The Holy See
back up
Search
riga

LEX PROPRIA*

SACRAE ROMANAE ROTAE ET SIGNATURAE APOSTOLICAE

_____________________________________

Tit. I. - SACRA ROMANA ROTA  

Cap. I.  - 

De constitutione sacrae Romanae Rotae

Cap. II. - 

De competentia sacrae Romanae Rotae

Cap. III.-

De modo iudicandi sacrae Romanae Rotae
 

Tit. II. - SIGNATURA APOSTOLICA

 

Cap. I. -

De constitutione et competentia Signaturae Apostolicae

Cap. II.-

De modo iudicandi Apostolicae Signaturae
 

Tit. III - DE ADVOCATIS PENES SACRAM ROTAM ET APOSTOLICAM SIGNATURAM

 

APPENDIX

 

DE TAXATIONE EXPENSARUM IUDICIALIUM

 Cap. I.- 

De proventibus qui ad aerarium Sanctae Sedis spectant

  Cap. II.-

De proventibus qui cedunt in retributionem operis a singulis praestiti

   Cap. III.-

De advocatorum et procuratorum proventibus

    Cap. IV.-

De exemptione a iudicialibus expensis et gratutito patrocinio

   Cap. V.-

De expensis in iudiciis coram Signatura Apostolica

 

TITULUS I

SACRA ROMANA ROTA

CAP. I. — DE CONSTITUTIONE SACRAE ROMANAE ROTAE

Can. 1.

1. Sacra Romana Rota decem Praelatis constat a Romano Pontifice electis, qui Auditores vocantur.

2. Ei sacerdotes esse debent, maturae aetatis, laurea doctorali saltem in theologia et iure canonico praediti, honestate vitae, prudentia et iuris peritia praeclari.

3. Cum aetatem septuaginta quinque annorum attigerint emeriti evadunt, et a munere iudicis cessant.

Can. 2.

1. Sacra Rota Collegium constituit, cui praesidet Decanus, qui primus est inter pares.

2. Auditores post Decanum ordine sedent ratione antiquioris nominationis, et in pari nominatione, ratione antiquioris ordinationis ad sacerdotium, et in pari nominatione et ordinatione presbyterali, ratione aetatis.

3. Vaeante decanatu, in officium Decani ipso iure succedit qui primam sedem post Decanum obtinet.

Can. 3.

1. Singuli Auditores, probante rotali Collegio et accedente consensu Summi Pontificis, eligant sibi unum studii adiutorem, qui laurea doctorali iuris saltem canonici in publica universitate studiorum, vel facultate a Sancta Sede recognitis donatus sit, et religione vitaeque honestate praestet.

2. Adiutor in suo munere explendo de mandato sui Auditoris agere debet, et manet in officio ad eiusdem nutum. 

Can. 4.

1. Erunt insuper in sacra Rota promotor iustitiae pro iuris et legis tutela, et defensor sacri vinculi matrimonii, professionis religiosae et sacrae ordinationis.

2. Hi sacerdotes esse debent, laurea doctorali in theologia et in iure saltem canonico insigniti, maturae aetatis, et prudentia ac iuris peritia praestantes.

3. Eligentur a Summo Pontifice, proponente rotali Auditorum Collegio.

Can. 5.

1. Constituentur etiam notarii, quot necessarii sunt pro actibus sacrae Rotae rogandis, qui praeterea actuarii et cancellarii munere in sacro tribunali fungentur..

2. Duo saltem ex his erunt sacerdotes: et in causis criminalibus clericorum vel religiosorum his dumtaxat reservatur notarii et actuarii munus.

3. Omues eligentur a Collegio rotali ex concursu iuxta regulam pro ceteris Sanctae Sedis officiis datam:. eorumque electio confirmanda erit a Summo Pontifice.

Can. 6.

1. Unus vel duo laici maturae aetatis et probatae vitae constituentur pro custodia sedis et aulae sacrae Rotae, qui, quoties necesse sit, cursorum et apparitorum officia praestabunt.

2. Eligentur a rotali Collegio cum suffragiorum numero absolute maiore.

Can. 7.

1. Singuli sacrae Rotae Auditores, post nominationem, antequam iudicis officium suscipiant, coram universo Collegio, adstante uno ex notariis sacri tribunalis, qui actum rogabit, iusiurandum dabunt de officio rite et fideliter implendo.

