Dilecti Filii, salutem et Apostolicam benedictionem. -
Haerent animo penitus, suntque plena formidinis, quae gentium
Apostolus ad Hebraeos scribebat (13, 17), quum illos commonens
de obedientiae officio Praepositis debitae, gravissime
affirmabat : Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro
animabus vestris reddituri. Haec nimirum sententia si ad
omnes pertinet, quotquot in Ecclesia praesunt, at maxime in Nos
cadit, qui, licet impares, supremam in ea auctoritatem, Deo
dante, obtinemus. Quare noctu atque interdiu sollicitudine
affecti, meditari atque eniti non intermittimus quaecumque ad
incolumitatem faciant et incrementa dominici gregis. Inter haec
unum praecipue Nos occupat homines sacri ordinis eos omnino
esse, qui pro muneris officio esse debent. Persuasum enim
habemus, hac maxime via de religionis statu bene esse laetiusque
sperandum. Idcirco, statim ut Pontificatum inivimus, quamquam,
universitatem cleri contuentibus, multiplices eius laudes
elucebant, tamen venerabiles fratres catholici orbis Episcopos
impensissime hortandos censuimus, ut nihil constantius nihil
efficacius agerent, quam ut Christum formarent in iis, qui
formando in ceteris Christo rite destinantur. Sacrorum autem
Antistitum quae fuerint in hac re voluntates probe novimus.
Novimus qua providentia, qua navitate in excolendo ad virtutem
clero assidue connituntur de quo illis non tam laudem
impertivisse, quam gratias palam habuisse libet.
At vero, quam ex huiusmodi Episcoporum curis iam plurese
clero gratulamur caelestes concepisse ignes, unde gratiam Dei,
ex impositione manuum presbyterii susceptam, vel resuscitarunt
vel acuerunt; tum adhuc conquerendum superest, alios quosdam per
diversas regiones non ita se probare, ut in ipsos tamquam in
speculum, prout dignum est, plebs christiana coniiciens oculos,
sumere possit quod imitetur. Ad hos porro cor Nostrum per hasce
litteras patere volumus; videlicet ut cor patris, quod in
conspectu aegrotantis filii anxia, palpitat caritate. Hac igitur
suadente, hortationibus Episcoporum hortationes addimus Nostras:
quae, quamvis eo spectent potissimum ut devios torpentesve ad
meliora revocent, tamen etiam ceteris admoveant velimus
incitamenta. Commonstramus iter quo quisque studiosius in dies
contendat ut vere sit, qualem Apostolus nitide expressit,
homo Dei (1 Tm 6, 11), iustaeque ex pectationi
Ecclesiae respondeat.
—
Nihil plane inauditum vobis aut cuiquam novum dicemus, sed quae certe
commeminisse omnes oportet : spem autem indit Deus, vocem Nostram fructum non
exiguum esse habituram. Id equidem flagitamus : Renovamini. . . spiritu
mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in
iustitia, et sanctitate veritatis (Ef 4, 23-24) : eritque hoc a
vobis in quinquagesimo sacerdotii Nostri natali pulcherrimum acceptissimumque
munus. Quumque Nos, in animo contrito et spiritu humilitatis (Dn
3, 39), exactos in sacerdotio annos recogitabimus Deo; quidquid humani dolendum
sit, videbimur quodammodo expiare, admonendo vos et cohortando
ut ambuletis digne Deo per omnia placentes (Col 1,
10). — Qua tamen in hortatione, non vestras tantum utilitates tuebimur, sed
communes etiam catholicarum gentium; quum aliae ab aliis dissociari nequaquam
possint. Etenim non eiusmodi est sacerdos, qui bonus malusve uni sibi esse queat;
sed eius ratio et habitus vitae sane quantum habet consequentis effectus in
populum. Sacerdos reapse bonus ubi est, quale ibi donum et quantum est!
Hinc porro, dilecti filii, hortationis Nostrae exordium
capimus, ut vos nimirum ad eam vitae sanctimoniam, quam
dignitatis gradus postulat, excitemus. — Quicumque enim
sacerdotio potitur, eo non sibi tantum, sed aliis potitur :
Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus
constituitur in iis, quae sunt ad Deum (Heb 5, 1).
Idipsum et Christus indicavit, qui ad significandum quo demum
actio sacerdotum spectet, eos cum sale itemque cum luce
comparatos voluit. Lux ergo mundi, sal terrae, sacerdos est.
Neminem sane fugit id praecipue fieri christiana veritate
tradenda: at vero quem pariter fugiat, institutionem eiusmodi
pro nihilo fere esse, si, quae sacerdos verbo tradat, exemplo
suo non comprobet?Qui audiunt, contumeliose ii quidem, sed non
immerito obiicient: Confitentur se nosse Deum, factis autem
negant (Tt 1, 16); doctrinamque
respuent, nec sacerdotis fruentur luce. Quam ob rem ipse
Christus, factus sacerdotum forma, re primum, mox verbis docuit:
Coepit Iesus facere, et docere (At 1,1). — Item,
sanctimonia posthabita, nihil admodum sacerdos salterrae esse
poterit; corruptum enim et contaminatum integritati minime aptum
est conferendae: unde autem sanctitas abest, ibi corruptionem
inesse oportet. Quapropter Christus, eamdem insistens
similitudinem, sacerdotes tales sal infatuatum dicit, quod ad
nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, atque adeo
conculcetur ab hominibus (Mt 5, 13).
