 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
ALLA SACRA ROMANA ROTA
PER L’INIZIO DELL’ANNO GIUDIZIARIO
Venerdì, 4 febbraio 1977
Dilecti Filii,
Iucundus est Nobis conspectus vester, grata haec opportunitas agendi vobiscum,
qui magni ponderis munus in Ecclesia impletis. Libenti etiam animo audivimus ea,
quae venerandus Decanus vester, verbis usus egregiis, modo est locutus.
Dum ergo initium fìt anni iudicialis, dum vos contuemur, qui studiose et
impigri ad commissum vobis officium iuris dicendi incumbitis, argumentum Nobis
pertractandum esse videtur, quod vestra non paulum interest. Argumentum dicimus,
quod, affulgente nova quasi luce Concilii Vaticani Secundi, diligentius est
considerandum quodque in Codice iuris canonici, qui nunc recognoscitur, locum
obtinet: scilicet quaestio de protectione iustitiae perfectiore reddenda.
Est etiam animadvertendum idem argumentum ad aetatem hanc, qua vitam degimus,
arctius referri. Non est enim qui ignoret spatium iurium hominis hodie magis magisque amplificari,
eo quod dignitas eiusdem hominis in clariore lumine ponatur. Haec extensio
iurium vim habet etiam ad novum Codicem iuris canonici, cuius recognitio non
esse potest sola emendatio prioris, quatenus res in aptum ordinem rediguntur,
iis additis, quae inducenda visa sunt, atque iis omissis, quae non amplius
vigent, sed instrumentum vitae Ecclesiae quam maxime accommodatum post
celebratum Concilium Vaticanum Secundum evadat oportet.
Etenim Codex iuris canonici recognoscendus eo spectat, ut illa, quae praedicta
universalis Synodus modo generali proposuit, vitae iuridicae Ecclesiae
applicentur; quod fit ope praescriptorum normarumque, quibus ordo ex parte
inferantur atque serventur in omnibus partibus magnae illius communionis, quam
Ecclesia efficit.
Concilium eo pertinet , ut tota vita eiusdem communionis, in fide et caritate
efficaciter ordinata sit et pacifica, et ut haec ipsa vita veluti subsidium
evadat, quod tandem aliquando omnibus pastoribus et fidelibus reconciliationem
afferat, id est pacem cum Deo, pacem inter ipsa membra communionis, pacem cum
universis Christianis, quin immo cunctis cum hominibus bonae voluntatis. Ea
ergo, quae Concilio sunt proposita, non licet censeri quasi seorsum dicta et cum
aliis non conexa, sed veram normam constituunt, qua haec pax cum Deo, necnon pax
Christi inter fideles ipsos et cum ceteris hominibus a Deo petenda, non solum
vigeat, sed etiam ordo et pax communionis amni ope ad rem apta perficiantur,
protegantur, serventur. Hac de causa finis Concilii non postremo quidem loco sed
potius ratione quam maxime necessaria etiam vitam iuridicam postulat; immo inter
subsidia pastoralia, quibus Ecclesia utitur, ut homines ad salutem perducat, est
ipsa vita iuridica.
Verumtamen hae normae, quibus vita communionis ut pacificus convictus iuridice
efficaci ratione ordinatur, non sunt - ut neminem latet - propter se ipsas,
quasi finis earum in iisdem contineatur, sed potius instrumenta sunt, quibus
bona, a Deo Ecclesiae concredita, fidelibus modo ordinario et ordinato obveniant
iisdemque, ut diximus, imprimis pax cum Deo et pax inter se conferatur.
Si ergo in communione Ecclesiae hanc pacem assequimur ut opus iustitiae, hoc
ipsum opus, ipsa vita iuridica Ecclesiae, huic iustitiae satis facere debet, et
ipsa vita iuridica tam excelsa sit oportet, ut re vera eius ope pax Christi
nobis possit impertiri.