2. Idem iusiurandum dabunt singuli adiutores Auditorum, et tribunalis administri coram sacrae Rotae Decano, adstante pariter uno ex-notariis.

Can. 8.

In re criminali, in causis spiritualibus et in aliis, quando ex revelatione alicuius actus praeiudicium partibus obvenire potest, vel ab ipso tribunali, secretum impositum fuit, Auditores, adiutores Auditorum et tribunalis administri tenentur ad secretum officii.

Can. 9.

1. Auditores qui secretum violaverint, aut ex culpabili negligentia vel dolo grave litigantibus detrimentum attulerint, tenentur de damnis: et ad instantiam partis laesae, vel etiam ex officio, Signaturae Apostolicae iudicio a SSmo confirmato, puniri possunt.

2. Tribunalis administri et adiutores Anditorum, qui similia egerint, pariter tenentur de damnis: et ad instantiam partis laesae, aut etiam ex officio, rotalis Collegii iudicio, pro modo damni et culpae puniri possunt.

Can. 10.

1. Declaratio fidelitatis exemplarium cum autographo a notariis fieri potest ad instantiam cuiuslibet petentis.

2. Extrahere vero documenta ex archivio, illaque petentibus communicare, notarii non possunt nisi de mandato Praesidis turni, coram quo causa agitur, si ad effectum causae documentum postuletur: de mandato Decani, si aliquod documentum ob alium finem requiratur.

Can. 11. 

Sacra Rota, duabus formis ius dicit, aut per turnos trium Auditorum, aut videntibus omnibus, nisi aliter pro aliqua particulari causa Summus Pontifex statuerit sive ex se, sive ex consulto sacrae alicuius Congregationis.

 Can. 12.

1. Turni hoc ordine procedent. Primus turnus constituitur ex tribus ultimis Auditoribus; secundus et tertius ex sex praecedentibus; quartus ex decano et duobus ultimis Auditoribus, qui denuo in turni seriem redeunt; quintus et sextus turnus ex Auditoribus sex qui praecedunt; septimus ex Subdecano et Decano rotali una cum ultimo Auditore, qui rursus in seriem venit; denique octavus, nonus et decimus turnus ex novem reliquis Auditoribus: et sic deinceps, servata ea vice perpetuo.

2. Turni in iudicando sibi invicem succedunt iuxta ordinem temporis, quo causae delatae sunt ad sacrae Rotae tribunal.

3. Si, iudicata iam ab uno turno aliqua causa, opus sit secunda sententia, causam videt turnus qui proxime subsequitur, etsi hic aliam causam iuxta superiorem paragraphum iudicandam assumpserit. Et si opus sit tertia sententia, eodem modo turnus, qui duos praecedentes proxime subsequitur, causam videndam suscipit.

4. In unoquoque turno, seu Auditorum coetu, Praeses est semper Auditor cui prior locus competit.

5. Si quis infirmitate aut alia iusta causa impeditus partem in iudicando in suo turno habere non possit, praevio Decani decreto, eum supplet primus Auditor liber, non proximi quidem turni, sed alterius subsequentis.

Quod si opus sit tertia rotali sententia, impeditum Auditorem supplet decimus Rotalis, vel alius qui partem in tribus turnis non habet.

6. Auditor ob impedimentum alterius Rotalis suffectus, etsi senior, Praeses turni esse non potest, quoties causa iam coepta sit, et Praeses alius constitutus.

Can. 13.

Circa vacationes rotale tribunal eiusque administri eadem utentur regula ac cetera Sanctae Sedis Officia.

 

CAP. II. — DE COMPETENTIA SACRAE ROMANAE ROTAE

Can. 14.

 1. Sacra Rota iudicat in prima instantia causas, quas sive motu proprio, sive ad instantiam partium Romanus Pontifex ad suum tribunal avocaverit, et sacrae Rotae commiserit; easque, si opus sit, ac nisi aliter cautum sit in commissionis rescripto, iudicat quoque in secunda et in tertia instantia, ope turnorum subsequentium iuxta praescripta can. 12.

2. Iudicat in secunda instantia causas quae a tribunali Emi Urbis Vicarii et ab aliis Ordinariorum tribunalibus in primo gradu diiudicatae fuerint, et ad Sanetam Sedem per appellationem legitimam deferuntur. Itemque eas iudicat, si opus sit, etiam in tertia inxta modum in can. 12 praescriptum.

