturnensis; Laurentius Trevor
Picachy, Archiepiscopus Calcuttensis; Iacobus L. Sin, Archiepiscopus Manilensis;
Villelmus Wakefield Baum, Archiepiscopus Washingtonensis; Aloisius Lorscheider,
Archiepiscopus Fortalexiensis; Reginaldus Ioannes Delargey, Archiepiscopus
Vellingtonensis; Eduardus Pironio, Archiepiscopus titulo Thigensis; Ladislaus
Lékai, Archiepiscopus Strigoniensis; Basilius Hume, Archiepiscopus
Vestmonasteriensis; Victor Razafimahatratra, Archiepiscopus Tananarivensis;
Boleslaus Filipiak, Archiepiscopus titulo Plestiensis; Dominicus Ekandem,
Episcopus de Ikot Ekpene.
Praeterea, ex duobus Cardinalibus, quos Nobis in pectore reservamus, unum
nunc publice edicimus, qui est Iosephus Maria Trinnhu-Khue, Archiepiscopus
Hanoiensis, qui hesterno die Romam advenit; alterum vero adhuc in pectore
reservamus, quem quandocumque Nostro arbitrio renuntiabimus.
Ex his ad ordinem Diaconorum pertinebunt: Opilius Rossi, Iosephus Maria
Sensi, Iosephus Schroffer, Eduardus Pironio, Boleslaus Filipiak.
Ceteros vero pertinere volumus ad Ordinem Presbyterorum.
Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
|