Hinc vero consequitur ius Ecclesiae vere esse indolis spiritualis, ipsum
reapse a Spiritu Christi, a Spiritu Sancta, informari oportere. Quam quidem
ratione ductum, Concilium postulavit, ut ius Ecclesiae esset instrumentum eius
vitae spiritualis, renuens seiunctionem inter Spiritum et ius, inter Ecclesiam
pneumaticam, ut aiunt, et Ecclesiam indolis institutionalis, quemadmodum
appellant; siquidem in ipso mysterio Ecclesiae continetur institutio, ac quidem
hierarchica, variis gradibus distincta in Populo Dei.
Haec ergo exterior et iuridica Ecclesiae structura non solum non obest vitae
eius interiori, seu spirituali, ipsique Ecclesiae, quatenus est mysterium, sed
etiam praesentiae et moderamini Spiritus Sancti inservit eaque fovet et tuetur.
Hoc affirmandum esse videtur: Concilium, quasi nova impulsione ductum,
extulisse donum Spiritus Sancti in baptismate datum (Cfr. Lumen Gentium,
14 et 11), ut donum, fidelibus libertatem spiritualem tribuens, qua vitam
christianam agere possint modo Christianis digno (Cfr. Rom. 8,
21).
Sed iura fundamentalia baptizatorum non sunt efficacia neque exerceri possunt,
nisi quis officia ipso baptismate cum illis conexa agnoscat, praesertim, nisi
persuasum sibi habeat eadem iura in comunione Ecclesiae esse exercenda; immo
haec iura pertinere ad aedificationem Corporis Christi, quod est Ecclesia,
ideoque eorum exercitationem ordini et paci convenire, non autem licere, ut
detrimentum afferant.
In communione Ecclesiae bona spiritualia per celebrationem Liturgiae et
administrationem sacramentorum semper praebentur, quibus pax Christi
infirmitatem humanam continenter corroborat. Communio ergo Ecclesiae, ut iam
diximus, omnino praedita est structura iuridica, immo ea indiget; sed talis
iuridica structura omnino peculiaris est, quia naturam sacramentalem Ecclesiae
participat.
Concilium voluntatem suam extollendi naturam spiritualem iuris Ecclesiae eo
potissimum confirmavit quod fundamentum et fontem sacramentalem potestatis
hierarchicae in claro lumine posuit. In ipsa enim consecratione episcopali donum
Spiritus Sancti confertur, qui, in Episcopis praesens, totam vitam communionis
Ecclesiae per illos sustentat et alit. Profecto, in ordinatione episcopali
munera pastoralia tribuuntur sanctificandi, docendi, regendi, quibus iidem, in
persona Christi pontifìcis, magistri, pastoris agentes, instrumenta fiunt
Spiritus Christi pro ipsorum ministerio in communione Ecclesiae (Cfr. Lumen
Gentium, 21).
Magisterium etiam ac regimen in communione Ecclesiae constant officiis et
iuribus, quorum natura est supernaturalis - spiritualis, diversa ab omni
potestate mere humana. Itaque vita Ecclesiae - quae magna ex parte per
sacerdotium hierarchicum peragitur in cunctis, quae sunt peculiaria et propria
Ecclesiae - natura sua spiritualis est, salutem fidelium operatur, afferens
pacem Christi, quae non potest non esse opus iustitiae, ac quidem iustitiae
divinae eademque de causa dignitatis altissimae.
Pastores ergo eo contendant oportet, ut navitas sua, etiam iuridica, sit
pastoralis, a Spiritu infarinata, necnon ut iustitiam, cui pax Christi ut finis
est proposita, prae oculis habeant. «Spiritum nolite exstinguere» (1 Thess.
5, 21), etenim «Spiritus ubi vult spirat» (Io. 3, 8). Spiritus Sanctus
munera sua pastoribus et fidelibus tribuit, ut ad Corpus Christi aedificandum
operam conferant. Verum est quidem omnia probanda esse (Cfr. 1 Thess. 5,
21); attamen probanda sunt, dummodo cor pateat cuivis germanae operazioni
Spiritus Sancti. «Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis» (Apoc. 2, 7).