3. Iudicat denique in ultima instantia causas ab Ordinariis et ab aliis quibusvis tribunalibus in secundo vel ulteriori gradu iam cognitas, quae in rem iudicatam non transierint, et per legitimam appellationem ad Sanctam Sedem deferuntur.

4. Videt quoque de recursibus pro restitutione in integrum a sen. tentiis quibusvis, quae transierint iu rem iudicatam et remedium invenire non possunt apud iudicem secundae instantiae iuxta titulum De rest. integr.; dummodo tamen non agatur de re iudicata ex sententia sacrae Romanae Rotae: et in his iudicat tum de forma, tum de merito.

Can. 15.

Causae maiores, sive tales sint ratione obiecti, sive ratione personarum, excluduntur ab ambitu competentiae huius tribunalis.

Can. 16.

Contra dispositiones Ordinariorum, quae non sint sententiae forma iudiciali latae, non datur appellatio seu recursus ad saeram Rotam; sed earum cognitio sacris Congregationibus reservatur.

Can. 17.

Defeetns auctoritatis sacrae Rotae in videndis causis, de quibus in duobus eanonibus praecedentibus, est absolutus, ita ut ne obiter quidem de his cognoscere queat, et si tamen sententiam proferat, haec ipso iure sit nulla.

 

CAP. III. — DE MODO IUDICANDI SACRAE ROMANAE ROTAE

Can. 18.

1. Partes per se ipsae possunt se sistere et iura sua dicere coram sacra Rota.

2. Si quem tamen sibi assumant advocatum, hunc eligere debent inter approbatos iuxta tit. III huius legis.

3. Advocatus, aut qua consultor et adsistens, aut qua patronus, cui causa defendenda ex integro commissa maneat, a parte eligi potest: in utroque casu tradi ei debet mandatum in scriptis, quod exhibendum est tribunali, et servandum in actis.

4. Advocatus ad adsistendum assumptus tenetur clientem instruere, prout et quatenus opus sit, de regudis et usu sacri tribunalis, opportuna consilia de modo agendi eidem praebere, et defensionem ac responsionem cum eo subsignare.

5. Si partes per se ipsae etiam cum adsistente advocato ut in 3, defensionem suam suscipiant, uti possunt in defensionis et responsionis scriptura vernacula lingua a sacro tribunali admissa.

6. In quolibet tamen casu unica semper esse debet defensionis et responsionis scriptura, hoc est aut partis aut eius patroni: numquam vero duplex, id est utriusque.

Can. 19.

1. Cum ad sacrae Rotae protocollum pervenerit appellatio aliqua, aut commissio iudicandi aliquam causam in forma ordinaria, appellationis libellus aut litterae commissoriae ex Decani mandato transmittuntur Auditorum turno, ad quem spectat iudicium in ordine et vice sua iuxta praecedentem can. 12; turnus autem, assurnpta causa, procedit ad eius examen iuxta ordinarias iuris normas.

2. Quod si commissio iudicandi facta sit, non in forma ordinaria, sed speciali, idest videntibus quinque, vel septem, vel omnibus Auditoribus, aut dumtaxat pro voto; sacra Rota servare in primis debet commissionis formam iuxta tenorem rescripti, et in reliquis iuxta regulas iuris communis et sibi proprias procedere.

Can. 20.

Quoties quaestio in sacra Rota fiat circa exsecutionem provisoriam alicuius sententiae aut circa inhibitionem exsecutionis, res inappellabili sententia a solo Praeside turni, ad quem iudicium causae in merito spectaret, est definienda.

Can. 21.

Praeses turni, seu Auditorum coetus, qui tribunal constituit, per se est etiam Ponens seu relator causae. Quod si iustam habeat rationem declinandi hoc officium, auditis ceteris turni seu coetas Auditoribus, suo decreto statuet qui vice sua Ponentis munus suscipiat.

Can. 22.

1. Si in aliqua causa opus sit instructione processus, instructio fiat iuxta receptas canonicas regulas.

2. Ponens autem seu relator non potest simul esse causae instructor, sed hoc officium a Decano debet demandari alicui Auditori alterius turni.

Can. 23.

1. Causa coram sacra Rota introducta et instructa, actor, vel etiam conventus, si ipsius intersit, Ponentem rogabit ut diem dicat alteri parti pro contestatione litis, seu concordatione dubiorum.

2. Ponens, vel eius studii adiutor, in calce libelli diem constituet. Quod in exemplari authentico alteri parti communicari statim debet.