Quae quidem eo apertius patent, quod sacerdotali munere haud
nostro nos fungimur nomine, sed Christi Iesu. Sic nos,
inquit Apostolus, existimet homo et ministros Christi, et
dispensatores mysteriorum Dei (1 Cor 4,1) : pro
Christo ergo legatione fungimur (2
Cor 5,20). — Hac nempe de causa Christus ipse,
non ad servorum, sed ad amicorum numerum nos adscripsit: Iam
non dicam vos servos... Vos autem dixi amicos: quia omnia
quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis... Elegi vos, et
posui vos ut eatis, et fructum afferatis (Gv 15,
16). — Est igitur nobis persona Christi gerenda: legatio vero ab
ipso data sic obeunda, ut quo ille intendit, eo nos pertingamus.
Quoniam vero idem velle idem nolle, ea demum firma amicitia
est; tenemur, ut amici, hoc sentire in nobis, quod et in
Christo Iesu, qui est sanctus, innocens, impollutus (Heb
7, 26) : ut legati ab eo, debemus doctrinis eius ac legi
conciliare fidem, hominum, easdem nimirum nos ipsi primum
servantes: ut potestatis eius participes ad animos vinculis
culparum levandos, conari nos omni studio oportet ne illis
implicemur. At maxime ut ministri eius in praecellentissimo
sacrificio, quod perenni virtute pro mundi vita innovatur,
debemus ea animi conformatione uti, qua ille ad aram crucis
seipsum obtulit hostiam immaculatam Deo. Nam si olim, in specie
solummodo ac figura, tanta a sacerdotibus postulabatur
sanctitas; ecquid a nobis, quum victima est Christus? Quo non
oportet igitur esse puriorem tali fruentem sacrificio quo solari
radio non splendidiorem manum carnem hanc dividentem? os quod
igni spiritali repletur, linguam quae tremendo nimis sanguine
rubescit? (S. Io. Chrysost. hom.
LXXXII in Matth., n. 5.)
Perapte S. Carolus Borromaeus, in orationibus ad clerum, sic
instabat: « Si meminissemus, dilectissimi fratres, quanta et
quam digna in manibus nostris posuerit Dominus Deus, quantam
istius modi consideratio vim haberet ad nos impellendum ut vitam
ecclesiasticis hominibus dignam duceremus!Quid non posuit in
manu mea Dominus, quando proprium Filium suum unigenitum, sibi
coaeternum et coaequalem, posuit? In manu mea posuit thesauros
suos omnes, sacramenta et gratias; posuit animas, quibus illi
nihil est carius, quas sibi ipsi praetulit in amore, quas
sanguine suo redemit: in manu mea posuit caelum, quod et aperire
et claudere ceteris possim Quomodo ergo adeo ingratus esse
poterò tantae dignationi et dilectioni, ut peccem contra ipsum ?
ut illius honorem offendam ? ut hoc corpus, quod suum est,
inquinem? ut hanc dignitatem, hanc vitam, eius obsequio
consecratam, maculem ? ».
Ad hanc ipsam vitae sanctimoniam, de qua iuvat paulo fusius
dicere, magnis Ecclesia spectat perpetuisque curis. Sacra
idcirco Seminaria instituta: ubi, si litteris ac doctrinis
imbuendi sunt qui in spem cleri adolescunt, at simul tamen
praecipueque ad pietatem omnem a teneris annis sunt conformandi.
Subinde vero, dum ipsa candidatos diuturnis intervallis gradatim
promovet, nusquam, ut mater sedula, hortationibus de sanctitate
assequenda parcit. Iucunda quidem ea sunt ad recolendum. Quum
enim primo in sacram militiam cooptavit, voluit nos ea rite
profiteri: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei :
tu es, qui restitues haereditatem meam mihi (Ps 15,
5). Quibus, inquit Hieronymus, monetur clericus ut
qui, vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem
se exhibeat, ut et ipse possideat Dominum, et possideatur
a Domino (Ep. LU, ad
Nepotianum, n. 5.).
— Subdiaconis accensendos ipsa quam graviter est allocuta !
Iterum atque iterum considerare debetisattente quod onus hodie
ultro appetitis;... quod si hunc ordinem susceperitis, amplius
non licebit a proposito resilire, sed Deo... perpetuo f amular
i, et castitatem, illo adiuvante, servare oportebit. Tum
denique: Si usque nunc fuistis tardi ad ecclesiam, amodo
debetis esse assidui: si usque nunc somnolenti, amodo
vigiles:... si usque nunc inhonesti, amodo casti Videte cuius
ministerium vobis traditur! — Diaconatu porro augendis sic
per Antistitem a Deo precata est : Abundet in eis totius
forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae
puritas et spiritualis observantia disciplinae. In moribus eorum
praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem
sanctam plebs acquirat. — Sed eo acrius movet commonitio
initiandis sacerdotio facta : Cum magno timore ad tantum
gradum ascendendum est, ac providendum ut caelestis sapientia,
probi mores et diuturna iustitiae observatio ad id electos
commendet... Sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae
Christi, ut praedicatione atque exemplo aedificetis domum, idest
familiam Dei. Maximeque omnium urget illud gravissime
additum : Imitamini quod tractatis: quod profecto cum
Pauli praecepto congruit: ut exhibeamus omnem hominem
perfectum in Christo Iesu (Col 1, 28).
Talis igitur quum sit mens Ecclesiae de sacerdotum vita,
mirum nemini esse possit, quod sancti Patres ac Doctores omnes
ita de ea re consentiant, ut illos fere nimios quis arbitretur:
quos tamen si prudenter aestimemus, nihil eos nisi apprime verum
Tectumque docuisse iudicabimus. Eorum porro sententia haec
summatim est. Tantum scilicet inter sacerdotem et quemlibet
probum virum intercedere debet discriminis, quantum inter caelum
et terram: ob eamque causam, virtuti sacerdotali cavendum non
solum ne gravioribus criminibus sit affinis, sed ne minimis
quidem. In quo virorum tam venerabilium iudicio Tridentina
Synodus stetit, quum monuit clericos, ut fugerent levia etiam
delicta, quae in ipsis maxima essent
(Sess. XXII, de reform., c. i.) : maxima
scilicet, non re ipsa, sed respectu peccantis, in quem, potiore
iure quam in templorum aedificia, illud convenit: Domum tuam
decet sanctitudo (Ps 92, 5).
