The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

QUA REI*

DIOECESIS ROCKFORDIENSIS IN STATIBUS FOEDERATIS AMERICAE SEPTENTRIONALIS CONDITUR.

 

Ad futuram rei memoriam. — Quae rei sacrae procurationi melius gerendae faciant, atque catholico nomini provehendo aeternaeque fidelium saluti curandae, bene, prospere, feliciterque eveniant, ea ut sedulo studio praestemus, Nos admonet supremi Apostolatus munus, quo in terris, licet immeriti, divinitus fungimur. Iamvero cum Venerabilis Frater Iacobus E. Quigley Archiepiscopus Chicagiensis in Statibus foederatis Americae septentrionalis Nos enixe flagitaverit ut ad incrementum religionis et ad maius christiani populi spirituale bonum nova dioecesis in provincia ecclesiastica Chicagiensi erigeretur, per divisionem suae nimis extensae archidioecesis, cumque Venerabiles Fratres Episcopi comprovinciales eiusdem petitioni unanimi consensu adhaeserint; Nos de hac proposita divisione ac de novae huius dioeceseos erectione agentes cum Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, perpensis omnibus rerum adiunctis, nec non attento voto Venerabilis Fratris Diomedis Falconio Delegati Apostolici in praefata regione, oblatis hisce precibus annuendum libenti quidem animo existimavimus. Quae cum ita sint, omnes et singulos, quibus Nostrae hae litterae favent, a quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, si quas forte incurrerunt, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium tenore, distractis ex archidioecesi Chicagiensi duodecim sequentibus civitatibus, nempe Mac Henry, Kane, Kendall, Boone, de Kalb, Lee, Whiteside, Ogle, Carrol, Winnebago, Joe Daviess et Stephenson, ex his novam dioecesim erigimus cum episcopali residentia in civitate Bockford appellata, a qua ipsa nomen Rockfordiensis habebit, et cum cathedratico pro sua episcopali mensa, discreto arbitrio Episcopi imponendo. Decernentes praesentes litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ceterisque, speciali licet atque individua mentione et derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXVII Septembris MDCCCCVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

 R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.


*A.A.S., vol. IV (1909), n. 3, pp. 201-202

 

top