Can. 24.

1. Si die assignata pro concordatione dubiorum pars in ius vocata non compareat, et legitimam excusationem absentiae dare negligat, contumax declarabitur, et dubiorum formula ac dies propositionis causae, ad postulationem partis praesentis et dilgentis, ex officio statuetur: idque statim ex officio notum fiet alteri parti, ut, si velit, excipere possit contra dubiorum formulam, et a contumacia se purgare, constituto ad hoc a Ponente vel eius stadii adiutore congruo temporis termino.

2. Si partes praesentes sint, et conveniant in formula dubii atque propositionis causae, et Ponens vel eius adiutor ex parte sua nil excipiendum habeant, dabitur opportunum decretam quo id constabiliatur.

3. Si vero partes non conveniant in formula dubii aut in die propositionis causae: itemque si Ponens vel eius adiutor censeant acceptari non posse partium conclusiones, definitio controversiae reservatur iudicio totius turni; qui quaestione incidentali discussa decretum ad rem feret.

4. Dubiorum formula utcumque statuta mutari non potest nisi ad instantiam alicuius partis, vel promotoris iustitiae, vel defensoris vinculi, audita altera parte, novo Ponentis vel turni decreto, prout fuerit vel a Ponente vel a turno statuta.

5. Dies eodem modo mutari potest; sed haec mutatio fieri potest etiam ex officio, si Ponens vel turnus necessarium ducant.

Can. 25.

1. Sententiae, decreta et acta quaelibet, contra quae expostulatio facta sit, exhibenda sunt sacrae Rotae saltem decem dies ante litis contestationem. 

2. Documenta, quae partes in propriae thesis suffragium producenda habent, triginta saltem dies ante causae discussionem deponenda sunt protocollo sacrae Rotae, ut a iudicibus et tribunalis administris atque ab altera parte examinari possint in ipso loco protocolli, unde ea asportari non licet.

3. Debent autem esse legitima forma confecta, et exhibenda sunt in forma authentica, colligata in fasciculo, cum adiecto eorum iudice, ne subtrabi aut deperdi possint.

Can. 26.

1. Defensio typis est imprimenda: et triginta dies ante causae discussionem (eodem nempe tempore ac documenta, de quibus in can. praec., deponenda sunt in protocollo rotali) distribuenda est duplici exemplari singulis indicibus, notariis protocolli et archivii, itemque promotori iustitiae et vinculi defensori, si iudicio intersint. Commutari praeterea debet cum altera parte aut partibus, ut responsioni locus hinc inde fiat.

2. Defensioni adiungendum est summarium, typis pariter impressum, in quo documenta potiora contineantur.

Can. 27.

1. Responsiones decem dies ante causae discussionem, idest viginti dies post distributionem defensionis, exhibendae sunt una cum novis documentis, si quae adiungenda partes habeant, servatis etiam hoc in casu regulis can. 24 et can. 25.

2. Quo facto conclusum in causa reputabitur: et partibus earumque patronis seri procuratoribus iam non licebit quidpiam adiungere aut scribere.

3. Si tamen agatur de repertis novis documentis, fas semper est ea producere. Sed in eo casu pars exhibens probare tenetur se ea documenta nonnisi ad ultimum reperisse. Admissis vero his novis documentis, Ponens debet congruum tempus alteri parti concedere ut super iisdem respondere possit. Aliter nullum erit iudicium.

4. In potestate autem et officio Ponentis est documenta futilia ad moras nectendas exhibita respuere.

Can. 28.

Spatia temporum superioribus canonibus constituta prorogari possunt a iudice ad instantiam unius partis, altera prius audita, vel etiam coarctari, si ipse iudex necessarium duxerit, consentientibus tamen partibus.

Can. 29.

1. Defensionis scriptura excedere non debet viginti paginas formae typographicae ordinariae folii romani. Responsiones decem paginas.

2. Si ob gravitatem, difficultatem, aut grande volumen documentorum parti vel patrono necesse sit hos limites excedere, a Ponente supplici libello id ipsi impetrabunt. Ponens autem decreto suo statuet numerum niteriorem paginarum quem concedit, quemque praetergredi nefas est.

3. Exemplar tum defensionis tum responsionis antequam edatur exhibendum est Ponenti vel eius studii adiutori, ut imprimendi atque evulgandi facultas impetretur.