Iam sanctitas eiusmodi, qua sacerdotem carere sit nefas,
videndum est in quo sit ponenda: id enim si quis ignoret vel
praepostere accipiat, magno certe in discrimine versatur.
Equidem sunt qui putent, quin etiam profiteantur, sacerdotis
laudem in eo collocandam omnino esse, ut sese aliorum
utilitatibus totum impendat: quamobrem, dimissa fere illarum
cura virtutum, quibus homo perficitur ipse (eas ideo vocitant
passivas), aiunt vim omnem atque studium esse conferenda ut
activas virtutes quis excolat exerceatque. Haec sane
doctrina mirum quantum fallaciae habet atque exitu. De ea
Decessor noster fel, rec. sic pro sua sapientia edixit (Ep.
Testem benevolentiae, ad Archiep. Baltithor,, 22 ian.
1899) : « Christianas... virtutes, alias
temporibus aliis accommodatas esse, is solum velit, qui Apostoli
verba non meminerit: Quos praescivit, et praedestinavit
conformes fieri imaginis Filii sui (Rm 8, 29).
Magister et exemplar sanctitatis omnis Christus est; ad cuius
regulam aptari omnes necesse est, quotquot avent beatorum
sedibus inseri. Iamvero haud mutatur Christus progredientibus
saeculis, sed idem heri, et hodie: ipse et in saecula (Heb
13, 8). Ad omnium igitur aetatum homines pertinet illud:
Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Mt
11, 29); nulloque non tempore Christus se nobis exhibet
factum, obedientem usque ad mortem (Phil 2, 8);
valetque quavis aetate Apostoli sententia: Qui.... sunt
Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
» (Gal 5, 24).
— Quae documenta si quidem spectant unumquemque fidelium,
propius tamen ad sacerdotes attinent: ipsique prae ceteris dicta
sibi habeant quae idem Decessor Noster apostolico ardore
subiecit: « Quas utinam virtutes multo nunc plures sic colerent,
ut homines sanctissimi praeteritorum temporum! qui demissione
animi, obedientia, abstinentia, potentes fuerunt
opere et sermone, emolumento maximo, nedum religiosae rei,
sed publicae ac civilis ». Ubi animadvertere non abs re fuerit,
Pontificem prudentissimum iure optimo singularem abstinentiae
mentionem intulisse, quam evangelico verbo dicimus, abnegationem
sui. Quippe hoc praesertim capite, dilecti filii, robur et
virtus et fructus omnis sacerdotalis muneris continetur hoc
neglecto, exoritur quidquid in moribus sacerdotis possit oculos
animosque fidelium offendere. Nam si turpis lucri gratia quis
agat, si negotiis saeculi se involvat, si primos appetat
accubitus ceterosque despiciat, si carni et sanguini acquiescat,
si quaerat hominibus placere, si fidat persuasibilibus humanae
sapientiae verbis; haec omnia inde fluunt, quod Christi mandatum
negligit conditionemque respuit ab ipso latam : Si quis vult
post me venire, abneget semetipsum (Mt 16, 24).
Ista Nos quum adeo inculcamus, illud nihilo minus sacerdotem
admonemus, non sibi demum soli vivendum sancte ipse enimvero est
operarius, quem Christus exiit.... conducere in vineam suam
(Mt 20, 1). Eius igitur est fallaces herbas
evehere, serere utiles, irrigare, tueri ne inimicus homo super
seminet zizania. Cavendum propterea sacerdoti ne, inconsulto
quodam intimae perfectionis studio adductus, quidquam praetereat
de muneris partibus quae in aliorum bonum conducant. Cuiusmodi
sunt verbum Dei nuntiare, confessiones rite excipere, adesse
infirmis praesertim morituris, ignaros fidei erudire, solari
moerentes, reducere errantes, usquequaque imitari Christum:
Qui pertransiit benefaciendo et sananda omnes oppressos a
diabolo (At 10, 38) . — Inter haec vero insigne
Pauli monitum sit menti defixum: Neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat : sed, qui incrementum dat, Deus (1
Cor 3, 7). Liceat quidem euntes et flentes mittere
semina; liceat ea labore multo fovere : sed ut germinent
edantque optatos fructus, id nempe unius Dei est eiusque
praepotentis auxilii. Hoc accedit magnopere considerandum, nihil
praeterea esse homines nisi instrumenta, quibus ad animorum
salutem utitur Deus; ea oportere idcirco ut apta sint quae a Deo
tractentur. Qua sane ratione? Num ulla putamus vel insita vel
parta studio praestantia moveri Deum ut opem adhibeat nostram ad
suae gloriae amplitudinem? Nequaquam scriptum est enim:
Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes et
infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia et ignobilia
mundi, et comtemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea
quae sunt destrueret (1
Cor 1, 27-28). Unum nimirum est quod hominem cum Deo
coniungat, unum quod gratum efficiat, atque non indignum eius
misericordiae administrum vitae morumque, sanctimonia. Haec,
quae demum est supereminens Iesu Christi scientia, sacerdoti si
desit, desunt ei omnia.
