|
DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
ALLA PONTIFICIA COMMISSIONE PER LA REVISIONE
DEL CODICE DI DIRITTO CANONICO
Venerdě, 27 maggio 1977
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,
Gaudemus sane vos hodie convenire, qui Plenariae huic Congregati
Commissionis Codici Iuris Canonici recognoscendo finem est imposituri. Per hos dies vos certiores reddidistis de universis laboribus usque adhuc ab ea
perfectis ac de gravibus quibusdam quaestionibus disceptastis.
Re quidem vera hoc opus vestrum magni aestimamus, cum Ecclesiae, post Concilium
Vaticanum Secundum celebratum, maxime inserviat. Vita enim ecclesialis sine
ordinatione iuridica nequit exsistere, cum, ut probe nostis, Ecclesia, societas
a Christo instituta, spiritualis sed visibilis, quae verbo et sacramentis
aedificatur cuique propositum est hominibus salutem afferre hoc iure sacro
indigeat secundum illa verba Apostoli: «Omnia autem honeste et secundum ordinem
fiant» (1 Cor. 14. 40).
Hoc spiritu ecclesiali ducti opus usque adhuc estis exsecuti, eodem et in
posterum moveamini oportet, ut vehementer optamus. Hoc modo profecto studium et
operam confertis ad aedificandam Ecclesiam, quae inter tot «mundanas varietates»
certo ac tuto tramite incedere debet.
Vobis ergo quasi aedificatoribus Ecclesiae, gratulamus vobisque propensum
animum significamus, imprimis sollerti Praesidi, Perieli Cardinali Felici, cuius
est ingens hoc opus recognitionis moderari.
Cuius absolutio valde exspectatur, cum ius canonicum quodammodo accommodandum
sit novae impulsioni, quae e Concilio Vaticano Secundo manavit vel potius
mutatis rerum condicionibus, in quibus Ecclesia his temporibus versatur.
Nos demum Spiritum Sanctum, cuius descensum propediem sollemniter recolemus et
qui est anima Ecclesiae, impense rogamus, ut vobis lumine suo opituletur et
muneribus suis vos repleat. Quorum pignus sit Apostolica Benedictio, quam vobis,
Venerabiles Fratres Nostri ac dilecti Filii, amantissime impertimus.
|