 |
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI PARTECIPANTI AL CONGRESSO DI DIRITTO CANONICO
PROMOSSO DALLA PONTIFICIA UNIVERSITÀ GREGORIANA
Sabato, 19 febbraio 1977
Dilecti filii,
Dilatato corde vos excipimus vobisque dicimus salutem, valde laetantes
quod vos, viri iuris canonici periti, in hanc almam Urbem quasi conferto agmine
convenistis, ut iuris canonici Facultatem, quae in Nostra Universitate
Gregoriana viget, honoraretis ob centesimum expletum annum ab eius institutione.
Nec praeterire volumus eos, qui, sive docentes sive discentes - praeeunte
Rectore Magnifico - una vobiscum advenerunt, ut obsequium et observantiam beati
Petri successori testarentur.
Felix ergo faustumque sit inceptum, Conventum hunc vestrum dicimus, quo huius
eventus anniversariam memoriam recolatis et quo in Clara luce ponere nitamini
opus altioris investigationis et indefessae doctrinae, unde tot utilitates in
Ecclesiam manaverunt.
Quamquam Nostrum non est singula pertractare, quae in unius saeculi historia,
ad eandem Facultatem quod attinet, continentur, liceat tamen unum nomen cum
laude proferre, scilicet mentionem facere Francisci Xaverii Wernz, qui ad
conficiendum codicem iuris canonici plurimum contulit, cuius fuit veluti
antesignanus opere suo, quod «Ius Decretalium» inscribitur.
Neque propositum est omnia argumenta attingere, a vobis agitata, quae ad
aetatem nostram non levem vim habere cognoscuntur. Sed ad unam rem mentes
vestras convertere volumus, quae ad iuris canonici naturam spectat, videlicet ad
eius pastorale momentum.
Nosmetipsi, variis occasionibus oblatis, cum de Ecclesiae iure loqueremur,
animadvertimus Concilium Vaticanum Secundum, nedum legem canonicam respueret,
«illud ius ex contrario vehementer postulasse tamquam consectarium, quod
necessario proficiscitur a potestate, quam Christus Ecclesiae suae commisit, ac
tamquam elementum, quod pertinet ad eiusdem Ecclesiae naturam socialem ac
visibilem, communitariam et hierarchicam» (Cfr. Allocutio ad eos habita, qui in
Gregoriana studiorum Universitate «Cursui renovationis canonicae pro iudicibus
aliisque tribunalium administris» interfuerunt, 14 dec. 1973: AAS 66
(1974) 11).
Hoc praeterea ius est indolis supernaturalis, cum sit Ecclesiae proprium,
«quae verbo et sacramentis aedificatur» (Allocutio ad eos habita, qui in
Gregoriana studiorum Universitate «Cursui renovationis canonicae pro iudicibus
aliisque tribunalium administris» interfuerunt, 13 dec. 1972: AAS 64
(1972) 781); scilicet ab Ecclesia elaboratum est, Spiritu Sancta auxiliante,
qui eam eiusque instituta, necnon vitam et navitatem indesinenter animat.
«Quodsi - ut ante hos quattuor annos ad Sodales Tribunalis Sacrae Romanae
Rotae diximus - leges canonicae in Christo Iesu, Verbo Incarnato, ut in suo
fundamento innituntur ideoque Signa et instrumenta sunt salutis, id totum
Spiritui Sancta tribuendum est, qui iis vim et vigorem impertit. Huiusmodi ergo leges tales sint oportet, ut vitam Spiritus manifestent, ut
Spiritus fructus edant, ut referant imaginem Christi. Hac de causa sunt etiam
ius hierarchicum, communionis vinculum, ius missionarium, gratiae instrumentum,
verum Ecclesiae ius» (Cfr. Allocutio habita ad Praelatos Auditores et Officiales
Tribunalis Sacrae Romanae Rotae, 8 febr. 1973: AAS 65 (1973) 98).