Nam ab ea disiunctae, ipsa exquisitae doctrinae copia (quam
Nosmetipsi nitimur in clero provehere), ipsaque agendi
dexteritas et sollertia, etiamsi emolumenti aliquid vel
Ecclesiae vel singulis afferre possint, non raro tamen
detrimenti iisdem sunt flebilis causa. Sanctimonia vero qui
ornetur et affluat, is quam multa possit, vel infimus, mirifice
salutaria in populo Dei aggredi et perficere, complura ex omni
aetate testimonia loquuntur: praeclare, non remota memoria,
Ioanne Bapt. Vianney, animarum in exemplum curator, cui honores
Caelitum Beatorum Nosmet decrevisse laetamur.
— Sanctitas una nos efficit, quales vocatio divina exposcit:
homines videlicet mundo crucifixos, et quibus mundus ipse sit
crucifixus; homines in novitate vitae ambulantes, qui, ut Paulus
monet (2
Cor 6, 5-7) , in laboribus, in vigiliis, in
ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in
suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo
veritatis
seipsos exhibeant ut ministros Dei; qui unice in caelestia
tendant, et alios eodem adducere omni ope contendant.
Quoniam vero, ut nemo unus ignorat, vitae sanctitas eatenus
fructus est voluntatis nostrae, quoad haec gratiae subsidio
roboretur a Deo, abunde nobis Deus ipse providit, ne gratiae
munere, si velimus, ullo tempore careamus; idque in primis
assequimur studio precandi. — Sane precationem inter et
sanctimoniam is necessario intercedit usus, ut altera esse sine
altera nullo modo possit. Quocirca consentanea omnino veritati
est ea sententia Chrysostomi: Arbitror cunctis esse
manifestum, quod simpliciter impossibile sit absque precationis
praesidio cum virtute degere (De
precatione, orat.)
: acuteque Augustinus conclusit : Vere novit recte vivere,
qui recte novit orare. Quae nobis documenta Christus ipse et
crebra hortatione et maxime exemplo suo firmius persuasit. Nempe
orandi causa vel in deserta secedebat, vel montes subibat solus;
noctes solidas totus in eo exigebat; templum frequenter adibat;
quin etiam, stipäntibus turbis, ipse' erectis in caelum oculis
palam orabat; denique suffixùs cruci, medios inter mortis
dolores, cum clamore valido et lacrimis supplicava Patri. — Hoc
igitur certum ratumque habeamus, sacerdotem, ut gradum
officiumque digne sustineat suum, precandi studio eximie deditum
esse oportere. Saepius quidem dolendum quod ipse ex consuetudine
potius id faciat quam ex animi ardore; qui statis horis
oscitanter psallat vel pauculas interserat preces, nec deinde
ullam de die partem memor tribuat alloquendo Deo, pie sursum
adspirans. Sed enim sacerdos multo impensius ceteris paruisse
debet Christi praecepto:
Oportet semper orare (Lc 18, 1); cui
inhaerens Paulus tantopere suadebat: Orationi instate,
vigilantes in ea in gratiarum actione (Col
4, 2): Sine intermissione orate (1 Ts 5, 17).
Animo quippe sanctimoniae propriae aeque ac salutis alienae
cupido quam multae per diem sese dant occasiones ut in Deum
feratur! Angores intimi, tentationum vis ac pertinacia, virtutum
inopia, remissio ac sterilitas operum, offensiones et
negligentiae creberrimae, timor demum ad iudicia divina; haec
omnia valde incitant ut ploremus coram Domino, ac praeter
impetratam opem, bonis ad ipsum meritis facile ditescamus. Neque
nostra tantummodo ploremus causa oportet. In ea, quae latius
ubique funditur, scelerum colluvione, nobis vel maxime
imploranda exorandaque est divina clementia; nobis instandum
apud Christum, sub mirabili Sacramento omnis gratiae
benignissime prodigum: Parce, Domine, parce populo tuo.
Illud in hac parte caput est, ut aeternarum rerum meditationi
certum aliquod spatium quotidie concedatur. Nemo est sacerdos
qui possit hòc sine gravi incuriae nota et animae detrimento
praetermittere. Ad Eugenium III, sibi quondam alumnum, tunc vero
romanum Pontificem, Bernardus Abbas sanctissimus scribens, eum
libere obnixeque admonebat, ne unquam a quotidiana divinorum
meditatione vacaret, nulla admissa excusatione curarum, quas
multas et maximas supremus habe| apostolatus. Id autem se iure
exposcere contendebat, utilitates eiusdem exercitationis ita
enumerans prudentissime: Fontem suum, id est mentem, de qua
oritur, purificat consideratio. Deinde regit affectus, dirigit
actus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et
ordinat; postremo divinarum pariter et humanarum rerum scientiam
confert. Haec est quae confusa disterminat, hiantia cogit,
sparsa colligit, secreta rimatur, vera vestigat, verisimilia
examinat, ficta et fucata explorât. Haec est quae agenda
praeordinat, acta recogitat, ut nihil in mente resideat aut
incorrectum aut correctione egens. Haec est quae in prosperis
adversa praesentit, in adversis quasi non sentit ; quorum
alterum fortitudinis, alterum prudentiae est.
Quae quidem magnarum utilitatem summa, quas meditatio parere
est nata, nos item docet atque admonet, quam sit illa, non modo
in omnem partem salutaris, sed admodum necessaria. Quamvis enim
varia sacerdotii munia augusta sint et plena venerationis, usu
tamen frequentiore fit ut ipsa tractantes non ea plane qua par
est religione perpendant. Hinc, sensim defervescente animo,
facilis gressus ad socordiam, atque adeo ad fastidium rerum
sacerrimarum. Accedit, quod sacerdotem quotidiana consuetudine
versari necesse sit quasi
in medio nationis pravae; ut saepe, in pastoralis ipsa
caritatis perfunctione, sit sibi pertimescendum ne lateant
inferni anguis insidiae. Quid, quod tam est proclive, de mundano
pulvere etiam religiosa corda sordescere? Apparet igitur quae et
quanta urgeat necessitas ad aeternorum contemplationem quotidie
redeundi, ut adversus illecebras mens et voluntas, renovato
subinde robore, obfirmentur.