4. Nulla scriptura sacrae Rotae destinata typis edi potest, nisi in typographia a Collegio sacrae Rotae approbata.

Can. 30.

Quae dicuntur informationes orales ad indicem, in sacra Rota prohibentur: admittitur tamen moderata disputatio ad elucidationem dubiorum coram turno pro tribunali sedente, si alterutra vel utraque pars eam postulet, aut tribunal statuat ut eadem habeatur. In ea, vero hae regulae serventur.

1 disputatio fiat die et hora a tribunali opportune assignanda tempore intermedio inter exhibitionem responsionis et assignatam iudicio diem;

2 partes regalariter non admittuntur ut per se ipsae causam suam dicant coram iudicibus; sed ad id deputare debent unum ex advocatis, quem sibi ad adsistendum, aut qua patronum vel procuratorem adsciverint. In potestate tamen tribunalis est eas rationabili de causa admittere, aut advocare et iubere ut intersint;

3 biduo ante disputationem partes exhibere debent adiutori Ponentis quaestionis capita, cum altera parte discutienda paucis verbis, una vel altera periodo, contenta. Eaque adiutor partibus hinc inde communicabit, una simul cum quaesitis a turni Auditoribus praeparatis, si quae ipsi habeant, super quibus partes rogare velint;

4 disputatio non assumet oratoriam formam; sed sub Ponentis ductu ac moderatione circumscripta erit limitibus illustrandorum dubiorum;

5 adsistet unus ex notariis tribunalis ad hoc ut, si aliqua pars postulet et tribunal consentiat, possit de disceptatis, confessis aut conclusis, adnotationem ad tramitem iuris ex continenti assumere;

6, qui in clisputatione iniurias proferat, ant reverentiam et obedientiam tribunali debitam non servet, ius ad ulterius loquendum amittit, et si agatur de procuratore vel advocato, puniri pro casus gravitate potest etiam suspensione aut privatione officii..

Can. 31.

1. Assignata iudicio die Anditores in consilium ad secretam causae discussionem convenire debent.

2. Unusquisque scripto afferet conclusiones suas seu votum cum brevibus probationibus tam in facto quam in iure. Attamen in discussione fas semper est Auditoribus a conclusionibus suis recedere, si iustum et necessarium ducant. Conclusiones antem suas singuli Auditores in actis causae deponere tenentur ad rei memoriam: secretae tamen ibi servabuntur.

3. Ea demum sit sententia in qua firmiter conveniant duo saltem ex Auditoribus, aut pars absolute maior praesentium, si tribunal plus quam tribus Auditoribus constituatur.

4. Si ad sententiam in prima discussione devenire iudices nolint aut nequeant, differre poterunt iudicium ad primum proximum eiusdem turni conventum, quem protrahi non licet ultra hebdomadam, nisi forte vacationes tribunalis intercedant.

Can. 32.

1. Re conclusa in Auditorum consilio, Ponens Super actorum fasciculo signabit partem dispositivam sententiae, idest responsiones ad dubia: quae a notario tribunalis partibus significari poterunt, nisi tribunal censuerit solutionem suam secreto servare usque ad formalis sententiae promulgationem.

2. Haec intra decem dies, aut ad summum intra triginta in causis implicatioribus est peragenda: exaranda vero vel a causae Ponente vel ab alio ex Anditoribus, cui hoc munus in secreta causae discussione commissum sit.

3. Eadem lingua latina, est conscribenda; et rationes tam in facto quam in iure sub poena nullitatis continere debet.

4. Subsignabitur a Praeside tarni et ab aliis Auditoribus una cum alique ex notariis sacrae Rotae.

Can. 33.

1. Si sententia rotalis confirmatoria sit alterius sententiae sive rotalis sive alius tribunalis, habetur res iudicata, contra quam aullum datur remedium nisi per querelam nnllitatis, vel per petitionem restitutionis in inte-grum coram supremo Apostolicae Sign.aturae tribunali.

2. Si cluplex sententia conformis non habeatur, a sententia rotali ab uno turno lata clatur appellatio ad turnum proxime sequentem iuxta can. 12, intra tempus utile dierum decem ab intimatione sententiae, ad tramitem iiiris communis.

Can. 34.

1. Si, introducta causA, actor renunciare velit instantiae, ant liti, ant causae actibus, id ei semper licebit. Sed renunciatio debet esse abso-luta nullique conditioni subiecta, subsignata cum loco et die a renunCiante, vel ab eius procuratore, sneciali tamen mandato munito, ab altera parte acceptata ant saltem non oppagnata, et a indice deinde admissa.

