|
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PROMULGANDI *
DE PROMULGATIONE LEGUM ET
EVULGATIONE ACTORUM S. SEDIS
Promulgandi pontificias Constitutiones ac leges non idem semper decursu
temporis in Ecclesia catholica fuit modus; a pluribus tamen saeculis consuetudo
invaluit, ut earum exemplaria publice proponerentur frequentioribus quibusdam
Urbis affixa locis, praesertim ad Vaticanae ac Lateranensis Basilicae valvas.
Quae antem Romae, tamquam in christianae reipublicae centro et communi patria
fidelium, promulgarentur, ea ubique gentium promulgata censebantur, vimque legis
plenissimam obtinebant. Verum, quum promulgandae legis ratio et modus a
legislatoris voluntate pendeat, cui integrum est constitutas innovare ac
moderari formas, aliasque pro temporum ac locorum opportunitate sufficere;
idcirco factum est, ut, vel anteactis temporibus, non omnes Apostolicae Sedis
leges ac Constitutiones, memorata forma, hoc est consuetis Urbis affixae locis
promulgarentur. Recentius, sacrarum praesertim Congregationum opera, quibus
Romani Pontifices, ad leges iam latas declarandas aut ad novas constituendas,
utebantur, id fere in consuetudinem venit, ut acta Sanctae Sedis eiusque
decreta, in Officio a secretis a quo edita essent legitima auctoritate
vulgata, hoc ipso promulgata haberentur. Publici sic iuris effecta, dubitari
quidem nequit, quin acta ipsa rata firmaque essent, tum quod plerumque munita
clausulis, contrariis quibusvis derogantibus, tum quod id genus promulgatio
esset vel expresse vel tacite approbata a Pontifice Maximo. Huic tamen
promulgandi rationi etsi plena vis esset, solemnitas illa deerat, quam par est
supremae auctoritatis actis accedere. Ea de causa complures Episcopi, non modo a
Nobis, sed a Nostris etiam Decessoribus, quum saepe alias, tum novissime in
postulatis circa Ius canonicum in codicem redigendum, flagitarunt, ut a suprema
Ecelesiae auctoritate Commentarium proponeretur, in quo novae promulgarentur
ecclesiasticae leges, et Apostolicae Sedis acta vulgarentur.
Re igitur mature
perpensa, adhibitisque in consilium aliquot S. R. E. Cardinalibus, Antistitum,
quos diximus, excipienda vota rati, auctoritate Nostra Apostolica, harum
Litterarum vi, edicimus, ut, ineunte proximo anno MDCCCCIX. Commentarium
officiale de Apostolicae Sedis actis edatur Vaticanis typis. Volumus autem
Constitutiones pontificias, leges, decreta, aliaque tum Romanorum Pontificum tum
sacrarum Congregationum et Officiorum scita, in eo Commentario de mandato
Praelati a secretis, aut maioris administri eius Congregationis vel Officii, a
quo illa dimanent, inserta et in vulgus edita, hac una, eaque unica, ratione
legitime promulgata haberi, quoties promulgatione sit opus, nec aliter fuerit a
Sancta Sede provisum. Volumus praeterea in idem Commentarium cetera
Sanctae Sedis acta referri, quae ad communem cognitionem videantur utilia,
quantum certe ipsorum natura sinat; eique rei perficiendae sacrarum
Congregationum, Tribunalium et aliorum Officiorum moderatores opportune
consulere.
Haec edicimus, declaramus, sancimus, decernentes has Litteras
Nostras firmas, validas et efficaces semper esse ac fore, suosque plenarios et
integros effectus sortiri atque obtinere, contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo
octavo, III Kalendas Octobres, Pontificatus Nostri sexto.
|
A. CARD. DI PIETRO |
R. CARD. MERRY DEL VAL |
|
DATARIUS |
A SECRETIS STATUS |
VISA : DE CURIA I. DE AQUILA
E VICECOMITIBUS.
V. CUGNONIUS
*A.A.S., vol. I (1909), n. 1, pp.
5 - 6. |