— Praeterea expedit sacerdoti quadam instrui facilitate
assurgendi nitendique in caelestia; qui caelestia sapere,
eloqui, suadere omnino debet; qui sic debet vitam suam omnem
supra humana instituere, ut, quidquid pro sacro munere agit,
secundum Deum agat, instinctu ductuque fidei. Iamvero hunc animi
habitum, hanc veluti nativam cum Deo coniunctionem efficit
maxime ac tuetur quotidianae meditationis praesidium; id quod
prudenti cuique tam perspicuum est, ut nihil opus sit longius
persequi.
— Quarum rerum confirmationem petere licet, sane tristem, ex
eorum vita sacerdotum, qui divinorum meditationem vel parvi
pendunt vel plane fastidiunt. Videas enim homines, in quibus
sensus Christi, illud tam praestabile bonum, oblanguit;
totos ad terrena conversos, vana consectantes, leviora
effutientes; sacrosancta obeuntes remisse, gelide, fortasse
indigne. Iampridem ipsi, unctionis sacerdotalis recenti
charismate perfusi, diligenter parabant ad psallendum animam, ne
perinde essent ac qui tentant Deum; opportuna quaerebant tempora
locaque a strepitu remotiora; divina scrutari sensa studebant ;
laudabant, gemebant, exsultabant, spiritum effundebant cum
Psalte. Nunc vero, quantum mutati ab illis sunt!... — Itemque
vix quidquam in ipsis residet de alacri ea pietate quam
spirabant erga divina mysteria. Quam dilecta erant olim
tabernacula illa! gestiebat animus adesse in circuitu mensae
Domini, et alios ad eam atque alios advocare pios. Ante sacrum
quae mundities, quae preces desiderantis animae tum in ipso
agendo quanta erat reverentia augustis caeremoniis decore suo
integris; quam effusae ex praecordiis gratiae : feliciterque
manabat in populum bonus odor Christi! . . . — Rememoramini,
obsecramus, dilecti filii, rememoramini.... prístinos dies
(Heb
10, 32): tunc nempe calebat anima, sanctae meditationis studio
enutrita. In his autem ipsis, qui recogitare corde (Ger
12, 11) gravantur vel negligunt, non desunt sane qui
consequentem animi sui egestatem non dissimulent, excusentque,
id causae obtendentes, se totos agitationi ministerii dedidisse,
in multiplicem aliorum utilitatem. Verum falluntur misere. Nec
enim assueti cum Deo colloqui, quum de eo ad homines dicunt vel
consilia christianae vitae impertiunt, prorsus carent divino
afflatu; ut evangelicum verbum videatur in ipsis fere
intermortuum.
Vox eorum , quantavis prudentiae vel facundiae laude
clarescat, vocem minime reddit Pastoris boni, quam oves
salutariter audiant: strepit enim diffluitque inanis, atque
interdum damnosi fecunda exempli, non sine religionis dedecore
et offensione bonorum. Nec dissimiliter fit in ceteris partibus
actuosae vitae: quippe vel nullus inde solidae utilitatis
proventus, vel brevis horae, consequitur, imbre deficiente
caelesti, quem sane de vocat uberrimum oratio humiliantis se
(cfr.
Sir 35, 21) . — Quo loco facere quidem non possumus
quin eos vehementer doleamus, qui pestiferis novitatibus
abrepti, contra haec sentire non vereantur, impensamque
meditando et precando operam quasi perditam arbitrentur. Proh
funesta caecitas! Utinam, secum ipsi probe considerantes,
aliquando cognoscerent quorsum evadat neglectus iste
contemptusque orandi. Ex eo nimirum germinavit superbia et
contumacia; unde nimis amari excrevere fructus, quos paternus
animus et commemorare refugit et omnino resecare exoptat.
Optatis annuat Deus; qui benigne devios respiciens, tanta in eos
copia spiritum gratiae et precum
(Zc
12, 10) effundat, ut errorem deflentes
suum, male desertas vias communi cum gaudio volentes repetant,
cautiores persequantur. Item ut olim Apostolo (Fil 1,
8), ipse Deus sit Nobis testis, quo modo eos omnes cupiamus in
visceribus Iesu Christi! Illis igitur vobisque omnibus, dilecti
filii, alte insideat hortatio Nostra, quae Christi Domini est:
Videte, vigilate, et orate (Mc
12, 33). Praecipue in pie meditandi studio uniuscuiusque
elaboret industria: elaboret simul animi fiducia, identidem
rogantis: Domine, doce nos orare (Lc 11, 1). Nec parvi
quidem momenti esse nobis ad meditandum debet peculiaris quaedam
causa; scilicet quam magna vis consilii virtutisque inde
profluat, bene utilis ad rectam animarum curam, opus omnium
perdifficile. — Cum re cohaeret, et est memoratu dignum, Sancti
Caroli pastorale alloquium: « Intelligite, fratres, nil aeque
ecclesiasticis omnibus viris esse necessarium ac est oratio
mentalis, actiones nostras omnes praecedens, concomitans et
subsequens: Psallam, inquit propheta, et intelligant
(cfr Sal 100, 2). Si Sacramenta ministras, o
frater, meditare quid facis; si Missam celebras, meditare quid
offers; si psalmis, meditare cui et quid loquens; si animas
regis, meditare quonam sanguine sint lavatae ». Quapropter recte
ac iure Ecclesia nos ea davidica sensa iterare frequentes iubet:
Beatus vir, qui in lege Domini meditatur; voluntas eius permanet
die ac nocte; omnia quaecumque faciet semper prosperabuntur
(cfr. Sal 1, 1-3).
