 |
PAULI VI SUMMI PONTIFICIS
CHIROGRAPHUM
PER LA COSTITUZIONE DELLA FONDAZIONE «LATINITAS»
CON PERSONALITÀ GIURIDICA PROPRIA
Romani sermonis praestantiam et usum nullo non tempore tueri et
amplificare studuit haec Apostolica Sedes, quippe in qua ille, quamvis nonnullis
mutationibus obnoxius .- quod in cuiusque linguae natura est positum - ab
antiqua Ecclesiae aetate per longum saeculorum cursum usque adhuc sine
intermissione viguerit.
Quodsi post Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum ob pastorales utilitates
linguae vulgares in Sacram Liturgiam sunt inductae, tamen non paucae etiamnum
manent pietatis ingeniique cultus, praesertim ad Ecclesiam quod attinet, partes,
in quibus sermo Latinus prorsus servandus et provehendus esse videtur. Ad quod
efficiendum cupientes praebere adiumentum, expedire censuimus, ut Opus Fundatum
conderetur, cuius esset incepta, quae iam sunt, confirmare iisque addere nova,
prout necessitas vel opportunitas suadeant, et sic, compage quadam constabilita,
rei Latinae in futurum etiam pro viribus consulere. Itaque, cunctis mature perpensis, haec, quae sequuntur, Statuta approbamus et
promulgamus:
Art. I - Opus Fundatum «Latinitas» constituitur, indole praeditum personae
moralis propriae.
Art. II - Sedes Operis Fundati est in Civitate Vaticana.
Art. III - Operi Fundato propositum est omnia incepta publica et privata
fovere atque tutari eo contendentia, ut promoveatur:
a) usus linguae Latinae inter homines diversi sermonis, in conficiendis, ad
altioris doctrinae rationem, scriptis, maxime ad Ecclesiae cultum ingenii
pertinentibus, in catholicis studiorum Universitatibus, in Seminariis
dioecesanis;
b) studium linguae et litterarum Latinarum classicarum, quae dicuntur, et
medii aevi.
Art. IV - Ad haec proposita assequenda Opus Fundatum commentarios periodicos
edit; certamina indicit; accurat praeparationem, impressionem typis faciendam,
ac divulgationem librorum, praecellentium auctorum textus continentium, et
subsidiorum didacticorum; fovet editionem librorum Latine conscriptorum, dummodo
vera praestantia commendentur; instituit studiorum curricula seu scholas,
praesertim scholas promovet, quibus initia linguae Latinae ecclesiasticae
alumnis Seminariorum Collegiorumque Urbis tradantur, acroases habet, hisque
similia.
Art. V - Operi Fundato praeest Consilium, quod e septem sodalibus constat; e
quibus tres a Secretaria Status seu Papali eliguntur, ceteri vero a Consilio,
quod de munere decedit, eidem Secretariae proponuntur. Omnes a Secretaria Status
in quinquennium nominantur.
Art. VI - Ea quae in Art. IV agenda proponuntur, fieri debent praedicto
Consilio probante et moderante.
Art. VII - Ad omnes effectus iuridicos quod attinet, Opus Fundatum a Praeside
repraesentatur.
Art. VIII - Patrimonium Operis Fundati bonis efficitur, quae Apostolica Sedes in
ipso constitutionis actu eidem attribuit, aliisque bonis, quae ei postmodum ab
aliis dabuntur.
Art. IX - Collegium trium cognitorum, a Secretaria Status seu Papali in
quinquennium nominatorum, expendit annuam sumptuum aestimationem ipsasque
rationes sumptuarias annuas, atque administrationem pecuniae et rationes,
quoties ei opportunum visum fuerit, inspicit. Approbationem vero annuarum
rationum Consilium, postquam de iis rite cognovit, petit, Praeside agente, per
Secretariam Status a Summo Pontifice.
Art. X - Si Opus Fundatum dissolvitur, eius bona in possessionem Apostolicae
Sedis transferuntur.
Art. XI - Opus Fundatum minutas normas sibi proprias edet, Secretariae
Status seu Papali approbandas.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iunii, anno MCMLXXVI,
Pontificatus Nostri quarto decimo.
PAVLVS PP. VI
|