2. Renuncians tamen tenetur hisce in casibus ad omnia consectaria, quae ex his renunciationibus profinunt ad tramitem iuris communis.

 

 TITULUS II.

SIGNATURA APOSTOLICA

CAP. I. — DE CONSTITUTIONE ET COMPETENTIA SIGNATURAE APOSTOLICAE

Can. 35.

1. Supremumi Apostolicae Signaturae tribunal constat sex S. R. E. Cardinalibus, a Summo Pontifice electis, quorum unus, ab eodem Pontifice designatus, Praefecti munere fungetur.

2. Eique dabitur a Romano Pontifice Adiutor, seu a secretis, qui iuxta regulas eiusdem Signaturae proprias, sub ductu Cardinalis Praefecti, omnia praestabit quae ad propositae causae instructionem eiusque expeditionem necessaria sunt.

Can. 36.

1. Praeter Secretarium erit etiam in Apostolica Signatura unus saltem notarius conficiendis actibus, conservando archivio, et adiuvando Secretario in iis quae ab eo ipsi committuntur: habebitur quoque custos conclavium eiusdem Signaturae: prior sacerdos, alter laicus.

2. Erunt etiam aliquot Consultores, a Summo Pontifice eligendi, quibus poterit examen alicuius quaestionis pro voto ferendo committi.

3. Quae ad nominationem, iusiurandum, obligationem secreti ac disciplinam pertinent, et pro administris sacrae Rotae constituta sunt, serventur quoque, cum proportione, pro Apostolicae Signaturae administris.

Can. 37.

Supremum Apostolicae Signaturae tribunal videt tamquam sibi propria ac praecipua:

1 de exceptione suspicionis contra aliquem Auditorem, ob quam ipse recusetur;

2 de violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus illatis, eo quod actum nullum vel iniustum in iudicando posuerint, iuxta can. 9;

3 de querela nullitatis contra sententiam rotalem;

4 de expostulatione pro restitutione in integrum adversus rotalem sententiam quae in rem iudicatam transierit.

 

CAP. II. — DE MODO IUDICANDI APOSTOLICAE SIGNATURAE 

Can. 38.

Ad postulandam restitutionem in integrum et ad introducendum iudicium nullitatis contra sententiam rotalem dantur tres menses utiles a reperto documento aut a cognita causa, ob quam ad haec remedia recursus fieri potest.

Can. 39.

1. Expostulatio ad Signaturam pro restitutione in integrum non suspendit rei iudicatae exsecutionem.

2. Nihilominus ad instantiam partis recurrentis Signatura potest, incidentali sententia, inhibitionem exsecutionis iubere, aut obligare partem victricem ad congruam cautionem praestandam pro restitutione in integrum.

Can. 40.

1. Libellus, quo causa introducitur, exhibendus est Secretario Signaturae Apostolicae.

2. Cardinalis autem Praefectus, una cum Secretario, accepta instantia examinare debet, utrum fundamentum aliquod boni iuris habeat: quod si desit, instantiam ipsam quamprimum reiicere; sin vero habeatur, tenetur admittere.

Can. 41.

1. In causa criminali, de qua sub num. 2, can. 37, regulae processuales serventur, quae pro causis criminalibus a iure canonico statuuntur.

2. In aliis iudiciis, de quibus in num. 1, 3 et 4, can. 37, Signatura procedere potest sola rei veritate inspecta, citata tamen semper parte adversa, vel conventa, vel cuius intersit, et praefixo partibus congruo peremptorio termino ad iura sua deducenda.

3. Et in primo ex memorati iudicii casibus Apostolica Signatura inappellabili sententia definit utrum, an non, sit locus recusationi Auditoris. Quo facto, iudicium ad sacram Rotam remittit, ut iuxta suas regulas ordinarias procedat, admisso in suo turno, vel non, Auditore contra quem exceptio sublevata fuit, iuxta Signaturae sententiam.

In tertio casu de hoc tantam iudicat, sitne nulla rotalis sententia, et sitne locus eius circumscriptioni.

In quarto casu Apostolica Signatura, inappellabili sententia definit utrum, necne, locus sit restitutioni in integrum. Qua concessa, rem remittit ad sacram Rotam, ut, videntibus omnibus, de merito iudicet.