— Ad haec, unum denique instar omnium sit nobile
incitamentum. Sacerdos enim, si alter Christus vocatur et
est communicatione potestatis, nonne talis omnino et fieri et
haberi debeat etiam imitatione factorum ? . . . .
Summum igitur studium nostrum sit in vita Iesu Christi meditari.
Cum divinarum rerum quotidiana consideratione magni refert ut
sacerdos piorum librorum lectionem, eorum in primis qui
divinitus inspirati sunt, coniungat assiduus. Sic Paulus
mandabat Timotheo : Attende lectioni (1 Tm 4,
13). Sic Hieronymus, Nepotianum de vita sacerdotali instituens,
id inculcabat: Nunquam de manibus tuis sacra lectio
deponatur:
cuius rei hanc subtexebat causam: Disce quod doceas: obtine
eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut possis
exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere.
Quantum enimvero proficiunt sacerdotes qui constanti hoc
praestant assuetudine; ut sapide praedicant Christum, utque
mentes animosque audientium, potius quam emolliant et
multiceant, ad meliora impellunt, ad superna erigunt desideria!
— Sed alia quoque de causa, atque eâ in rem vestram, dilecti
filii, frugifera, praeceptio valet eiusdem Hieronymi :
Semper in manu tua sacra sit lectio. Quis enim nesciat
maximam esse in amici animum vim cuiuspiam amici qui candide
moneat, consilio iuvet, carpat, excitet, ab errore avocet?
Beatus, qui invenit amicum verum (Sir 25, 12) . . .
. qui autem invenit illum, invenit thesaurum (Sir
6, 14). Iamvero amicos vere fideles adscribere ipsi nobis pios
libros debemus. De nostris quippe officiis ac de praescriptis
legitimae disciplinae graviter commonefaciunt; repressas in
animo caelestes voces suscitant: desidiam propositorum
castigant; dolosam obturbant tranquillitatem; minus probabiles
affectiones, dissimulatas, coarguunt; pericula detegunt,
saepenumero incautis patentia.
Haec autem omnia sic illi tacita cum benevolentia praestant,
ut se nobis non modo amicos praebeant, sed amicorum perquam
optimos praebeant. Siquidem habemus, quum libeat, quasi lateri
adhaerentes, intimis necessitatibus nulla non hora promptos ;
quorum vox nunquam est acerba, consilium nunquam cupidum, sermo
nunquam timidus aut mendax. — Librorum piorum saluberrimam
efficacitatem multa quidem eaque insignia declarant exempla; at
exemplum profecto eminet Augustini, cuius promerita in Ecclesiam
amplissima inde auspicium duxerunt: Tolle, lege; tolle,
lege.... Arripui (epistolas Pauli apostoli), aperui et
legi in silentio....Quasi luce securitatis infusa cordi meo,
omnis dubitationis tenebrae dijfugerunt. Sed contra heu
saepius accidit nostra aetate, ut homines e clero tenebris
dubitationis sensim offundantur et saeculi obliqua sectentur, eo
praesertim quod piis divinisque libris longe alios omne genus
atque ephemeridum turbam praeoptant, ea quidem scatentia errore
blando ac lue. Vobis, dilecti filii, cavete : adultae
provectaeque aetati ne fidite, neve sinite spe fraudulenta
illudi, ita vos posse aptius communi bono prospicere. Certi
custodiantur fines, tum quos Ecclesiae leges praestituant, tum
quos prudentia cernat et caritas sui: nam venena istaec semel
quis animo imbiberit, concepti exitu perraro quidem
effugiet damna. Porro emolumenta, tum a sacra lectione, tum ex
ipsa meditatione caelestium quaesita, futura certe sunt
sacerdoti uberiora, si argumenti quidpiam accesserit, unde
ipsemet dignoscat an lecta et meditata religiose studeat in usu
vitae perficere. Est apposite ad rem egregium quoddam documentum
Chrysostomi, sacerdoti praesertim exhibitum. Quotidie sub
noctem, antequam somnus obrepat, excita iudicium conscientiae
tuae, ab ipsa rationem exige, et quae interdiu mala cepisti
consilia,... fodica et dilania, et de eis poenam sume.
Quam rectum id sit ac fructuosum christianae virtuti,
prudentiores pietatis magistri luculenter evincunt, optimis
quidem monitis et hortamentis. Praeclarum illud referre placet
e disciplina Sancti Bernardi : Integritatis tuae
curiosus explorator, vitam tuam in quotidiana discussione
examina. Attende diligenter quantum proficias, vel quantum
deficias....Stude cognoscere te... Pone omnes transgressiones
tuas ante oculos tuos. Statue te ante te, tamquam ante alium; et
sic te ipsum piange.
Etiam in hac parte probrosum vere sit, si Christi dictum
eveniat: Filii huius saeculi prudentiores filiis lucis (Lc
16, 8). Videre licet quanta illi sedulitate sua negotia
procurent : quam saepe data et accepta conferant; quam accurate
restricteque rationes subducant; iacturas factas ut doleaiit,
seque ipsi acrius excitent ad sarciendas. Nos vero, quibus
fortasse ardet animus ad aucupandos honores, ad rem familiarem
augendam, ad captandam praesidio scientiae praedicationem unice
et gloriam; negotium maximum idemque perarduum, sanctimoniae
videlicet adeptionem, languentes, fastidiosi tractamus. Nam vix
interdum apud nos colligimus et exploramus animum; qui propterea
paene silvescit, non secus ac vinea pigri, de qua scriptum:
Per agrum hominis pigri tramivi, et per vineam viri s tutti; et
ecce totum repleverant urticae, et
operuerunt superficiem eius Spinae, et maceria lapidum destructa
erat (Prv 24, 30-31) .