Quam ob rem lex canonica, praeterquam quod communionis quasi quaedam visibilis
ostensio est, ita ut sine iure canonico ipsa communio efficaciter operari non
possit (Allocutio ad eos habita, qui II Conventui Internationali circa Ius
Canonicum interfuerunt: L’Osservatore Romano, 17-18 sept. 1973), est
quoque efficax et vitale Ecclesiae instrumentum ad eius missionem implendam.
In hoc profecto ordine rerum ponitur consideratio de iuris canonici munere
pastorali; «est enim ius suapte natura pastorale, cum sit manifestatio atque
instrumentum muneris apostolici necnon elementum constitutivum Ecclesiae Verbi
Incarnati» (Cfr. Allocutio habita ad Praelatos Auditores et Officiales
Tribunalis Sacrae Romanae Rotae, 8 febr. 1973: AAS 65 (1973) 98). Res
enim pastoralis - neglecto huius vocis pravo usu vel quavis mendosa eius
usurpatione - nihil aliud est quam salvificum servitium Ecclesiae, quod in
salvifica Dei voluntate nititur. Deus enim huiusmodi servitium commisit
Ecclesiae, in eaque id exsequitur, Spiritu Sancta agente, tamquam continuationem
operis paschalis et escatologici Christi.
Itaque Ecclesia propterea tantum exsistit, ut sit veluti sacramentum, signum
videlicet efficax, quo homines cum Deo coniungantur (Cfr. Lumen Gentium,
1). Quidquid ergo in eadem est, eo spectat, ut hunc finem assequatur, qui
suprema lex totius ordinis ecclesiastici est habendus; quocirca potestates,
munera et officia, in Ecclesia exercenda, evadunt servitia et munera pastoralia,
nempe « habitualis et cotidiana cura ovium» (Lumen Gentium, 27).
Ius ergo canonicum (quod non raro ius refert divinum), quoniam normis suis
instituta regit ad salutem pertinentia, rectam potestatum ordinationem disponit,
gratiae subsidia administrat, fidelium iura et officia sive inter se sive cum
communitate definit ac tuetur, idcirco hac aetate iam fecundam regionem
navitatis apostolicae comparat, iustum scilicet ordinem socialem, ubi finis
supremus non solum attingi potest sed revera attingitur.
Alias haec diximus: «(Ecclesiae) instituta quamquam perfici possunt, eo tendere
debent, ut divinam gratiam communicent, et, secundum cuiusque donum et munus,
bonum fidelium, quod est Ecclesiae finis primarius, promoveant. Qui quidem finis
socialis, nempe salus animarum, ut finis supremus propositus est institutis,
iuri, legibus» (Cfr. L’Osservatore Romano, 17-18 sept.
1973: AAS 65 (1973) 97). Inde consequitur, ut «pastoralis actio vere efficax dari nequeat, quae in
sapienti iuridicorum statutorum ordinatione firmum praesidium non inveniat»
(Allocutio ad eos habita, qui in Gregoriana studiorum Universitate «Cursui
renovationis canonicae pro iudicibus aliisque tribunalium administris»
interfuerunt, 1 4 dec. 1973: AAS 66 (1974) 12).
Verumtamen indoles pastoralis iuris canonici hac una consideratione nequaquam
continetur; siquidem mediatio salvifica, Ecclesiae concredita, attendat oportet
etiam ad concretas condiciones socialesculturales et spatiales-temporales,
ut aiunt, in quibus homines versantur. Ceterum autem lex suapte natura
«generalia tantum respicit».
Itaque in iure canonico postulatum pastorale occurrit ac quidam per
aequitatem, quae ab Hostiensi his verbis definita est, quam maxime probatis: «
iustitia dulcore misericordiae temperata» (Summa Aurea,
Lib. V: «De disp.»). Etenim aequitas in iure canonico praeest normis applicandis ad
casus concretos - oculis in animarum salutem semper intentis – atque in
mansuetudinem, in misericordiam, in caritatem pastoralem mutatur, quae non
rigidam Iegis applicationem exposcit, sed verum bonum fidelium expetit. Hic
profecto est ille spiritus, quo lex canonica ducitur et qui non difficile in
amplissimis facultatibus deprehenditur, quae pastoribus et iudicibus
conceduntur, ipsorum discretionis arbitrio exercendae. Quod attinet ad Codicem
recognoscendum, hoc principium seu haec norma directoria magni est ponderis: «In
legibus Codicis Iuris Canonici elucere debet spiritus caritatis, temperantiae,
humanitatis ac moderationis, quae totidem virtutes supernaturales nostras leges
distinguunt a quocumque iure humano seu profano» (Communicationes, 1,
1969, p. 79).