Can. 42.

Cardinalis Praefectus, itemque Signaturae tribunal, si expedire reputent, convocare possunt promotorem iustitiae et defensorem vinculi penes sacram Rotam, et ab eis votum exigere, vel etiam petere ut de actibus rotalibus, qui impugnantur, rationes explicent.

Can. 43.

In reliquis, quae necessaria sunt ad iudicii expeditionem, et non sunt in praecedentibus canonibus cauta, servari in primis debent, congrua congruis referendo, regulae pro sacra Rota statutae, et deinde normae iuris communis.

 

TITULUS III

DE ADVOCATIS PENES S. ROTAM ET APOSTOLICAM SIGNATURAM

Can. 44.

1. Advocati proprii ac nativi sacrae Rotae et Signaturae Apostolicae sunt advocati consistoriales.

2. Admittuntur tamen et alii sive sacerdotes sive laici, qui laurea doctorali saltem in canonico iure instructi, post triennale tyrocinium vel qua adiutores penes aliquem ex Auditoribus, vel penes aliquem ex advocatis rotalibus, facto experimento coram rotali Collegio, ab eodem idonei reperti sint, diploma advocatorum acceperint, a sacrae, Rotae Decano et ab uno ex notariis subsignatum, ac iusiurandum coram rotali Collegio dederint de numere ex conscientia implendo.

Can. 45.

1. Advocati in causis coram sacra Rota et Signatura Apostolica agendis tenentur servare tum communes leges canonicas tum regulas horum tribunalium proprias; et in scripturis pro defensione exarandis lingua latina uti debent.

2. Tenentur insuper de mandato Decani sacrae Rotae aut Cardinalis Praefecti Signaturae Apostolicae gratuitum patrocinium aut gratuitam adsistentiam praebere iis, quibus sacra Rota aut Signatura Apostolica hoc beneficium concesserit.

3. Nefas eisdem est emere litem, aut de extraordinario emolumento vel immodica rei litigiosae parte sibi vindicanda pacisci. Quae si fecerint, praeter nullitatem pactionis, a sacra Rota congrua poena multari possunt, iuxta sequentem canonem.

Can. 46.

Collegium advocatorum consistorialium fungetur munere collegii disciplinae pro continendis in officio advocatis: qui, ex voto eiuisdem Collegii, a sacra Rota reprehensionis nota inuri, poena pecuniaria multari, suspendi, vel etiam ex albo advocatorum expungi poterunt.

 

APPENDIX

De taxatione expensarum iudicialium

CAP. I. — DE PROVENTIBUS QUI AD AERARIUM SANCTAE SEDIS SPECTANT

1. Acta quaelibet iudicialia in causis tum contentiosis tum criminalibus exarari debent in foliis sigillum Sedis Apostolicae referentibus, excepta prima instantia, et exceptis quoque foliis typis edendis, de quibus in can. 25 et 26. Folia quatuor paginis constant et paginae triginta lineis.

Pretium uniuscuisque folii, coram sacra Rota adhibendi, est lib. 1; coram Signatura Apostolica, lib. 2.

2. In eodem folio cumulari nequeunt acta diversa, quamvis ad eamdem causam spectantia.

3. Quoties documenta in protocollo sacrae Rotae exhibentur sive plura sint, sive pauciora, singulis vicibus pendenda est lib. 1.

4. Pro actu quo declaratur concordare exemplar alicuius documenti eum autographo, ad singula folia, lib. 0.50.

5. Pro peritiis, si requirantur, et pro examine testium, si habendum sit, a requirente peritiam vel probationem per testes deponenda est penes officialem rotalem, pecuniae custodem, summa ab adiutore Praesidis tribunalis taxanda, quae ab eo censeatur sufficiens ad expensas peritiae vel examinis testium solvendas.

6. In taxanda hac summa adiutor aestimare debet, iuxta civilem Urbis usum, quid requiratur ad retribuendam peritorum operam, si de ipsa agatur, vel ad indemnitatem testibus praestandam, tum ob itineris expensas, tum ob cessatum lucrum ex interruptione laboris, si de examine testitun res sit. Praeterea tribunalis iura iuxta communes normas ei prae oculis habenda sunt.

7. Ad occurrendum expensis iudicialibus universe sumptis deponenda est in arca nummaria sacrae Rotae pro prudenti Ponentis arbitrio pecuniae summa a 100 ad 500 libellas.