— Ingravescit res, crebrescentibus circum exemplis pravis,
sacerdotali ipsi virtuti haud minime infestisi ut opus sit
vigilantius quotidie incedere ac vehementius obniti. Iam
experiendo cognitum est, qui frequentem in se censuram et
severam de cogitatis, de dictis, de factis peragat, eum plus
valere animo, simul ad odium et fugam mali, simul ad studium et
ardorem boni. Neque minus experienda compertum, quae incommoda
et damna fere accidant declinanti tribunal illud, ubi sedeat
iudicans iustitia, stet rea et ipsum accusans conscientia. In
ipso frustra quidem desideres eam agendi circumspectionem, quae
adeo in christiano homine probatur, de minoribus quoque noxis
vitandis; eamque verecundiam animi, maxime sacerdotis propriam,
ad omnem vel levissimam in Deum oifensam expavescentis. Quin
immo indiligentia atque neglectus sui nonnunquam eo deterius
procedit, ut ipsum negligant poenitentiae sacramentum: quo nihil
sane opportunius infirmitati humanae suppeditavit Christus
insigni miseratione. — Diffitendum certe non est, acerbeque est
deplorandum, non ita raro contingere, ut qui alios a peccando
fulminea sacri eloquii vi deterrei, nihil tale metuat sibi
culpisque obcallescat; qui alios hortatur et incitat ut labes
animi ne morentur debita religione detergere, id ipse tam ignave
faciat atque etiam diuturno mensium spatio cunctetur; qui
aliorum vulneribus oleum et vinum salutare novit infundere,
saucius ipse secus viam iaceat, nec medicam fratris manum,
eamque fere proximam, providus sibi requirat. Heu quae passim
consecuta sunt hodieque consequuntur, prorsus indigna coram Deo
et Ecclesia, perniciosa christianae multitudini, indecora
sacerdotali ordini!
Haec Nos, dilecti filii, pro conscientiae officio quum
reputandus, oppletur animus aegritudine, et vox cum gemitu
erumpit: Vae sacerdoti, qui suum tenere locum nesciat, et nomen
Dei sancti, cui esse sanctus debet, infideliter polluat!
Optimorum corruptio, teterrimum : Grandis dignitas
sacerdotum, sed grandis ruina eorum, si peccant; laetemur ad
ascensum, sed timeamus ad lapsum : non est tanti gaudii excelsa
tenuisse, quanti moeroris de sublimioribus corruisse.
Vae igitur sacerdoti, qui, immemor sui, precandi studium
deserit; qui piarum lectionum pabulum respuit; qui ad se ipse
nunquam regreditur ut accusantis conscientiae exaudiat voces!
Neque crudescentia animi vulnera, neque Ecclesiae matris
ploratus movebunt miserum, donec eae feriant terribiles minae:
Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava et oculos eius
claude ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et
corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum (Is
6, 10). — Triste omen ab unoquoque vestrum, dilecti filii,
avertat dives in misericordia Deus; ipse qui Nostrum intuetur
cor, nulla prorsus in quemquam amaritudine affectum, sed omni
pastoris et patris caritate in omnes permotum: Quae est enim
nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante
Dominum nostrum Iesum Christum? (1 Ts 2, 19).
At videtis ipsi, quotquot ubique estis, quaenam in tempora,
arcano Dei consilio, Ecclesia inciderit. Videte pariter et
meditamini quam sanctum officium vos teneat, ut a qua tanto
dignitatis honore donati estis, eidem contendatis adesse et
succurrere laboranti. Itaque in clero, si unquam alias, nunc
opus maxime est virtute non mediocri; in exemplum integra,
experrecta, operosa, paratissima demum facere pro Christo et
pati fortia. Neque aliud quidquam est quod cupidiore Nos animo
precemur et optemus vobis, singulis et universis. — In vobis
igitur intemerato semper honore floreat castimonia, nostri
ordinis lectissimum ornamentum; cuius nitore sacerdos, ut
adsimilis efficitur angelis, sic in christiana plebe
venerabilior praestat sanctisque fructibus fecundior.
— Vigeat perpetuis auctibus reverentia et obedientia, iis
sollemni ritu promissa, quos divinus Spiritus rectores
constituit Ecclesiae: praecipue in obsequio huic Sedi
Apostolicae iustissime debito mentes animique arctioribus
quotidie fidelitatis nexibus devinciantur. — Excellatque in
omnibus caritas, nullo modo quaerens quae sua sunt: ut, stimulis
qui humanitus urgent invidae contentionis cupidaeve ambitionis
cohibitis, vestra omnium studia ad incrementa divinae gloriae
fraterna aemulatione conspirent. Vestrae beneficia caritatis
multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum,
quam miserrima, expectat; vel maxime expectant densi
adolescentum greges, civitatis et religionis spes carissima,
fallaciis undique cincti et corruptelis. Studete alacres, non
modo sacra catechesi impertienda, quod rursus enixiusque
commendamus, sed, omni quacumque liceat ope consilii et
sollertiae, bene optimeque mereri de omnibus. Sublevando,
tutando, medendo, pacificando, hoc demum velitis ac propemodum
sitiatis, lucrari vel obstringere animas Christo. Ab inimicis
eius heu quam impigre, quam laboriose, quam non trepide agitur
instatur, exitio animarum immenso! — Ob hanc potissime caritatis
laudem Ecclesia catholica gaudet et gloriatur in clero suo,
christianam pacem evangelizante, salutem atque humanitatem
afferente, ad gentes usque barbaras: ubi ex magnis eius
laboribus, profuso nonnunquam sanguine consecratis. Christi
regnum latius in dies profertur, et fides sancta enitet novis
palmis augustior. — Quod si, dilecti filii, effusae caritatis
vestrae officiis simultas, convicium, calumnia, ut persaepe fit,
responderit, nolite ideo tristitiae succumbere, nolite
deficere bene facientes (2 Ts 3, 13). Ante
oculos obversentur illorum agmina, numero mentisque insignia,
qui per Apostolorum exempla, in contumeliis pro Christi nomine
asperrimis, ib ant gaudentes, maledicti benedicebant.