Idem postulatum eandemque mentis inclinationem animadvertimus apud iuris
canonici peritum, qui huius disciplinae princeps aetate classica, quam vocant,
fuit, Ioannem Andream dicimus, virum laicum; libet ergo eius verba afferre: «Cum
ius canonicum sit quaedam explicatio iuris divini, oportet ut idem finis
intendatur ab utroque. Bonum autem commune isto modo acceptum, non potest
nutriri, conservari, vel promoveri per solam legalem iustitiam . . . sed ultro
hoc requiritur quaedam coelestis amicitia, sine qua impossibile est aliquem
hominem in Deum tendere». Ita vero idem auctor concludit: «Quapropter sicut
potissima virtus ad quam conatur inducere ius civile est ipsa iustitia legalis,
sive civilis amicitia, ita potissima virtus ad quam conatur ius canonicum est
illa coelestis amicitia, quam charitatem vocamus» (In tit. de reg. iuris
Commentarii (vulgo «Novella») insignes; ed. Lugduni, 1551, f. 165 ra.).
Attamen momentum, caritati merito tributum, quippe quae finis sit ac spiritus
iuris, non eo perducere licet, ut falsa notio concipiatur, quae legum vim omnem
enervet atque evertat. Primarium enim servitium pastorale, quod diaconia
iuris appellatur, hac in re eo pertinet, ut sit verum ius. Solummodo enim
si tale est, postulationibus pastoralibus, in propria sua provincia, respondet.
Ut omnes noverunt, inter spiritum et officium, inter amorem et legem interdum
discrepantia exoritur - polaritas verbo novo vocatur
- quae quandoque etiam in contentionem verti potest. Hoc ab Ecclesia, in terris
peregrinante, non est alienum. Sed si id ipsum ingravescit vel - quod peius est
- falsa solutio quaeritur eo quod lex aboletur quasi maior inde efficacitas
pastoralis obtineatur, id ignorantiae est imputandum, quemadmodum iam praedictus
Hostiensis asseveravit : «multi . . . has leges, scilicet humanam et canonicam,
reprobant et blasphemant, quia secundum Boethium tot sunt hostes artis quot
ignorantes» (Commentaria in quinque decretalium libros, ed. Venetiis 1581, vol. 1, f. 110 rb, n. 7). Ius enim non est impedimentum, sed
adminiculum pastorale; non occidit, sed vivificat. Praecipuum eius munus non
est, ut comprimat vel obnitatur, sed ut stimulet, promoveat, protegat veraeque
libertatis spatium tueatur, quemadmodum iam antiquus vir sapiens docuit : «legum
omnes servi sumus ut liberi esse possimus» (M. TULLII CICERONIS Pro
Cluentio, I).
Dilecti filii! Haec pauca vobis ad considerandum proponimus, quibus, ut probe
novimus, argumentum non omnibus partibus expenditur; quod quidem altiori
investigationi patet hac ipsa aetate, quae iuris canonici studiis ferax esse
videtur; quippe qua labore impigro, constanti, abscondito, sed fructuoso, novus
Codex apparetur.
Dum ergo vos, qui ad iuris disciplinam quasi ad specialem artem incumbitis,
paterne hortamur, ut ad rem essentialem, a Nobis expositam, attendatis, quo fiat
ut ipsum ius canonicum in tota sua amplitudine et ubertate perspiciatur,
respectu habito servitii Ecclesiae, vobis sigulis universis Benedictionem
Apostolicam amanter largimur.
|