8. Proventus universi huc usque recensiti ad aerarium Sanctae Sedis spectant, et ad illud singulis mensibus transmitti debent iuxta regulam pro aliis Sanctae Sedis Officiis assignatam.

 

CAP. II. — DE PROVENTIBUS QUI CEDUNT IN RETRIBUTIONEM OPERIS
A SINGULIS PRAESTITI

1. Pro versione alicuius actus a lingua non in usu penes Romanam Curiam in aliam usu receptam, retributio pro singulis foliis, lib. 1.50.

2. Pro examinanda versione, et pro declaratione facienda a perito de eius fidelitate, ad singula folia, lib. 0.50.

3. Pro simplici transcriptione, ad singulas paginas, lib. 0.25.

4. Pro extrahendis ex archivio documentis vel fasciculo (posizione) alicuius causae, tabularius ministerium suum gratuito debet praestare, si agatur de re ultimis decem annis acta; si de antiquiori, ius habet ad. lib. 5.

 

CAP. III. — DE ADVOCATORUM ET PROCURATORUM PROVENTIBUS

1. Pro qualibet instantia exarata, lib. 5.

2. Pro concordatione dubiorum, ad singula dubia, lib. 5.

3. Pro interventu in examine testium in qualibet sessione, lib. 5.

4. Pro adsistentia examini, vel iuramento parti delato, lib. 5.

5. Pro congressibus cum cliente et cum aliis personis ad effectum causae, iuxta numerum et simul sumptis, a lib. 10 acl 100. 

6. Pro accessibus ad tribanal, a lib. 5 ad 50.

7. Pro disputatione coram tribunali ad normam can. 30, a lib. 10 ad 25.

8. Pro examine omnium documentorum, a lib. 50 ad 300.

9. Pro eorum ordinatione et summarii compositione, a lib. 50 ad 100.

10. Pro exaranda defensione, a lib. 200 ad 1000.

11. Pro responsione, a lib. 100 ad 200.

12. Pro simplici adsistentia ad normam can. 18, a lib. 100 ad 200.

13. Harum omnium taxarum motio, seu liquatio, faciencla est ad tramitem communis iuris a Praeside tribunalis.

 

CAP. IV. — DE EXEMPTIONE A IUDICIALIBUS EXPENSIS
ET GRATUITO PATROCINIO

1. Pauperibus ius est exemptionis ab expensis iudicialibus, et gratuiti patrocinii, iuxta praescripta superius can. 45, 2.

 2. 2. Qui pauperes absolute dici non possunt, sed ob arctam suam conditionem ordinariis expensis ferendis pares non sunt, ad earum reductionem ius habent.

3. Qui exemptionem ab expensis vel earum reductionem assequi velit, eam postulare debet, dato supplici libello Praesidi turni vel Auditorum coetus, qui causam iudicandam habet, adductisque documentis quibus conditionem suam comprobet. Praeterea, nisi agatur de iudicio a Ssmo com-misso, demonstrare debet se non futilem neque temerariam causam agere.

4. Praeses turni postulationem ne admittat, nisi auditis, praeter partem postulantem, parte adversa, promotore iustitiae ac Decano advocatorum consistorialium, requisitisque, si opus sit, notitiis etiam secretis super statu oeconomico postulantis.

5. Contra decretum Praesidis negantis exemptionem ab expensis vel earum reductionem, potest, intra utile tempus decem dierum, expostulatio fieri pro recognitione iudicii ad turnum, vel Anditorum coetum, cui causa indicanda est.

6. Qui exemptionem ab expensis et grataitum patrocinium concedit, simul debet unum ex advocatis designare, qui pauperis patrocinium vel adsistentiam suscipiat ad normam can. 45, 2.

7. Si vero decreta tantum fuerit expensaram reductio, qui huiusmodi decretum tulit, debet simul normas saltem generales statuere intra quas reductio sit circumscribenda..

 

CAP. V. — DE EXPENSIS IN IUDICIIS CORAM SIGNATURA APOSTOLICA

Eadem regula, congrua congruis referendo, servetur ac pro iudiciis coram S. Rota.

Datum Romae, die XXIX Iunii MDCCCCVIII.

De mandato speciali Ss.mi D. N. Pii Papae X.

 

R. CARD. MERRY DEL VAL.


*A.A.S., vol. I (1909), n. 1, pp. 20 - 35.

 

top