II
Itaque protectio iustitiae in novo Codice iuris canonici potissimum
continebitur, ut illum ipsum finem Concilii ostendat, ex quo labor iuridicus -
non quidem supervacaneus sed omnino necessarius in Ecclesia secundum Dei
voluntatem - habeatur subsidium pastorale informatum iustitia, cuius ope tandem
aliquando pax Christi praebeatur, licet interdum, propter humanam infirmitatem,
quae ab Ecclesia non est aliena, norma firmiter debeat applicari. In eadem enim
Ecclesia oportet «omnia . . . honeste et secundum ordinem fiant» (1 Cor.
14, 40). Quapropter non est locus obiectioni ex conscientia, quae
oboedientiam ecclesialem dissolvat (Cfr. Ibid. 14, 17; 4, 21).
Deinde protectio iustitiae in novo Codice exhibebitur, eo quod ex huius
Codicis ratione idem labor iuridicus habebitur apertius indole spirituali
indutus, quoniam a natura sacramentali Ecclesiae promanat et exercetur in
communione Ecclesiae, quae, multis membris constans, unitatem constituit in
Spiritu Sancta, qui cunctis membris in baptismate confertur, necnon membris ex
ordine hierarchico in sacramentali ordinatione tribuitur ad pascendum Populum
Dei. Quocirca in novo Codice periculum vitabitur funestae illius separationis
inter Spiritum et institutionem, inter theologiam et ius, quia ipsum ius et
potestas pastoralis theologice intelleguntur ad pacem Christi impertiendam, quae
opus est iustitiae, non humanae sed divinae.
Praeterea protectio iustitiae in novo Codici inerit, quia, ut Concilium
impensius docuit, communio Ecclesiae a fidelibus et pastoribus simul
constituitur, ita ut fideles, sacerdotio communi praediti et communicationibus
et consiliis cum pastoribus in bonum Ecclesiae operantes, non tantum subditi
habentur, sed etiam cooperatores ordinis hierarchici, cui obsequiosum auxilium
praestant in omnibus eius gradibus.
Demum protectio iustitiae in novo Codice locum obtinebit, quia vita iuridica
non apparebit quasi dominans omnibus partibus vitae Ecclesiae, sed tamquam
elementum magni momenti, inserviens vitae ipsius communionis, relinquens simul
singulis fidelibus necessariam libertatem responsabilem, ut aiunt, et ad
aedificandum Corpus Christi pertinentem, nisi unitas et pax totius communionis
Ecclesiae postulent arctiores limites ita ut mutuus nexus ac bonum totius
communionis facilius obtineantur. Novus Codex vere ipsi Ecclesiae catholicae
destinatur, quae hodie per toto mundum est diffusa. Quam ob rem varietas et bona
formarum civilis cultus, in diversis partibus orbis terrarum exsistentia,
plenibus agnoscenda sunt et accipienda, salva unitate fidei necnon unitate
communionis eiusque hierarchiae in summis principiis quoad institutiones
fundamentales; quae unitas per magisterium et regimen supremi Pastoris
visibiliter et viva semper est et operatur pacem Christi, quae opus est
iustitiae divinae.
III
Iis, quae diximus, ducuntur principia, quae Codicis iuris canonici
recognitionem dirigant (Cfr. Communicationes (Pontificiae
Commissionis Codici Iuris Canonici recognoscendo), 1969, 2, pp. 77-85; Ibid.,
« Relatio circa Principia quae Codicis Iuris Canonici recognitionem
dirigant » , pp. 86-91). Secundum haec - de
rebus acturi sumus, quae adhuc expenduntur - in legibus eiusdem Codicis elucere
debet spiritus caritatis, temperantiae, humanitatis et moderationis, quibus ab
omni iure humano novus Codex distinctus sit oportet. Ut finis totius
legislationis proponitur auxilium vitae spirituali fidelium afferendum, quae
agenda est potius ex proprio conscientiae officio seu responsabilitate
quam vi praeceptorum. «Ne igitur normae canonicae officia imponant, ubi
instructiones, exortationes, suasiones aliaque subsidia, quibus communio inter
fideles foveatur, ad finem Ecclesiae obtinendum sufficientia appareant; neve
leges irritantes actus vel inhabilitantes personas facile Codex statuat, nisi
earum obiectum magni momenti sit, et bono publico ac disciplinae ecclesiasticae
vere necessarium» (Communicationes (Pontificiae Commissionis Codici Iuris
Canonici recognoscendo), 1969, 2, pp. 79 ss.).