Nempe filii sumus fratresque Sanctorum, quorum nomina splendent
in libro vitae, quorum laudes nuntiat Ecclesia: Non inferamus
crimen gloriae nostrae! (1 Mac 9, 10). Instaurato
et aucto in ordinibus cleri spiritu gratiae sacerdotalis, multo
quidem efficacius valebunt Nostra, Deo adspirante, proposita ad
cetera, quaecumque late sunt, instauranda.
— Quapropter ad ea quae supra exposuimus, certaquaedam
adiicere visum est, tamquam subsidia eidem gratiae custodiendae
et alendae opportuna. Est primum, quod nemini sane non cognitum
et probatum, sed non item omnibus re ipsa exploratum est, pius
animae recessus ad Exercitia, quae vocant, spiritualia; annuus,
si fieri possit, vel apud se singulatim, vel potius una cum
aliis, unde largior esse fructus consuevit; salvis
Episcoporum praescriptis. Huius instituti utilitates iam Ipsi
satis laudavimus, quum nonnulla in eodem genere ad cleri romani
disciplinam pertinentia ediximus. — Nec minus deinde proficiet
animis, si consimilis recessus, ad paucas horas, menstruus, vel
privatim vel communiter habeatur: quem morem libentes videmus
pluribus iam locis inductum, ipsis Episcopis faventibus, atque
interdum praesidentibus coetui. — Aliud praeterea cordi est
commendare: adstrictiorem quamdam sacerdotum, ut fratres
addecet, inter se coniunctionem, quam episcopalis auctoritas
firmet ac moderetur. Id sane commendabile, quod in societatem
coalescant ad mutuam opem in adversis parandam, ad nominis et
munerum integritatem contra hostiles astus tuendam, ad alias
istiusmodi causas. At pluris profecto interest, consociationem
eos inire ad facultatem doctrinae sacrae excolendam, in
primisque ad sanctum vocationis propositum impensiore cura
retinendum, ad animarum provehendas rationes, consiliis
viribusque collatis. Testantur Ecclesiae annales, quibus
temporibus sacerdotes passim in communem quamdam vitam
conveniebant, quam bonis fructibus id genus societas abundarit.
Tale aliquid quidni in hanc ipsam aetatem, congruenter quidem
locis et muniis, revocari queat?Pristini etiam fructus, in
gaudium Ecclesiae, nonne sint recte sperandi? — Nec vero desunt
instituti similis societates, sacrorum Antistitum
comprobatione auctae; eo utiliores, quo quis maturius, sub ipsa
sacerdotii initia, amplectatur. Nosmetipsi unam quamdam, bene
aptam experti, fovimus in episcopali munere; eamdem etiamnum
aliasque singulari benevolentia prosequimur. — Ista sacerdotalis
gratiae adiumenta, eaque item quae vigil Episcoporum prudentia
pro rerum opportunitate suggérât, vos, dilecti filii, sic
aestimate, sic adhibete, ut magis in dies magisque digne
ambuletis vocatione qua vocati estis (Ef
4,1), ministerium vestrum honorificantes, et perficientes
in vobis Dei voluntatem, quae nempe est sanctificatio vestra.
Huc enimvero feruntur praecipuae cogitationes curaeque
Nostrae: propterea sublatis in caelum oculis, supplices Christi
Domini voces super universum derum frequenter iteramus: Pater
sancte sanetifica eos (Gv 17, 11-17). In qua
pietate laetamur permultos ex omni fidelium ordine Nobiscum
comprecantes habere, de communi vestro et Ecclesiae bono
vehementer sollicitos quin etiam iucundum accidit, haud paucas
esse generosioris virtutis animas, non solum in sacratis septis,
sed in media ipsa saeculi consuetudine, quae ob eamdem causam
sese victimas Deo votivas non intermissa contentione exhibeant.
Puras eximiasque eorum preces in odorem suavitatis summus Deus
accipiat, neque humillimas abnuat preces Nostras. Faveat,
exoramus, clemens idem et providus: atque e sanctissimo dilecti
Filii sui Corde divitias gratiae, caritatis, virtutis omnis
universum in clerum largiatur. — Postremo, libet gratam ex animo
vicem referre vobis, dilecti filii, de votis faustitatis quae,
appetente sacerdotii Nostri natali quinquagesimo, multiplici
pietate obtulistis: votaque pro vobis Nostra, quo cumulatius
eveniant, magnae Virgini Matri concredita volumus, Apostolorum
Reginae. Haec etenim illas sacri ordinis felices primitias
exemplo suo edocuit quemadmodum perseverarent unanimes in
oratione, donec induerentur superna virtute eamdemque ipsis
virtutem multo sane ampliorem sua deprecatione impetravit,
consilio auxit et communivit, ad fertilitatem laborum
laetissimam. — Optamus interea, dilecti filii, ut pax Christi
exultet in cordibus vestris cum gaudio Spiritus Sancti; auspice
Apostolica benedictione, quam vobis omnibus peramanti voluntate
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV Augusti anno
MCMVIII, Pontificatus Nostri ineunte sexto.
PIUS PP. X.