Praeterea eadem principia videntur requirere, ut congrua potestas
discretionalis pastoribus ac fidelibus relinquatur, quemadmodum factum esse
perhibetur in Constitutione Apostolica «Paenitemini» (Cfr. Ibid.
p. 80). Patet vero usum potestatis spiritualis sacramentaliter collatae non ad
arbitrium exerceri posse. Unicuique ergo fideli iura, quae lege naturali vel
divina positiva habentur, agnoscenda sunt ideoque tuenda (Cfr.
Communicationes (Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici
recognoscendo), 1969, 2, p. 82). Immo, «proclamari idcirco oportet in iure
canonico principium tutelae iuridicae aequo modo applicari superioribus et
subditis, ita ut quaelibet arbitrarietatis suspicio in administratione
ecclesiastica penitus evanescat» (Communicationes (Pontificiae
Commissionis Codici Iuris Canonici recognoscendo), 1969, 2, p. 83).
Verumtamen «haec finalitas obtineri solummodo potest mediantibus recursibus
sapienter a iure dispositis ut ius suum, quod quis ab inferiore instantia laesum
reputet, in superiore restaurari efficaciter possit» (Ibid.).
Admittuntur in novo Codice etiam recursus quoad actus administrativos in
tribunali administrativo. Qua quidem ex parte praesumitur et requiritur
moderatio, ne ea, quae defensioni iustitiae destinentur, in contrarium vertantur.
Etenim defensio iustitiae non esset vere talis, si impedimentum afferret
expeditae exercitationi regiminis pastoralis, quod ad ordinem et pacem
communionis est prorsus necessarium. Item dicendum est iudicium seu processum
esse per se quidem publicum, tamen ipsam iustitiam requirere posse, ut secreto
sit agendum. Similiter recurrenti modo ordinario omnes rationes sunt
manifestandae, quae contra ipsum proferuntur; sed hac etiam in re bonum pacis
contrarium potest suadere (Cfr. Ibid.).
Reductio poenarum ad eas, quae prorsus sint necessariae, sine dubio satis
generaliter non sine ratione postulatur, ac quidem ita, ut poenae pro more sint
ferendae sententiae. Sed etiam huic rei statuendi sunt limites ex consideratione vitae
realis et
quidem propter ordinem et pacem communionis (Cfr. Ibid. p. 85).
Quae adhuc exposuimus, concludentes, haec possumus affirmare: protectionem
iustitiae maxime ideo haberi arbitramur quod indoles spiritualis vitae Ecclesiae
extollitur. Etenim eadem indoles efficit, ut etiam vita iuridica sit subsidium
pastorale eiusdem Ecclesiae ad pacem continenter tribuendam et servandam,. Hoc
autem requirit, ut mentes pastorum et fidelium in exercitio iuris et potestatis
intentione pacis impellantur, quasi hac sint informatae. Ne optima quidem legis
latio finem suum consequi potest, nisi homines, qui eam ut normam sequuntur,
eius finem amplectantur. Si ergo pax Christi est opus iustitiae, haec pax, quae
est divina ideoque omnem intellectum humanum excedit, universa membra
communionis ecclesialis - id probe in Domino speramus - nova semper effusione
repleat, ut efficax evadat in cunctis, quae pastores et fideles agunt in vita
iuridica eiusdem communionis, eaque reddat pastoralia ita ut protectio iustitiae
divinae atque humanae reapse efficiantur.
Haec igitur, dilecti Filii, vobis perpendenda proponimus, quae etiam Concilii
Vaticani Secundi spiritualem ac doctrinalem ubertatem aperte demonstrant . Haec
oculis vestris obversentur in mandato vobis munere exsequendo, quatenus ex illis
novus quidam mentis habitus efficitur. Nos autem Christum Dominum, Principem
pacis, enixe deprecamur, ut vobis lumine suo propitius adsit et sic operositas
vestra iuridica in bonum totius communionis ecclesialis feliciter cedat. Haes
ominati, Benedictionem Apostolicam vobis singulis universis amanti animo
impertimus.
|